Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ditatum. Floruit schola haec Sangallensis recentior usque ad annum 1856, quo tandem iniquo et violento actu suppressa et in mixtam conversa fuit. Nam tempore nostro nec fundationes nec juris tituli et documenta contra novum jus violentiae et iniquae majoritatis amplius valent. In consilio Cantonali majori votantium numero Collegium illud Catholicae fundationis fuit suppressum, Catholico populo subreptum, in Collegium mixtum commutatum vel ut clarius dicam parti Protestantium traditum. Non defuere monitiones Episcopi universique Cleri, nec petitiones Catholicorum, eorumque lamenta ad auctoritatem legislatoriam directa, quominus iniquum hoc facinus committerent, sed non obstante solemni Catholicorum protestatione iniquum Decretum coeptum fuit et executioni commissum. Ad obtegendum malae machinationis finem fraudulenti novatores fingebant et etiamnunc asserere solent, scientiam proprie dictam nec Catholicam nec Protestantem esse, sed utraque fidei hac professione superiorem: Mathesim et linguarum studium pro Catholicis et Protestantibus sibi similem et parem, atque factorum in Historia narrationem utrique parti esse eandem, ideoque sufficere, ut nonnisi religionis doctrina discipulis pro separata eorum fidei professione seorsim et sejunctim tradatur. Sed quid de ejusmodi cavillationibus judicandum facile dignoscitur. Omnes namque experientia edocti sumus, omnem scientiam, quaecumque sit, ab hominibus erronea doctrina semel infectis ad expugnandas fidei Catholicae veritates perverti posse, ac saepissime in manifestam juvenum discipulorum perniciem reapse perverti. Novimus dein, quanta pestis spiritualis vel ab Historiae disciplina in mentes hominum dimanet, ubi fraude, dolo, mendacio Historiographorum violata fuerit. Tunc etenim non admirabilem temporum ordinationem, quam divina providentia in Christo, quasi in Centro saeculorum disposuit, enuntiabit historia, sed confusam impiamque rerum factorumque congeriem providi Dei moderaminis prorsus expertem; non luculentissima Ecclesiae Catholicae lumina et merita, sed fictam a nequissimis auctoribus ignominiam ejus et obtrectationem manifestabit. Catholici juvenes ejusmodi detractiones contra religionem et Ecclesiam catholicam projectas levi mente suscipiunt, a magistris Acatholicis in re litteraria edocentur, in communione quotidiana cum pueris Acatholicis conversantur, aerem vel impietate vel erroribus corruptum jugiter respirant atque sub continuo adjunctorum horum influxu fieri necesse est, ut sensim in fide Catholica tepescant, errores pedetentim suscipiant, indifferentismo, quinimo impietati et morum etiam corruptelae succumbant. Et hoc tristissimum praesagium, proh dolor! verus rerum eventus affirmat. Exactis namque in Collegio

mixto aliquot annis adolescentes, raro plerumque exemplo excepto, fidem Catholicam et pietatem amittunt, pereuntque pro Catholica Ecclesia, pro propria suae vitae sospitate et nisì gratia postmodum subvenerit pro salute aeterna. De filiis s. matri Ecclesiae quondam impense addictis brevi facti sunt infestissimi hostes, quam honoribus et muneribus mundi semel aucti, quomodocumque potuerint, acerrime expugnant. Ita crescat oportet hostium numerus in propria Ecclesiae Catholicae domo et fiant infestissimi hostes ipsi domestici ejus. Sed malum hoc gravissimum in dies augetur, in generationibus futuris atque Ecclesiae exinde parantur funestissima fata, cum impia temporum horum potestas per scholas mixtas eam quasi in radice et seminario fidelium perturbare et extirpare conetur. Et hic est questus meus gemebundus, haec lamentatio mea amarissima de scholis mixtis, quam vobis Emi ac Rmi PP. ad adjuvandum me refero: gravissima mala video, nec mederi valeo, cum ejusmodi scholae statutis civilis nostrae Constitutionis innitantur; quam mutare vires mihi desunt.

Habita ratione tot tantorumque malorum, quae in animas, in Ecclesiam et Catholicam societatem ex Scholis mixtis redundant, S. Concilium Vaticanum silentio praeterire eas non potest, sed remedia certa contra eas statuere debet. Imprimis, prout opinor, summi sui muneris et officii erit solemni suo consultu

1. Scholas mixtas cujuscumque generis ac ordinis re

probare,

2. Episcopos, parochos et parentes serio adhortari, utpote Episcopos, ut pro posse suo contra ejusmodi Scholas militent, parochos, ut Christianam juventutem ab eis arcere studeant, parentes, ne pueros suos ejusmodi scholis unquam committant.

3. Magistratus civiles admonere, ut Scholas Catholicae fundationis earumque facultates Catholicis iniqua vi et lege subtractas restituant, liberamque puerorum instructionem ipsis. concedant, quam paterna utique potestas jure exigere potest.

Haec sanae doctrinae jurisque principia, siquidem ad tempus abs viris iniquae violentiae non respiciuntur, tempore, quod adveniet, forsan praevalebunt, nisi interim terrarum orbis. prius ruerit atque appropinquaverit ventura ira!

Summo et perenni cultu.
Romae Idibus April. 1870.

Carolus Joannes Greith

Ep. Sangallensis.

S. POSTULATUM

OCTO CONCILII PATRUM AD SOCIALISMUM SPECTANS.

Inter gravissima hujus aetatis mala eminet Socialismus. Impii et a Christiana veritate abhorrentes errores, qui amplissimis modis inter homines quotidiana manuum suarum industria victitantes sparguntur, tam christianam fidem in pauperum operariorum mentibus exstinguere, quam universam societatem, rectumque socialem ordinem subvertere minantur.

Necesse ergo prorsus videtur, ut Oecumenica haec Synodus exsecrandis ejusmodi erroribus catholicam veritatem et moralis doctrinae justitiam sanctitatemque opponat; ut divites et proceres doceat officia, quibus erga pauperes, operarios, famulosque adstringuntur; et vicissim, quae sint istorum officia erga patronos, eosque quibus manuum operam praestant. Negari enim nequit, divitiarum praesertim cupiditatem et abusum, operariorumque neglectum, inhumanamque in eos duritiem, qua quintum et septimum divinae legis praeceptum latente quodam modo saepissime violatur, Socialismi errores, conatusque plurimum fovere.

Omnes etiam bonae voluntatis homines ab Oecumenica Synodo exspectant, vehementerque desiderant, ut recta et sancta socialis ordinis principia praedicet et tueatur; et religiosi praesertim operarii ad piam matrem Ecclesiam oculos manusque levant, ut christianae charitatis et justitiae leges in omnium mentibus resuscitet, et in societate restituat.

Quum vero in indice schematum, quae a theologis et ecclesiastici juris consultis praeparata fuerunt, nullum reperiatur, quod de illis principiis, veritatibus, mutuisque officiis agat, hine subscripti Patres humillime instanterque petunt, ut in hoc Sacro Oecumenico Concilio gravissima ista et necessaria res opportune proponatur.

Romae die 11. Martii 1870.

Huic postulationi subscripserunt 8 Concilii Patres.

9. POSTULATUM

NONNULLORUM EPISCOPORUM RITUS MARONITICI ET RITUS CHALDAICI AD PRAESENTEM GENERIS HUMANI TRISTISSIMAM CONDITIONEM SPECTANS.

Clarissime notum est insigni Tuae sapientiae quantum difficillimis hisce temporibus undequaque minatur tranquillitas publica totius mundi, et divina praecepta, in quibus dependet felicitas humani generis praesenti saeculo et futuro, et speciatim praecepta secundae tabulae Decalogi spreta sint, et ipsa gentium jura pedibus conculcata; et ideo videmus permaximum periculum circumdare vitam, bona, ac jura uniuscujusque hominis, nemine excepto; ac propterea malum praevaluit bono, et tenebrae depellunt lucem. Cum autem unusquisque summopere optet sui liberationem ab his imminentibus aerumnis, et cum non inveniatur auctoritas non impedita, quae medeatur morbo isti pestifero, nisi Persona Tuae Sanctitatis, ideo ausi sumus offerre pedibus Tuae Sanctitatis hoc humillimum postulatum, adstante hoc Sacrosancto Concilio oecumenico Vaticano, congregato in Spiritu Sancto a suprema Tua Auctoritate: et enixe deprecamur sollicitudinem Tuam Apostolicam, ut in ipso eleves Magni Pastoris vocem contra ista mala innumerabilia, quae nostro saeculo vocantur progressus, et cogitandi libertas, sperantes, Te correcturum ista insana deliria, quae ducunt ad veram servitutem, et perennem infelicitatem, aut ad minus illa redigere inter limites ferreos, ut non possint iterum praetergredi confines, ne amplius mundus immergatur in abyssu scelerum, et iniquitatum; in ultimo certe omnipotentia coelestis judicis corriget omnia, sua justitia vindicatrice, quoniam ipse est omnipotens vindex, et omnibus sapientissime medebitur.

Homines vero corde recti, et amatores veri boni haud possunt expectare aliquam meliorationem status calamitosi hodierni mundi ab alia auctoritate, quantum hoc possunt expectare a Suprema Tua Auctoritate, quae certo plures habet auscultatores obtemperantes aliis quibuscumque Auctoritatibus, qui non solum audiunt sed etiam faciunt alios audire, et adjuvant, ut bonum praestet malo, et ita aliae Auctoritates audientes vocem Tuam, elevabunt ipsae etiam voces suas contra horum auctores malorum, qui perturbant subditos et ipsasmet Auctoritates. Certe, Beatissime Pater, nemo detrectat audire sana verba inducentia homines ad verum suum stabile bonum, et correctio optima fundata est in jure gentium ad rite componenda mutua societatis jura; propterea neminem rationabiliter posse

conqueri, dum detur illi jus suum, ac praesertim cum illo summopere indigeat.

Iterum atque iterum, Beatissime Pater, Te deprecamur, ut clames, et ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, et annuncia huic saeculo scelera sua, et populo perverso peccata sua, quoniam Te constitui Vigilatorem aeternae hominum salutis, et deprecamur Deum O. M. ut dextera sua omnipotenti Te perenniter conservet et adiuvet.

Romae 20. Februarii 1870.

Huic postulationi subscripserunt 5 Concilii Patres.

10. POSTULATUM

QUADRAGINTA CONCILII PATRUM AD EANDEM REM SPECTANS.

Intoleranda prorsus facta est praesens mundi conditio propter exercitus adeo ingentes, perpetuos ac sorte conscriptos. Sumptibus gravati gemunt populi. Impietatis spiritus, legumque in rebus, ut ajunt, internationalibus oblivio faciliorem omnino viam aperiunt bellis inchoandis illegalibus et injustis, seu potius horrendis caedibus longe lateque grassantibus.

Hinc imminuta pauperum subsidia, fractaque commercii ratio, hinc humana conscientia, vel devia penitus et aberrans, vel indigne laesa, plurimaeque tandem animae in aeternum pereuntes.

Tantis porro calamitatibus sola mederi potest Ecclesia. Cujus etiam voci licet non omnes aurem accommodent, ipsa tamen innumeris semper hominum millibus dux praeibit, intentumque serius ocius assequetur.

Caeterum, quod aeterna firmissime asserantur principia, id jam ex sese Divinae Majestati praestat, neque fructu suo carere potest.

De illa vero Ecclesiae cum mundo relatione, quod ad praedictas attinet veritates, viri graves rerumque publicarum periti, idem sentiunt ac non pauci alii viri sanctitate insignes Religionisque studio accensi, persuasum habent necessariam esse omnino declarationem, qua authentice promulgentur eae juris canonici partes, quae ad jura gentium et belli naturam spectant, illaque omnia respiciunt, unde vel officii, vel sceleris rationem bellum obtineat.

Martin, Documenta.

7

« ÖncekiDevam »