Sayfadaki görseller
PDF
ePub

potissimum causae nos impulerint, ut ipsorum Postulatorum publicationem susciperemus, primo in animum induximus illam, quae inter haec Postulata et Concilii ipsius acta intercedit, rationem. Nam haec est ejusmodi, ut, si quis ad rectam Concilii historiae intelligentiam pervenire voluerit, is illa Postulata omnino noscere debeat. An, ut hoc unum commemoremus, quisnam nescit, ipsam infallibilis magisterii Romani Pontificis definitionem, pro qua tanquam pretiosissimo hujus Concilii fructu Christiani omnes, qui hoc nomine digni sunt, Benignissimo Domino ex animo semper gratias agent, ex plurimorum Concilii Patrum postulatione ortum ducere? Sed etiam in se spectata haec Postulata magni pretii aestimanda sunt. Sunt enim haec Concilii documenta etiam egregia hujus temporis historiae ecclesiasticae monumenta. Nam auctores habent ecclesiarum antistites ex toto orbe terrarum in hoc Concilio coadunatos, qui modo singuli, modo cum pluribus aliis earundem ecclesiae provinciarum episcopis conjuncti his suis postulatis diserte enuntiant, quibusnam necessitatibus in quaque terrarum parte ecclesia prematur, a quibusnam potissimum medicamentis vulnerum, quae ipsi inflicta sint, sanatio exspectanda sit, quibusnam denique mediis totius ecclesiae bonum animarumque salus ex ipsorum sententia maxime promoveri possit. Quae quidem ejusmodi sunt, ut hodierni ecclesiae status nobis vivam quasi imaginem repraesentent.

Porro Postulata haec generaliter sumpta, quamquam majore, quam eorum, qui ea proposuerunt, auctoritate non sunt praedita, mirum quendam ecclesiasticae doctrinae, experientiae, sapientiae thesaurum continent, quem iis, quibus res ecclesiasticae cordi sunt, aperire, omnino operae pretium duximus.

Denique neque id silentio praetermittendum est, haec Postulata, penitius considerata, largam nobis materiem praebere ad retundenda tela inimicorum, qui teterrimis conviciis et calumniis Concilium Vaticanum impetere et lacerare non desinunt. Quid enim? Si quis haec Postulata sine praejudicata opinione perlustraverit, quodnam de eorum auctoribus judicium feret? Num cum istis calumniatoribus abjectorum

serviliumque adulatorum turpem eis notam inurere audebit, an potius agnoscet eorum modestiam quidem, sed et ingenuitatem, probitatem, libertatem, zelum denique, quo honori ecclesiae animarumque saluti consulere satagant et aeque sui ipsorum muneris episcopalis dignitatem, quam S. Sedis Apostolicae jura strenue defendant?

Quae quum ita se habeant, re iterum iterumque coram Deo pensitata, non potuimus dubitare, quin ex Postulatorum publicatione non parum utilitatis in ecclesiam redundaret. Quum vero hodiernorum temporum rationes nos non sperare sinant, Concilium Vaticanum tam feliciter coeptum et tam infeliciter interruptum jam proximo tempore labores suos retractaturum esse, Postulatorum publicationem existimavimus non diutius differendam, sed, obtenta a Sanctissimo Patre venia, huic operi illico manum admovendam esse. Sed de hac re haec hactenus.

Jam ut paucis exponamus, quonam modo et ordine rem susceptam tractaverimus, totum opus in quatuor partes distinxi

mus.

Primae parti attribuimus omnia documenta, quae ad res dogmaticas spectant; nempe primo illas duas, quas supra diximus, Constitutiones dogmaticas, deinde praeparata illa et Patribus Concilii distributa Constitutionum dogmaticarum Schemata, quae, si in Congregationibus generalibus jam discussa et a deputatione pro rebus fidei reformata fuerint, in hac ipsa forma reformata publicavimus; tertio denique Postulata, quae ad res dogmaticas spectant, et quidem eo digesta ordine, qui ordini, quo illae Constitutiones et illa Constitutionum Schemata sibi succedunt, respondet.

In secundam partem remisimus primo Constitutionum de rebus disciplinae Schemata, quae Concilii Patribus distributa, partim etiam in Congregationibus Generalibus discussa et a deputatione pro rebus disciplinae reformata erant, deinde omnia quae ad disciplinam pertinent Postulata, et quidem hoc ordine disposita, ut illa, quae a magno episcoporum integrarum nationum vel provinciarum numero erant proposita, praemissa sint et sequantur reliqua, tam a singulis quam a pluribus Concilii Patribus proposita, suo quodque loco, maxime secundum rerum, quas tractant, diversitatem digesta.

In tertiam partem distribuimus tum Constitutionum de Regularibus Schemata, quae Concilii Patribus exhibita erant, tum Patrum, quae ad eandem rem pertinent, Postulata.

Quartae denique parti illa pauca documenta attribuimus, quae ad res ritus Orientalis et missionum pertinent.

Nomina postulantium quod attinet, ea, nisi res ipsa postulare videretur, ut adjungerentur, omittenda censuimus.

Haec sunt, quae praefanda habuimus. Quod superest, nihil ardentius cupimus et precamur, quam ut Benignissimus Deus magni Concilii Vaticani magnum auctorem et Praesidem sanctissimum Patrem Nostrum, Pium IX., captivitati et omnibus tribulationibus suis mox eripiat, ut de suis et s. Ecclesiae inimicis gloriose triumphans interruptum concilium restaurare et tam hoc ipsum, quam longum et gloriosum Pontificatum Suum felicissimo exitu coronare possit!

Paderbornae, d. 22. m. Februarii 1873.

PARS PRIMA.

DOCUMENTA, QUAE PERTINENT AD

RES DOGMATICAS.

Martin, Documenta.

1

« ÖncekiDevam »