Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[merged small][ocr errors][merged small]

Sollicitudo omnium Ecclesiarum humilitati Nostrae, meritis licet et viribus impari, Deo sic disponente concredita, Nos cogit omnia illa subsidia adhibere, quae in Nostra sunt potestate, quaeque a Divina Providentia Nobis misericorditer subministrantur, ut Spiritualibus Christiani Orbis necessitatibus, quantum quidem diversae, multiplicesque temporum, Locorumque vicissitudines ferunt, nullo Populorum et Nationum habito discrimine, opportune subveniamus.

Hujus Nostri Pastoralis Officii oneri satisfacere cupientes statim ac tunc in vivis agens Franciscus Kareu, et alii Saeculares Presbyteri a pluribus Annis in amplissimo Russiaco Imperio existentes et olim addicti Societati Jesu a felicis recordationis Clemente XIV. Praedecessore Nostro suppressae, preces Nobis obtulerunt, quibus facultatem sibi fieri supplicabant, ut Auctoritate Nostra in unum Corpus coalescerent, quo facilius Juventuti Fidei rudimentis erudiendae, et bonis moribus imbuendae ex proprii Instituti ratione operam darent, munus praedicationis obirent, Confessioñibus excipiendis incumberent, et alia Sacramenta administrarent: eorum precibus eo libentius annuendum Nobis esse duximus, quod Imperator Paulus Primus

tunc temporis Regnans eosdem Presbyteros impense Nobis commendavisset humanissimis Litteris suis die undecima Augusti Anni Domini Millesimi Octingentesimi ad Nos datis, quibus singularem suam erga ipsos benevolentiam significans gratum sibi fore declarabat, si Catholicorum Imperii sui bono Societas Jesu Auctoritate Nostra ibidem constitueretur.

Quapropter Nos attento auimo perpendentes quam ingentes utilitates in amplissimas illas Regiones, Evangelicis Operariis propemodum destitutas, essent proventurae, quantumque incrementum ejusmodi Ecclesiastici Viri, quorum probati mores tantis laudum . praeconiis commendabantur, assiduo labore, intenso salutis Animarum procurandae studio, et indefessa Verbi Divini praedicatione Catholicae Religioni essent allaturi, tanti tamque benefici Principis votis obsecundare rationi consentaneum existimavimus, Nostris itaque in forma Brevis Litteris datis die septima Martii Anni Domini Millesimi Octingentesimi primi praedicto Francisco Kareu, aliisque ejus Sodalibus in Russiaco Imperio degentibus, aut qui aliunde illuc se conferre possent, facultatem concessimus, ut in unum Corpus seu Congregationem Societatis Jesu conjungi, unirique liberum ipsis esset, in una vel pluribus domibus arbitrio Superioris, intra fines dumtaxat Imperii Russiaci designandis; atque ejús Congregationis Praepositum Generalem eumdem Presbyterum Franciscum Kareu ad Nostrum et Sedis Apostolicae beneplacitum deputavimus cum facultatibus necessariis et opportunis, ut Sancti Ignatii de Loyola Regulam a felicis recordationis Paulo Tertio Praedecessore Nostro Apostolicis suis Constitutionibus, approbatam et confirmatam retinerent et sequerentur; atque ut hoc pacto Socii in uno Religioso Coetu congregati Juventuti Religioni, ac bonis Artibus imbuendae operam dare, Seminaria, et Collegia regere, et probantibus

[ocr errors]

ac consentientibus Locorum Ordinariis Confessiones excipere, Verbum Dei annunciare, et Sacrameuta administrare libere possent; et Congregationem Societatis Jesu sub Nostra et Apostolicae Sedis immediata tutela et subjectione recepimus, et quae ad illam firmandam et communiendam, atque ab abusibus et corruptelis, quae forte irrepsissent, repurgandam visum fuisset in Domino expedire, Nobis ac Successoribus Nostris praescribenda et sancienda reservaviinus: atque ad hunc effectum Constitutionibus Apostolicis, Statutis, consuetudinibus, privilegiis, et Indultis quomodolibet in contrarium praemissorum concessis et confirmatis, praesertim Litteris Apostolicis memorati Clementis XIV. Praedecessoris Nostri incipientibus: Dominus ac Redemptor Noster expresse derogavimus *) in iis tantum quae contraria

*) Was von dieser Bulle: Dominus ac redemptor übrig bleibe, und wie sie der gegenwärtigen entgegenstehe, ersehe man selbst. Sie sagt nach der Aufzählung aller, von Pärften eingeriffener Unordnungen wegen aufgehobener Orden, über die Mergeblichkeit aller bisherigen Verfügungen, um denen des Jefuis ten Ordens abzuhelfen, und gegen die jemalige Wiederherstellung desselben Folgendes: Maximo sane animi nostri dolore observavimus, tam praedicta, quam alia complura deinceps adhibita remedia nihil ferme virtutis prae se tulisse et auctoritatis ad tot, ac tantas evellendas, dissipandasque turbas, accusationes, et querimonias in saepe dictam Societatem, frustraque ad id, laborasse ceteros Praedecessores nostros Urbanum VIII., Clementen IX. X. XI. et XII., Alexandrum VII, et VIII., Innocentium X. XI. XII. et XIII. et Benedictum XIV., qui optatissimam conati sunt Ecclesiae restitueri tranquillitatem plurimis saluberrimis editis Constitutionibus, Charissimi in Christo Filii nostri Reges Francorum, Hispaniarum, Lusitaniae, utriusque Siciliae suis ex Regnis, ditionibus, atque provinciis socios dimittere coacti omnino fuerint, et expellere; hoc unum putantes extremnm tot malis superesse remedium, et penitus necessarium ad impediendum, quominus Christiani populi in ipso sanctae matris Ecclesiae sinu sese invicem lacesserent, provocarent, lacerarent. Ratum vero habentes praedicti cha

[ocr errors]

ac

rissimi in Christo Filii nostri remedium hoc firmum esse non posse, ac Universo Christiano Orbi reconciliando accommodatum, nisi Societas ipsa prorsus extingueretur, ac ex integro supprimeretur, sua idcirco apud praefatum Clementem P. P. XIII. Praedecessorem exposuerunt studia, ac voluntatem,

et

essent dictis Nostris in forma Brevis Litteris, quarum initium Catholicae et dumtaxat pro Russiaco Im¬ perio elargitis.

qua valebant auctoritate, et precibus, conjunctia simul votis expostularunt, ut efficacissima ea ratione perpetuae suorum subdi. torum securitati, universaeque Christi Ecclesiae bono providentissime consulerent Qui tamen praeter omnium expectationem conugit ejusdem Pontificis obitus rei cursum, exitumque pror. aus impedivit. Hinc nobis in eadem Petri Cathedra, divina disponente clementia, constitutis eaedem statim oblatae sunt preces, petitione, et vota, quibus sua quoque addiderunt studia, animique sententiam Episcopi complures, aliique viri dignitate, doctrina, religione plurimum conspicui, Ideoque declaramus cassatam perpetuo manere, ac penitus extinctam omnem, et quamcunque auctoritatem Praepositi Generalis, Provincialium, Visitatorum, aliorumque quorumlibet dictae Societatis Superiorum tam in spiritualibus, quam in temporalibus. Vetamus, ne postquam praesentes nostrãe litterae promulgatae fuerint, ac notae redditae, ullus audeat earum executionem suspendere etiam colore, titulo, praetextu cujusvis petitionis, appellationis, recursus, declarationis, aut consultationis dubiorum, quae forte oriri possent, alioque quovis praetextu praeviso, vel non praeviso. Volumus enim ex nunc, et immediate suppressionem, et cassationem universae praedictae Societatis, et omnium ejus officiorum suum ef. fectum sortiri, forma et modo supra a nobis expressis, sub poena majoris excommunicationis ipso facto incurrendae nobis, nostrisque successoribus Romanis Pontificibus pro tempore reservatae adversus quemcunque, qui nostris hisce litteris ad implendis impedimentum, obicem, aut moram apponere praesumpserit, Hortamur omnes Christianos Principes, ut ea, qua pollent, vi, auctoritate et potentia, quam pro sanctae Romanae Ecclesiae defensione, et patrocinio a Deo acceperunt, tum etiam eo, quo in hanc apóstolicam Sedem ducuntur obse quio, et cultu, suam praestent operam, ac studia, ut hae nostrae litterae suum plenissime consequantur effectum, quinimo singulis in iisdem litteris contentis inhaerentes similia constituant et promulgent decreta, per quae omnino caveant, ne, dum haec nostra voluntas executioni tradetur, ulla inter Fideles excitentur jurgia, contentiones et dissidia. Praesenlitteras tes quoque - nullo unquam tempore praetextu, occasione, vel causa notari, impugnari, invalidari, retractari, in jus, vel controversiam revocari, aut ad terminos juris reduci, vel adversus illas restitutionis in integrum, aperitionis oris, reductionis ad viam, et terminos juris, aut aliud quodcunque juris, facti, gratiae, vel justitiae remedium impetrari, seu quomodolibet concesso, aut impetrato quempiam uti, seu se juvari in judicio, vel ex• tra illud posse; sed easdem praesentes semper, perpetuoque validas, firmas et efficaces existere, et fore,

[ocr errors]
[ocr errors]

[ocr errors]

Consilia, quae pro Imperio Russiaco capienda decrevimus, ad utriusque Siciliae Regnum non ita multo post extendenda censuimus ad preces Charissimi in Christo Filii Nostri Ferdinandi Regis, qui a Nobis postulavit, ut Societas Jesu eo modo, quo in praefato Imperio stabilita a Nobis fuerat, in sua quoque Ditione ac Statibus stabiliretur; quoniam luctuosissimis illis temporibus ad Juvenes Christiana pietate ac timore Domini, qui est initium Sapientiae, informandos, Doctrinaque, et Scientiis instruendos praecipue in Collegiis, Scholisque publicis Clericorum Regularium Societatis Jesu opera uti in primis opportunum sibi arbitrabatur. Nos ex muneris Nostri Pastoralis debito piis tam Illustris Principis desideriis, quae ad Majorem Dei Gloriam, Animarumque salutem unice spectabant, morem gerere exoptantes Nostras Litteras pro Russiaco Imperio datas ad utriusque Sicilia Regnum extendimus novis in simili forma Brevis Litteris incipientibus Per alias expeditis die Trigesima Julii Anni Domini Millesimi Octingentesimi Quarti.

Pro ejusdem Societatis Jesu restitutione unanimi fere totius Christiani Orbis consensu instantes, urgentesque petitiones a Venerabilibus Fratribus Archiepiscopis, et Episcopis, atque ab omnium insignium Personarum Ordine et Coetu quotidie ad Nos deferuntur: praesertim postquam fama ubique vulgata est uberrimorum fructuum, quos haec Societas in memoratis Regionibus protulerat; quaeque prolis in dies crescentis foecunda, Dominicum Agrum latissime ornatura et dilatatura putabatur.

suosque plenarios, et integros effectus sortiri, et obtinere, ac per omnes et singulos, ad quos ́spectat, et quomodolibet spectabit, in futurum inviolabiliter observari.

« ÖncekiDevam »