Sayfadaki görseller
PDF
ePub

maret ): qui denique, sicuti confidimus, divinam pro nobis opem usque ad consummationem saeculi, 6) ecclesiae Catholicae promissam, implorare non cessat, ad nos in ejusdem Petri Cathedra, in qua ejus vivit potestas, et excellit auctoritas, Deo sic disponente constitutos c), totum hoc judicium proprie, ac specialiter pertinere, Dei omnipotentis auxilio suppliciter invocato, et ipsius Apostolorum Principis auctoritate confisi, ob publicam sanctae Dei Ecclesiae utilitatem haudquaquam gravati sumus, inter alias Pontificiae solicitudinis occupationes, hunc quoque non mediocrem accuratae lucubrationis laborem suscipere, atque ea omnia perlegere, quae alii collegerant, aut senserant, diversarum lectionum rationes perpendere, sanctorum Doctorum sententias recognoscere: quae quibus anteferenda essent, dijudicare, adeo, ut in hoc laboriosissimae emendationis curriculo, in quo operam quotidianam, eamque pluribus horis collocandam duximus, aliorum quidem labor fuerit in consulendo, noster autem in eo, quod ex pluribus esset optimum, deligendo: ita tamen, ut Veterem multis in Ecclesia abhinc saeculis receptam lectionem omnino retinuerimus. Novam interea Typographiam in Apostolico Vaticano Palatio nostro ad id potissimum magnifice exstruximus, atque ad ejus curam, Congregationem aliquot sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium, et insigne Collegium doctissimorum virorum fere ex omnibus Christiani orbis nationibus, et celeberrimis studiorum Generalium universitatibus, amplis, opulentisque reditibus dotatum deputavimus, ut in ea emendatum jam Bibliorum volumen excuderetur: eaque res quo magis incorrupte perficeretur, nostra nos ipsi manu correximus, si qua praelo vitia obrepserant, et quae confusa, aut facile confundi posse videbantur, ea intervallo scripturae, ac majoribus notis, et interpunctione distinximus. Ceterum, nostri ne hujus consilii, institutique rationes ignorentur, sed potius universae Ecclesiae Catholicae, ipsique posteritati notissimae, ac testatissimae relinquantur, cunctique facile intelligant, quisnam ordo in hoc opere conficiendo, quae lex, ac methodus inita, quae indagandi veri norma a nobis servata sit: illud sane omnibus certum, atque exploratum esse volumus, nostros hos labores, ac vigilias numquam eo spectasse, ut nova editio in lucem exeat, sed ut Vulgata vetus ex Tridentinae

a) Luc. 22. b) S. Leo serm. in Nativit. S. S. Petri et Pauli. c) S. Leo serm. 2.

Synodi praescripto,emendatissima, pristinaeque suae puritati, qualis primum ab ipsius interpretis manu, styloque prodierat, quoad ejus fieri potest, restituta imprimatur. In hac autem germani textus pervestigatione, satis perspicue inter omnes constat, nullum argumentum esse certius, ac firmius, quam antiquorum, probatorumque Codicum Latinorum fidem, quos tam impressos, quam manuscriptos, ex Bibliothecis variis conquirendos curavimus. In quacumque igitur lectione plures vetustiores, atque emendatiores libri consentire reperti sunt, ea jure optimo, tamquam primigenii textus verba, aut his maxime finitima, retinenda decrevimus. Id vero ad germanam editionem constabiliendam, praesidium sicubi desideratum est, tunc sanctorum Patrum, veterumque expositorum enarrationes, quibus diversa scripturarum loca, et libros illustrarunt, subsidio fuere: in quibus, quidquid e re nostra observatum fuit, id in hujus operis partem adscitum est. In iis tandem, quae neque Codicum, neque Doctorum magna consensione satis munita videbantur, ad Hebraeorum, Graecorumque exemplaria duximus confugiendum, non eo tamen, ut inde Latini interpretis errata corrigerentur, sed ut in eorum verborum locum, quae, cum apud Latinos ambigua sint, potuissent, quo non oporteret, inflecti, certum aliquid, atque indubitatum sufficeretur, sive ut, quod apud nos variantibus Codicibus inconstans, diversum, ac multiplex erat, id uniforme, consonum, uniusque modi, ipsorum fontium veritate perspecta, sanciretur. Sapienter enim b. Hieronymus “) in explanandis sacris scripturis Doctor maximus admonebat, ut quemadmodum in novo Testamento, si quando apud Latinos quaestio exoritur, et est inter exemplaria varietas, ad fontem Graeci sermonis, quo novum Testamentum est scriptum, recurri solet: ita si quando inter Graecos, Latinosque diversitas est in veteri Testamento, tunc ad Hebraeam recurramus veritatem, ut quidquid de fonte proficiscitur, hoc quaeramus in rivulis: quod etiam b. Augustinus 1) iis, qui scripturam tractant, inter alias regulas tradidit. Laudabilem itaque sanctorum Patrum consuetudinem religiose secuti sumus, dum in iis, quae aqud Latinos nimis ambigue dicta, seu variata habentur, Hebraeae, Graecaeque linguae fidem, et Codices inspeximus; sed,

a) In epistola ad Suniam et Fretellam. Tom. 3. b) S. Aug. 1. 2. de Doct. Christ. cap. 14. et 15. Tom. 3. et Lib 11. contra Faustum cap. 2. Tom. 6.

ne id licentius fieret quam aequum erat, solers cautio adhibita fuit. Neque enim ignoramus multos esse, qui plerasque Latinae hujus editionis voces, ac locutiones, proprie, aut eleganter, aut perspicue, aut breviter, aut copiose magis, aut tamquam verbis ad verba demensis, a Latino interprete verti potuisse existiment. Verum de his minuta nimium, et angusta concertatio videtur: neque enim tanti sunt, ut non iis et antiquioris Ecclesiae religio, et sanctissimorum Patrum jure anteponatur auctoritas: prorsusque indignum est, b. Gregorio a) teste, ut sub Donati regulis verba coelestis oraculi restringantur: ac tanta per se est Vulgatae editionis auctoritas, tamque excellens praestantia, ut majorem desiderare penitus inane videatur. Qui namque in ea libri continentur, (ut a majoribus nostris quasi per manus traditum nobis est) retenti sunt partim ex communi, et antiquissima quadam editione Latina, quam sanctus Hieronymus) Vulgatam editionem, b. Augustinus c) Italam, sanctus Gregorius d) Veterem translationem appellant, quam sanctus itidem Augustinus ceteris, quae tunc plurimae in usu erant, etiam praeferendam censuit, quod esset verborum tenacior cum perspicuitate sententiae; partim ex sancti Hieronymi translatione adsciti fuere, quibus idcirco quantus honor deferendus sit, is facile intelligit, qui eorum interpretis dignitatem agnoscit. Fuit enim sanctus Hieronymus [ut inter caeteros idem b. Augustinus ) testatur] Graeco, Latino, et Hebraeo eruditus eloquio, et ex occidentali ad orientalem transiens Ecclesiam, in locis sanctis, litterisque sacris, ad decrepitam usque vixit aetatem atque omnes, qui ante illum ex utraque orbis parte de doctrina Ecclesiastica scripserant, pene vidit, aut legit: eumque non modo Augustinus, Chromatius, Paulinus, ceterique sanctissimi Episcopi, sed etiam Damasus Pontifex Rom. de scripturarum locis consulebant. Nec immerito tantam apud omnes nominis celebritatem, in sanctarum praesertim scripturarum scientia, adeptus fuerat; cum ad eam consequendam nullis vigiliis, nullis peregrinationibus pepercerit, et doctissimos quosque in Gallia audiverit: Constantinopoli Gregorium Nazianzenum, Alexandriae Didymum, et alios alibi conquisiverit, usus denique clarissi

a) Epist. ad Leandr. in expos. Job c. 5. b) S. Hieron. comment. in Isaiae cap. 49. Tom. 4. c) S. August. 1. 2. de Doctr. Christ. cap. 15. Tom. 3. d) Gregor. Epist. ad Leandr. in expositionem Job cap. 5. e) Lib: 1. contra Julianum Pelagianum. Tom. 7.

mis Hebraeae linguae Magistris: non enim uno aliquo Doctore contentus fuit, sed plurimos, eosque eruditissimos adhibebat: non rerum modo, verum etiam nominum sedulus indagator. Quinimo et loca ipsa, quae in scripturis saepe commemorantur, inspexit, idque ad intelligentiam scripturarum summopere sibi profuisse testatura). Quicumque igitur tanti interpretis sanctitatem, ingenium, eruditionem, solertiam, Magistros, labores, illud, in quo vixit, saeculum, cum linguarum omnium, ac praesertim Hebraeae studia florerent, diligenter spectaverint; facile judicium damnabunt eorum, qui aut tam eximii doctoris lucubrationibus non acquiescunt, aut etiam meliora, seu paria praestare se posse confidunt. Multo sane rectius sanctus Isidorus, venerabilis Beda Presbyter, sanctus Remigius, Alcuinus, Fortunatus, Rabanus Maurus, sanctus Anselmus, b. Bernardus, Haymo, Richardus, et Hugo Victorini, Petrus Cluniacensis, Rupertus Abbas, aliique complures egregii doctores, qui per mille abhinc annos in Ecclesia claruerunt, qui Hieronymi versione ita in omnibus disputationibus, enarrationibus, declamationibus usi sunt, ut ceterae, quae pene innumerabiles erant, quasi lapsae de catholicorum Patrum manibus obsoleverint. Ideoque legimus apud sanctum Isidorum "), quoniam de Hebraeo in Latinum eloquium sanctus tantummodo Hieronymus sacras scripturas convertit, ejus editione generaliter omnes Ecclesias usquequaque uti, eo quod veracior est in sententiis, et clarior in verbis. Et ante Isidorum b. Gregorius Magnus c) fere idem senserat. Nec Latini modo Patres, sed Hebraei quoque Graecique cum Latinos alios interpretes negligant, aut ignorent, Hieronymum tamen amplissimo suo testimonio, et honore dignum esse censuerunt. Nam de Hebraeis idem Augustinus d): de Graecis autem ipsemet sanctus Hieronymus scribit, a Sophronio viro optime erudito Psalterium, prophetas, quos Hieronymus e) ex Hebraeo in Latinum verterat, in Graecum eleganti sermone translatos fuisse. Quemadmodum ergo laudabile est, ubicumque nostri codices ipsi per se aut conciliari, aut intelligi non possunt, linguarum externarum praesidia quaerere; ita, cum id necessarium non est, levissimis de causis majorum

et

a) In praefat. libri Paralipom. ad Domnionem et Rogatianum. Tom 3. b) Lib. 1. de officiis divinis cap. 12. c) Lib. 20. Moral. cap. 24. Tom. d) Lib. 18. de civit. Dei cap. 43. Tom. 5. e) De viris illustribus in Sophronio.

2.

nostrorum sanctitatem, sapientiam, consensum, vetustissimamque Ecclesiae consuetudinem non vereri, temeritas plane, pertinaciaque censenda est. Atque idcirco b. Hieronymus, qui Hebraeos, Graecosque interrogandos esse dubiis in rebus admonet, idem etiam sentit, eo non nisi parce, et quanto rarius fieri potest (ne, quae longo recepta sunt usu, fluctuent) recurrendum. Qua de causa, ad novi Testamenti translationem ), quamvis hortante Damaso Pontifice, tardior fuit, pium appellans laborem, sed periculosam praesumptionem, judicare de ceteris ipsum ab omnibus judicandum, senis mutare linguam, et canescentem jam mundum ad initia retrahere parvulorum. Quis enim doctus pariter, vel indoctus, cum in manus volumen sumpserit, et a saliva, quam semel imbibit, viderit discrepare quod lectitat, non statim erumpat in vocem, falsarium illum clamitans, et sacrilegum, qui audeat in veteribus litteris addere, mutare, corrigere? Notissimumque est illud de Jonae cucurbita 6), quae in Veteri editione legebatur; pro qua cum Hieronymus hederam posuisset, quodam in Africa Episcopo interpretationem Hieronymi in Ecclesia lectitante, factus est tantus tumultus in plebe propter unius verbi dissonantiam, ut coactus sit Episcopus, ne sacerdotio dejiceretur, damnare quod legerat. Quare merito sacra Tridentina Synodus veteris Vulgatae editionis libros non aliter), quam prout in Ecclesia legi consueverunt, pro canonicis suscipiendos decrevit. Nos autem ut haec Vetus editio, quae nunc prodit nostro excusa praelo, ejusdem Synodi praescripto modis omnibus responderet, non solum veteres, et ab Ecclesia receptos loquendi modos conservavimus, sed etiam apocrypha rejecimus, authentica retinuimus. Nam tertium, et quartum Esdrae libros inscriptos, et tertium Machabaeorum, quos Synodus inter canonicos non annumerat, assentientibus etiam in hoc praedictis Cardinalibus congregationis super Typographia Vaticana deputatae, ab hac editione prorsus explosimus. Orationem etiam Manassae, quae neque in Hebraeo, neque in Graeco textu est, neque in antiquioribus manuscriptis Latinis exemplaribus reperitur; sed in impressis tantum post librum secundum Paralipomenon affixa est, tamquam insutam, adjectam, et in textu sacrorum librorum locum non habentem, repudiavimus. Nonnullas etiam aliquando sententias,

a) In praefat. quatuor Evangeliorum. Tom. 3. b) Epist. 10. et 11. Tom 1. c) Sess. 4.

« ÖncekiDevam »