Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[ocr errors]

eodem Carolo Theodoro nuper Episcopo corami audito, exquisitaque sententia non nullorum ex venerabilibus Fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus de eorum consilio, et potestatis nostrae plenitudine hodie in Consistorio nostro secreta, ut moris est, praedictam Ecclesiam Ratisbonensem ut supra vacantem, in Metropolitanam perpetuo ereximus, et instituimus, cum Archiepiscopali dignitate, Jurisdictione, et superioritate, nec non privilegiis et praerogativis Titulis, honoribus, ac praeeminentiis, quibus Moguntina sedes, ejusque Archiepiscopi legitime ac pacifice potiebantur. Eidem vero Ratisbonensi Ecclesiae pro Dioecesi et Territorio interim assignavimus Moguntinae Dioecesis partem ad Rheni Dexteram, in quam praefati Caroli Theodori, utpote olim Archiepiscopi Moguntini, integra adhuc manet Jurisdictio, praetereaque eam tantum Dioecesis Ratisbonensis partem, quae temporali Dominio subjacet ipsius Caroli Theodori, pro reliqua vero parte ejusdem Dioececis Ratisbonensis, quàe aliorum Principum subest Dominationi, eundem Carolum Theodorum ad nostrum et sedis Apostolicae beneplacitum confirmavimus administratorem tantum, quemadmodum per nostras Apostolicas Litteras fuerat deputatus et constitutus. Interim autem eidem Archiepiscopali et Metropolitanae Ecclesiae Ratisbonensi pro suis Suffraganeis assignavimus Episcopos, eorumque Ecclesias ad dexteram Rheni ripam sitas, quae antea Metropolitico juri Moguntinae Ecclesiae subjiciebantur, nec non exteras, similiter ad Dexteram Rheni positas, quae pariter jure Metropolitico Archiepiscopum Ratisbonensem postulant, tum Archiepiscoporum Salisburgensis, tum olim Trevirensis, nec non Capituli Coloniensis, exceptis semper iis Ecclesiis,, quae in Austriae, et Borussiae Dominiis existunt, in omnibus Sanctae Sedis Aposto~

[ocr errors]

licae Authoritate circa Erectiones Dioecesium et divisionem Provinciarum.

Quibus in antecessum constitutis Ratisbonensi Ecclesiae sic in Metropolitanam erectae providimus de Persona Venerabilis Fratris Caroli Theodori de Dalberg olim Archiepiscopi Moguntini praeficientes eum in Archiepiscopum et Pastorem, Curam, Regimen, et Administrationem illius Ecclesiae in Spiritualibus et Temporalibus eidem committendo. Et quoniam novum quoque Metropolitanum Ratisbonense Capitulum nobis erigendum fuisset, nec tamen perficere id potuerimus, cum plures locorum ac rerum circumstantiae Nobis exploratae non sint, propterea voluimus, et eidem Carolo Theodoro Archiepiscopo commisimus, ut servatis servandis, et auditis, quorum interest, praedictum Metropolitanum Capitulum erigat, et constituat, ejus statuta et constitutiones opportunas, qua praestat, prudentia ac fide condat, omniaque, cum primum poterit, Apostolicae nostrae approbationi subjiciat. Interea, donec novum Capitulum Metropolitanum constitutum, et eum Statutis suis a Nobis approbatum sit, nihil ex utraque parte innovandum esse, nullumque pràejudicium juribus Canonicorum tam Moguntinorum, quam Ratisbonensium inferendum esse praecepimus et mandavimus. Constituimus quoque, ut Metropolitanum Capitulum Ratisbonense postquam constitutum, et authoritate Nostra approbatum erit, jus habeat eligendi in vacationibus Sedis illius novum Archiepiscopum Ratisbonensem, ad formam juris et statutorum antiquae et a Nobis suppressae Metropolitanae Ecclesiae Moguntinae. Quodsi forte accidat, ut ante constitutum et a Nobis approbatum Ratisboneuse Capitulum Metropolitanum vel per obitum ejusdem Caroli Theodori (quod Deus avertat) vel alio quocunque modo eàdem Metropolitana Ratis

bonensis Ecclesia suo pastore orbata sit, cum maximi intersit, ut ad electionem novi Archiepiscopi quam expeditissime procedi possit, decrevimus et mandavimus, ut suspenso in hoc tantum casu omni et quocunque jure eligendi praeprimum Episcopum, quod ad Ratisbonense Capitulum spectare posset, soli Canonici antiquae Moguntinae Ecclesiae intra tempus a jure praefinitum, et juxta formam ac statuta suppressae Moguntinae Ecclesiae ad novi Archiepiscopi Ratisbonensis electionem deveniant, a Nobis vel a successoribus Nostris deinceps confirmandi. Pari modo, si forte praefatus Carolus Theodorus Archiepiscopus humanis rebus eripiatur, antequam ab Apostolica Sede aliquid constituatur de ea parte Dioecesis Ratisbonensis, quae alterius Principis imperio paret, quamque eidem Carolo Theodoro in administrationem duntaxat commisimus, curam Nobis et huic Sanctae Sedi reservavimus rationem praescribendi, qua hujus Territorii Administrationi in Spiritualibus provideatur constitutionibus et ordinationibus Apostolicis, nec non dictae Ecclesiae Ratisbonensis aliisque quibusvis etiam juramento, confirmatione Apoftolica, aut quavis firmitate alia roboratis statutis et consuetudinibus, exterisque contrariis quibusque nequaquam obstantibus, Absolventes eundem Carolum Theodorum Archiepiscopum Electum a censuris ad effectum. Datum Parisiis sub anulo Piscatoris die prima Februarii MDCCCV. Pontificatus nostri anno quinto.

In quorum fidem praesentes manu nostra subscriptas ac pontificio Sigillo munitas per Apoftolicae Legationis Secretarium expediri mandavimus.

Datum Parisiis ex aedibus Residentiae Nostrae hac die 4. Februarii 1805. J. B. Card. Caprara. J. A. Sala, Apostolicae Legationis Secretarius.

[merged small][ocr errors]

4.

Aufrichtung der Dotation des ehemaligen Re gensburger Cathedral-, nunmehrigen Theils des Metropolitan - Capitels.

1

Wir Carl von Gottes Gnaden, des heiligen Stuhls zu Regensburg Erzbischof und Primas, der rheinischen Cons föderation Fürst Primas, souverainer Fürst und Herr von Regensburg, Aschaffenburg, Frankfurt und Weglar ic. 20.

Nach reifer Erwägung der gegenwärtigen Zeitverhältniffe finden Wir uns verpflichtet, als Erzbischof von Regensburg, dafür zu sorgen, daß noch nach Unserm tödtlichen Hintritt derjenige Theil Unsers Metropolitan: Capitels, welcher in Regensburg residirt, mit Sicherheit, Anstand und Würde, nach dem Geist der katholischen Kirchenverfaffung fortbestehe.

In dieser Absicht ertheilen wir demselben als sein Grunds eigenthum diejenige Güter, Gilten, Zehenden, Rechte und Gefälle (desgleichen auch diejenige Häuser, über welche Wir noch nicht disponirt haben) welche das Regensburger ehemas lige Cathedral: nunmehrige Theil des Metropolitan › Kapis tels von åltern Zeiten her befessen hat, und deren Eigenthum Uns durch den Reichsschluß von 1803 zugetheilt worden. Ausdrücklich und in ganzen Umfang müssen Wir uns doch diejenige Souverainitäts: Rechte vorbehalten, die uns nach dem Sinne des rheinischen Bundes zustehen, deßgleichen auch die erzbischöfliche Befugniß die Vereinigung des hiesigen Theils Unsers Metrópolitan : Kapitels mit demjenigen Theil, der in Aschaffenburg residirt, zu Stande zu bringen, und Des nenselben eine gemeinsame Verfassung zu geben, unter påpsts licher Mitwirkung, und nach dem Inhalt der påpftlichen Bulle.

Zur Bekräftigung dessen haben Wir diese Urkunde eis genhändig unterschrieben, und Unser größeres geheime Hoffanzley Jnnsiegel beydrucken lassen.

So geschehen Regensburg am 19ten des Decembers

1808.

(L. S.)

Carl,

Erzbischof von Regensburg, Fürst Primas des rheinischen Bundes.

II.

Päpstliche Bannbulle

gegen die

Urheber, Vollstrecker und Beförderer

der Besißnahme

Roms und des Kirchenstaats

vom 10. Juny 1809.

« ÖncekiDevam »