Sayfadaki görseller
PDF
ePub

6. POSTULATUM

EPISCOPI HALICARNASSENSIS AD VARIAS DOCTRINAS DE ECCLESIA SPECTANS.

Placeat Emis et Rmis Patribus Concilii Vaticani declarare quae sequuntur:

1. Civile imperium, quo Pastor Apostolicus Romae potitur ita ut nulli Principi humano subjaceat, ad liberam Ecclesiae Catholicae administrationem indispensabile est, et omnibus juribus fultum; unde hujus imperii laesio, direptio aut immutatio sine sacrilegio et latrocinio fieri nequit, et reum a communione Ecclesiae excludit.

2. Reges Christiani, non minus quam eorum subditi christiani, Capiti Ecclesiae subduntur et obedientiam debent in omnibus rebus conscientiam moralem ipsorum cernentibus, ergo etiam in exercitio suae potestatis.

Romae die 8 Januarii 1870.

De potestate Ecclesiastica.

Placeat Vaticano Concilio Oecumenico declarare quae sequuntur:

1. Ecclesia ut societas perfecta a Christo Domino instituta, Gubernium habet a potestate civili distinctum et independens, nec ab ista privari potest sua legitima facultate existendi, agendi, leges ferendi, bonaque temporalia pro supernis finibus suis acquirendi, possidendi et gerendi. Ecclesiam autem possessionibus suis spoliare sacrilegium est et latrocinium, ordinisque socialis eversio, atque maledictionem divinam attrahit sive guberniis sive privatis id committentibus.

2. Potestas ecclesiastica fidelium conscientiam etiam circa rerum temporalium usum obstringere, et legum suarum violatores poenis etiam temporalibus coercere potest, absque delegatione, permissione aut consensu potestatis civilis.

3. Ecclesia jure divino talem clericorum a foro civili immunitatem sibi vindicat, qualis ad munium ecclesiasticorum exercitium requiritur, praeprimis libertatem a servitio militari. Romae die 8 Januarii 1870.

De potestate Saeculari.

Placeat Concilio Vaticano declarare quae sequuntur: 1. Potestas saecularis originem a Deo habet, licet indirecte; ita ut etiam a populo electi reges jure divino regnent. 2. Leges civiles legi naturali, divinae et ecclesiasticae non contradicant, sed conformentur; secus invalidae sunt nec conscientiam obligant.

3. Potestas saecularis potestati ecclesiasticae ejusque institutis et legibus protectionem et subsidium debet.

,,

4. Potestas saecularis non sine causa gladium portat", ideoque jus et officium ejus est, bonos tueri, malos reprimere et punire.

5. Poenam capitalem in certa crimina graviora, praesertim homicidium, statuendi potestas saecularis jus habet idque divinum; cujus exercitium legale et moderatum ad bonum commune societatis requiritur, et ipsorum reorum saluti generaliter conducit.

Romae die 9 Januarii 1870.

De Instructione juventutis.

Placeat Concilio Vaticano declarare quae sequuntur: Christianam juventutem educare ac instruere ecclesiastici magisterii est; unde scholas christianorum erigere, dirigere et inspicere, magistros deligere, approbare, iisque invigilare; libros scholasticos examinare, approbare, praescribere: ad episcopale officium et sacerdotale ministerium pertinet, a quo sola familia christiana in educandis et instituendis liberis dependet et regitur. Romae die 10 Januarii 1870.

De sic dictis Libertatibus.

Placeat Oecumenico Concilio Vaticano sequentia declarare: Libertas conscientiae et cultus, atque jus publicae manifestationis cogitationum aut opinionum non habent locum nec valent contra Ecclesiae Magisterium, quod conscientiam obligat, cultum sincerum Dei determinat, et omnes manifestationes spirituum dijudicat.

Romae die 11 Januarii 1870.

De Beneficentia Christiana.

Placeat Concilio Oecumenico Vaticano declarare quae sequuntur:

Quum publica beneficentia, quae in fide fundatur et ex charitate manat, ab Ecclesia inventa et exculta sit, cura pauperum et miserabilium res sacra et Ecclesiae propria est, nec sine summa injuria et nonnisi in humani generis detrimentum Ecclesia impeditur, quominus hanc curam libere agat, pia instituta olim manibus eius commissa conservet et administret, atque nova fundet.

Romae die 11 Januarii 1870.

Nicolaus, Episc. Halicarnassensis.

7. POSTULATUM

AD SCHOLAS MIXTAS SPECTANS.

Illustres auctores Schematis de Ecclesia, ubi de relatione Ecclesiae ad publicam hominum societatem agebant, Scholas etiam pertractarunt sive inferiores sive superiores, quae utique utramque societatem ecclesiasticam et civilem aeque respiciunt. Merito Ecclesiae in iis jus vindicatur providendi religiosae institutioni et educationi Catholicae juventutis. Quaestionem de Scholis rem gravissimam innuere, ipsi Religionis hostes nota ea sententia confitentur: cujus sunt scholae, illius sunt tempora futura. Hominum namque generationes tales erunt, quales efformatae fuerint in scholis, vel in fide moribusque religiose excultae vel ad impietatem morumque corruptelam depravatae. Ea ratione religionis hostes ubique terrarum communi consilio in id connituntur, ut Ecclesiae auctoritatem et vim moderatricem a Scholis arceant easque soli et pleno saecularis auctoritatis arbitrio vel potius corruptionis genio subjiciant. Unde factum est, ut iidem hostes in acerrimo bello, quod contra rem Catholicam jugiter gerunt, Scholas quasi tot propugnacula constituant, quae Ecclesiae debellandae objiciunt, quatenus iam in puerorum adolescentiumque mente ideoque in generatione ventura pietatem et fidem catholicam radicitus extirpent. Sollicite igitur pervigilandum est, ut Catholica juventus in scholis vera fide et sanctis moribus rite instituatur, prout in schemate satis diserte exponitur. Sed nil in eo dictum est de scholis mixtis quae licet sicut quaedam pestis puerorum mentes vel impie

tatis vel indifferentismi veneno inficiant, ubique locorum passim eriguntur et catervatim a catholica juventute frequentantur. Expedit igitur ut malum describam atque aliqua remedia medendi assignem. De scholis mixtis loquor in Alemanica Helventiae parte erectis.

1. De Scholis parochialibus sive primariis.

Erant quondam et plerumque adhuc dum sunt incolis Catholicis propriae Scholae Catholicae a Catholicis fundatoribus conditae congruisque fundis provisae et cum Ecclesiis Parochialibus intimo nexu conjunctae, ita ut socio auxilio Ecclesia scholam parochialem et sua vice schola Parochialis Ecclesiam et Catholicam religionem in quaque communitate sartam tectam servaret. Sed in permultis regionum partibus, ubi Protestantes et falsi nominis Catholici majoritatem votantium constituunt, impii Novatores illud unionis vinculum, qua Ecclesia et Schola parochialis invicem junctae erant, dirruperunt et Scholis Catholicis suppressis parvulos Catholicos una cum fundis Catholicis Protestantium scholis ideoque instructioni magistri alicujus Zwingliani et Lutherani vel omnino increduli vi latae legis adscripserunt. Magnus proinde fletus et ploratus parentum et parvulorum Catholicorum, sed incassum. Coguntur parentes Catholici per mulctam et poenam mittere infantes suos ad scholas Acatholicas, quas mixtas falso nuncupant, cum vere sint scholae Protestanticae vel nullius fidei. In ejusmodi scholis parvuli Catholici magistro Zwingliano instruendi committuntur, qui eis coram, data sibi occasione, fidei Catholicae veritatem, cultum divinum, leges, consuetudines, ss. sacramenta, coeremonias Catholicae Ecclesiae obtrectare, deridere et diffamare non praetermittit, ut parvulorum mentes falsis doctrinis inficiat; et ecquid iniquitatis semina, quae spargit, ad frugem iniquitatis accrescere debent? Ut iniqui illi legislatores acatholicis civibus facilius suaderent, scholas has mixtas sive acatholicas religioni parvulorum Catholicorum nil detrimenti esse adlaturas, primum Catholicae doctrinae instructionem a parochis tradendam in scholis primariis admittebant, sed brevi etiam eam Religionis instructionem e scholis eliminarunt. ita ut Catholici parvuli in scholis omnimodo arbitrio et seductioni ludimagistri Protestantici prorsus relicti, summum periculum perversionis et defectionis a fide Catholica subeant necesse sit. Etenim quodcumque ipsis a parocho proprio in Ecclesia parochiali verum ac divinum docetur, a ludimagistro in scholis falsum et humanae inventionis figmentum declaratur, et quodcumque eis sancte tenendum et pie servandum in Parochiali ecclesia commendatur, in schola mixta veluti res vilis et superstitiosa consuetudo calumniatur. Sed ejusmodi scholae non

solum in ludimagistro, verum etiam in libris elementariis, in spirituali aura, quae in iis viget, in doctrinis alloquiisque, quae feruntur, nonnisi negationem et odium in religionem et Ecclesiam Catholicam redoleant necesse est.

2. Quod vero dictum est de scholis mixtis inferioribus, id de scholis mixtis mediis sive civilibus, uti nuncupantur, majori adhuc ratione valet, in quibus pueri provectioris aetatis, in disciplinis, quae ad statum civilem spectant, erudiuntur. Idem in iis pro juventute perversionis periculum, idem ordo dissolutus et genium plerumque impium. Termini finesque locorum et communitatum jamdudum sublati fuere, quibus Catholici quondam a Protestantibus sejuncti degebant: nam apud nos fere in omnibus civitatibus, oppidis, vicis et communitatibus Catholici mixti cum Acatholicis omnimodo com-. morantur et quotidianae vitae commercio et conversatione invicem cohaerent. Unde saepissime fiat oportet, ut crescente in dies eorum numero Acatholici communicationem in scholis cum Catholicis impensissime quaerant, et Catholici cives vel fraude Protestantium vel propria animi levitate et pravis doctrinis obcoecati saepenumero pactum cum Acatholicis ineant de commutanda schola hucusque pure catholica in scholam mixtam quae postmodum etiam Acatholicorum pueris instruendis inservit et plane neque catholica neque mixta sed protestantica est vel potius omnis religionis positivae prorsus expers. Brevi namque talis schola in mixtam commutata in potestatem moderatricem Acatholicae partis transit, velut tristis experientia docet. Unde fit, ut quod majores catholici pro tuenda educatione Catholica adolescentium pie fundaverunt, filii degeneres hostibus Religionis tradere non erubescant, qui de sua parte rem perfidia traditam in corruptionem Catholicae juventutis pervertunt.

3. Scholae Catholicae etiam superiores sive Collegia et Gymnasia in Gymnasia mixta iniquis legibus vel pactis commutantur. Et tristissimum ejusmodi commutationis exemplum ex mea diocesi S. Gallensi expono, quo uno cetera exempla omnia dignosci poterunt. Exstitit pro Catholicis incolis in S. Gallo jam decem abhinc ante annos Collegium sive Lyceum Catholicae fundationis satis splendidum. Catholicae Religioni, scientiis et artibus dicatum et a trecentis amplius adolescentibus Catholicis frequentatum. Opes et fundos hujusce Collegii quondam suppeditabat ditissima haereditas monasterii s. Galli injuria temporis anno 1805 extincti. Postquam populus Catholicus una cum celeberrimo hoc monasterio scholam eidem junctam amiserat, in ejus locum pro Catholicis in aedibus amplissimi Coenobii novum subvectum fuit Collegium, magnisque fundis

« ÖncekiDevam »