Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ment à cet égard une bonne impression sur l'esprit des Princes d'Allemagne qui lui sont devoués par la reconnaissance et la profonde vénération.

2) La formation du chapitre Metropolitain doit se faire selon le sisteme de l'Eglise, et l'usage établie et selon la justice et l'equité par la réunion des deux chapitres;. Il s'agit pour moi d'y mettre aussitôt la main en observant toute foi les formes légales et préscrites par les Canons pour que personne ne soit. fondé de porter plainte ni réclamation fondées.

Transferer l'ancien chapitre Metropolitain a Ratisbonne, donner à celui de Ratisbonne les mêmes droits qu'a voit l'ancien chapitre Metropolitain, tel sera incessament mon ouvrage.

3) Dans une état élective il est utile que le successeur soit designé d'avance dans un tems calme. L'Archichancellier de l'Empire doit joindre aux autres qualités nécessaires à sa place l'avantage de posseder la confiance des grandes puissances qui peuvent influer sur le maintien et le salut de la Conftitution germanique.

Des qu'il me sera possible d'obtenir avec certitude un tel Coadjuteur, et qui possède décidément la confiance de Votre Majesté, cette affaire sera faite, et ne se fera que dans un tel cas.

Tel est, Sire, l'expression fidèle des fermes resolutions que mon intime conviction et l'amour des devoirs m'a dicté.

2.

imo.

Capitulum antiquae metropoleos Moguntinae et capitulum antiquae cathedrae Ratisb. ad componendum novum capitulum metropol. Ratisbon. concurrunt.

2do. Sede metropolitan. in civitate Ratisbon. collocata templum antiquae cathedral. ecclesiae Ratisbon. nunc templum metropolitanum est.

3tio. Antiquae metropol. Mogunt. canonicis nul-, las Ratisbonae curias obtinentibus atque ad exiguas ex pristinae suae dotationis residuis praebendas ręductis liberum erit in hac Urbe residere aut dispensatione sibi ab Archiepiscopo concedenda pro circumftantiarum suaeque positionis exigentia uti.

40. Quando metropolitani ejusque coadjutoris electio peragenda erit, omnes canonici Ratisbonae convenient. Praecedentiam inter eos determinabit tempus, quo quisque in suo antiquo capitulo rece-. ptus aut ad dignitatem promotus est.

5to. Quisque iisdem, quibus nunc fruitur, reditibus frui perget.

6to. Canonici domicellares in alterutraque antiqua ecclesia actu iam investiti ad capitulum metropolitanum successive admittantur, prout cuique per mortem antiquae suae ecclesiae capitularis locus vacaverit. Novi domicellares non amplius recipientur.

zmo. Dotatio capituli metropolitani consistit in reditibus bonorum antiqui capituli Moguntini, quae Electoris Archicancellarii dispositioni adhuc relicta fuerunt, atque ex reditibus bonorum, quae antiquum Ratisbonense capitulum possidebate - Elector, Archịcancellarius sibi suisque successoribus conservat ius, haec omnia bona administrandi, eorumque redituum partem decimam pijs fundationibus beneficiisque ecclesiae impendendi.

a) In futurum non amplius quam viginti quatuor canonici existent, duodecim dinastae et duodecim doctores.

b) In electione metropolitani omnes quidem dabunt votum; eligi vero non poterunt, nisi dibaştae,

c) Duodecim hi dinastae sic dictas probationes in antiquo capitulo Moguntino usitatas facient. In classe comitum regnantium aut imperii nobilium ad hucdum immediatorum nati sint oportet, neque igitur principes erunt nec subditi etc.

d) Duodecim doctores constituent consistorium metropolitanum,

e) Ad canonicatus intra sex menses capitulis hactenus assignatos vacantes Metropolita' jure novae dotationis nominabit; quoad sex alios menses vi antiqui concordati ad Stam Sedem pertinentes omnino confidit, fore ut Sua Sanctitas consuetum indultum pro continua observantia inde ab isto concordato vigente sibi ac suis successoribus gratiose impertiri pergat.

f) Archiepiscopus facultatem sibi reservat in prima capituli sui formatione viros aliquos pro ecclesia bene meritos aut sorte tetra saecularisationum omni auctoritate privatos, absque detrimento redituum ceterorum canonicorum adoptandi etc.

Electio coadjutoris proxima videtur.

Ob difficultates innumeras vero compromissum in

personam Metropolitani, cum Sanctitas Sua vix se hujusmodi negotio subducere vellet, exoptan

do etc.

3. Päpstliche Bulle zur Aufrichtung des Regens

burger Erzbisthums. Nos Joannes Baptista Tituli Sancti Honu.. phrii, S. R. E. Presbyter Cardinalis Caprara, Archiepiscopus Mediolanensis.

Universis fidem facimus atque teftamur, Ssmum Dnum Nostrum Pium Divina Providentia Papam VII. in Consistorio secreto habito Lutetiae Parisiorum in Archiepiscopali Palatio die prima Februarii 1805. Cathedralem Ecclesiam Ratisbonensem in Metropolitanam erexisse, deque illa providisse Emmun et Rmum Daum Carolum Theodorum de Dal. berg, Archiepiscopum, Episcopum Constantiensem S. R. I. Principem Electorem et Archicancellarium, prout fusius constat ex Schedula Consistoriali, tenoris sequentis videlicet:

Cum per Apostolicas Nosfras sub Plumbo Lito teras sub Datum Romae Ilid Calendas Decembris MDCCCI. quarum initium „Qui Christi Domini“ ob gravissimas causas in iisdem expressas novam fieri jusserimus Dioecesium Circumscriptionem, non in veteri Galliarum Territorio tantum, sed in ea etiam Regionum parte, quae Francorum accesserat Dominationi, factum inde est, ut Moguntina Ecclesia, quae antea honorem Metropolis et jura habebat, Cathedralis 'evaserit Suffraganea Archiepiscopi Mecliniensis, ex antiqua Dioecesi sua eam tantum retinens partem, quae ad sinistram Rheni ripam jacens, Gallorum Imperiis in Temporalibus paret. Hujusibodi Ecclesia in novum licet statum erecta, suoque Episcopo ac Pastore donata, nihil tamen detractum est juri Venerabilis Fratris Caroli Theodori de Dalberg nuper Archiepiscopi Moguntini, nec non antiqui suppressae illius Ecclesiae Capituli, quoad

eam Dioecesis partem, quae ad dexteram Rheni ripam manet, siquidem, in praecitatis Litteris nostris constituimus, ut firma remanerent jura, priyilegia, ac jurisdictiones Archiepiscoporum, Capitulorum, et Ordinariorum in ea parte Territoriorum, quae Dominationi Gallicanae non subjacent. Haec ipsa vero Dioecesis Moguntinae pars, etsi per hujusmodi ordinationem nostram suo in Spiritualibus Rectore minime destituta sit, caret tamen sede, Titulo, ac Residentia proprii Pastoris. Quoniam igitur in praedictis sub Plumbo Litteris curam Nobis réservavimus prospiciendi in posterum partibus illarum Dioecesium, quae in aliorum Principum ditione constitutae sunt,' muneris ac solicitudinis nostrae esse duximus, providere, ut illa veteris Moguntinae Dioecesis pars, quae ą tam praeclara atque antiqua sede a Sancto ipso Bonifacio Germaniae Apostolo illustrata anitoa pendebat, aliam in posterum sedem Antistitis sui agnoscat, in quam jura, honores, ac privilegia Moguntinae, de quibus infra constituetur, nostra Authoritate conferantur.

Ratisbonensi porro Ecclesia ab anno 1803 per ohitun p. m. Josephi Conradi de. Schroffenberg suo viduata Pastore', dum ea, qua par erat, maturitate consilii deliberaremus, quid statuendum nobis esset de supra dicta parte Dioecesis Moguntinae ad dextram Rheni ripam constitutae, quae regimini in Spiritualibus sui Episcopi adhuc suberat, et quo pacto Ecclesiae Ratisbonensi providendum esset, ne interea Fidelibus illius Dioecesis cura Paftoris deesset, eidem Venerabili Frati Carolo Theodoro de Dalberg, antea Episcopo Moguntino ejus commisimus adminiftrationem. Postea vero cunctis, tum quae ad eandem Ratisbonensem Ecclesiam

pro ratione teinporum ordinandam, tum quae ad constituendum de Moguntinae Dioecesis parte ad Rheni Dextram posita pertinerent, diligentissime perpensis,

« ÖncekiDevam »