Codex legendarum et monumentorum de ss. Cyrillo et Methodio nec non de liturgia Slavica agentium

Ön Kapak
A. Schnürlein, 1857 - 306 sayfa
 

Seçilmiş sayfalar

Diğer baskılar - Tümünü görüntüle

Popüler pasajlar

Sayfa 110 - ... irritum et inane si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari.
Sayfa 110 - Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae commendationis, hortationis, requisitionis, donationis, concessionis, assignationis, constitutionis, deputationis, decreti, mandati, inhibitionis et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.
Sayfa 68 - Nee sanae fidei vel doctrinae aliquid obstat sive missas in eadem Sclavinica lingua canere sive sacrum evangelium vel lectiones divinas novi et veteris testamenti bene translatas et interpretatas legere aut alia horarum officia omnia psallere, quoniam, qui fecit tres linguas principales, Hebream scilicet Grecam et Latinam, ipse creavit et alias omnes ad laudem et gloriam suam.
Sayfa 64 - Audimus etiam, quod missas cantes in barbara, hoc est in Sclavina lingua, unde iam litteris nostris per Paulum episcopum Anconitanum tibi directis prohibuimus, ne in ea lingua sacra missarum sollemnia celebrares, sed vel in Latina vel in Greca lingua, sicut ecclesia Dei toto terrarum orbe diffusa et in omnibus gentibus dilatata cantat.
Sayfa 67 - Quod si contumaces et inobedientes exsistentes scandalum aliquod aut scbisma faceré praesumpserint , et post primam et secundam admonitionem se minime correxerint, quasi zizaniorum seminatores ab ecclesiis et finibus vestris auctoritate nostra precipimus esse procul abiiciendos, secundum auctoritatem capitulorum que illi dedimus et vobis direximus.
Sayfa 97 - Ñeque enim ad excusationem iuvat, quod quidam religiosi viri hoc, quod simpliciter populus quaerit, patienter tulerunt seu incorrectum dimiserunt, cum primitiva ecclesia multa dissimulaverit, quae a sanctis patribus postmodum firmata christianitate et religione crescente subtili examinatione correcta sunt.
Sayfa 110 - Volumus autem, ut earundem praesentium transumptis, seu exemplis etiam impressis, manu alicujus Notarii publici subscriptis, et sigillo personae in Ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides in judicio, et extra illud habeatur, quae ipsis praesentibus haberetur, si forent exhibitae vel ostensae.
Sayfa 66 - Petrum apostolici ordinis principem vicariumque illius habere patronum et in omnibus adiutorem ac defensorem pariter cum nobilibus viris fidelibus tuis et cum omni populo terrae tuae amore fidelissimo elegisti et usque ad finem sub ipsius et vicarii eius defensione colla summittens pio affectu cupis auxiliante Domino utpote filius devotissimus permanere. Pro qua scilicet tanta fide ac...
Sayfa 77 - Christianos immiserunt; atque ipsi supervenerunt et alios captivos duxerunt, alios occiderunt, alios ferina carcerum fame et siti perdiderunt, innúmeros vero exitio deputarunt et nobiles viros ac honestas mulleres in servitium redegerunt, ecclesias Dei incenderunt et omnia aedificia deleverunt; ita ut in tota Pannonia, nostra maxima provincia, tantum una non appareat ecclesia, prout episcopi a vobis destinati, si fateri velint, 71 enarrare possunt, quautos dies transierint et totam terram desolatam...
Sayfa 55 - Hrapa, et sic usque ad Dravum fluvium et eo usque ubi Dravus fluit in Danubium, prout potestatem habuit, praenominavit cum doctrina et ecclesiastico officio procurare populum qui remansit de Hunis et Sclavis in illis partibus, Arnoni luvavensium episcopo usque ad praesentiam genitoris sui Karoli imperatoris.

Kaynakça bilgileri