Sayfadaki görseller
PDF
ePub

15. Nam si decem millia pædagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres. Nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui

Id est, etiamsi multos in Christo, seu in doctrinâ et fide Christi magistros habeatis, vobis tamen sciendum est non vos habere multos patres, qui intimo amore vos diligant, quique salutem vestram sincerè quærant; ego autem sum pater vester, quia nempè vos in Christo genui, id est, ad fidem Christi vos converti per Evangelium à me primùm vobis annuntiatum.

16. Rogo ergò vos, imitatores mei estote, sicut et ego Christi.

Hæc pars non reperitur in græco, neque in syriaco, neque in emendationibus latinis à Veteris legitur, hic creditur adscripta ex quodam loco simili, nempè ex initio capitis 11 hujus epistolæ.

17. Ideò misi ad vos Timotheum, qui est filius meus charissimus, et fidelis in Domino, qui vos commonefaciet vias meas, quæ sunt in Christo Jesu, sicut ubique in omni Ecclesià doceo.

Timotheus erat ex Lystrâ in Licaoniâ, Act. 16, 1: « pervenit autem Derben et Lystram, et ecce discipulus quidam erat ibi, nomine Timotheus, filius mulieris Judææ fidelis, patre Gentili. » Illum vocat Apostolus filium, non quia eum in Christo genuit sicut Corinthios: nam jam Christianus erat priusquàm Paulus sibi eum tanquam comitem adjunxisset, ut patet ex textu suprà citato, sed quia ille, sicut patri filius, ipsi servivit in Evangelio, et fidelis in Domino, id est, fidelem mihi operam præstans in his, quæ ad Christum et Evangelium propagandum pertinent: ipsum enim laudat Apostolus Philip. 2, 49-20: «spero autem in Domino Jesu, Timotheum me citò mittere ad vos: neminem enim habeo tam unanimem, qui sincerâ affectione pro vobis sollicitus sit, et ibid. v. 22, experimentum autem ejus cognoscite, quia sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio. » Qui vos commonefaciet vias meas, græcè qui in memoriam vestram revocabit meam agendi rationem in Christo Jesu, juxtà quam ubique in omni Ecclesiâ doceo esse agendum.

18. Tanquam non venturus sim ad vos, sic inflati sunt quidam. Quidam inter vos sic inflati et superbi sunt, maximè magistri vestri, quasi putantes me non venturum esse ad vos, et ideò me absente superbius se gerunt.

19. Veniam autem ad vos citò, si Dominus voluerit: et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt, sed virtutem.

Venit quidem, sed non ità citò, venit nempè tantùm secundo anno post, quia mutatæ sunt circumstantiæ: rescivit enim Corinthios hâc epistolâ contristatos poenitentiam egisse, et ideò suum iter distulit, hoc constat 2 Cor. 7, 9: « nùnc gaudeo : non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad pœnitentiam. » Et cognoscam non utrùm istorum magistrorum sermo sit eloquens, sed an fiat in nomine et auctoritate Christi, an miraculis potentiâ Christi patratis confirmatus sit.

20. Non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute.

Hoc est, Ecclesia Dei non propagatur per eloquentiam sermonis, sed per potentiam Dei, et miracula quæ sunt effectus omnipotentiæ divinæ.

21. Quid vultis? In virgâ veniam ad vos, an in charitate et spiritu mansuetudinis?

Id est, quid ex his duobus eligitis? an veniam ad vos utens meâ auctoritate Apostolicâ ad puniendos graviter delinquentes? ut evenit capite sequenti, an veniam cum charitate et clementiâ? si hoc autem ultimum velitis, pœnitentiam agite; dicit Apostolus se venturum in virgâ potiùs quàm in gladio, quia erat eorum pater spiritualis porrò pater potiùs utitur virgâ in filios delinquentes quàm gladio: exindè eruitur concessam esse Superioribus Ecclesiæ potestatem ferendi censuras in graviter delinquentes.

CAPUT V.

1. Omninò auditur inter vos fornicatio et talis fornicatio, qualis nec inter Gentes, itâ ut uxorem patris sui aliquis habeat.

Id est, ex omni parte auditur inter vos esse fornicatio, et quidem talis, qualis vix auditur inter Gentes, nempè fornicatio incestuosa simul et adultera, ità ut quis novercam suam habeat vivente patre, ut patel 2 Cor. 7, 12 : « igitur etsi scripsi vobis, non propter eum qui fecit injuriam, nec propter eum qui passus est, sed etc. » Fornicatio hic paulò latiùs accipitur, nempè pro omnibus luxuriæ speciebus etiam malitiam à simplici fornicatione distinctam habentibus: etenim verò hic agitur non tantùm de adulterio, quod commissum fuerat cum personâ conjugatâ, sed de incestu, et quidem in primo gradu, eo quòd commissum sit cum uxore patris adhuc viventis; fornicatio autem simplex habetur inter personas solutas tùm à matrimonio, tùm à professione religiosâ, tùm à vinculo consanguinitatis.

Sed quomodò hic dicit Apostolus non esse auditum tale crimen inter Gentes, cùm in lege dicatur, quòd frater debeat suscitare semen fratri suo, ut patet Deut. 25. 5, et insuper dicat Deus Levit. 18, 8: turpitudinem patris tui non discooperies: turpitudo enim patris tui est, et deindè v. 24 subjungat: ne polluamini in omnibus his, quibus contaminatæ sunt universæ Gentes, quas ego ejiciam antè conspectum vestrum. » Nam in aliis Gentibus similia, vel etiam magis turpia quædam facta producunt historici, quin et in familiâ Patriarchæ Jacob simile flagitium à Ruben patratum fuisse legitur Gen. 35, 22: « abiit Ruben, et dormivit cum Balâ concubinâ patris sui : quod illum minimè latuit.>> Item in familia David Absalom cognovit uxores patris sui, 2 Reg. 16, 22: »tetenderunt ergò Absalom tabernaculum in solario, ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo Israël. >>

R. Quòd Moyses loquatur de uxore fratris defuncti, aut saltem de câ quæ repudiata erat, et quæ per consequens non habebatur ampliùs pro uxore fratris sui; hìc autem sermo est de uxore patris viventis, deindè si quid simile factum sit inter Gentes, vel etiam in populo Dei, id erat valdè rarum, et non sine horrore audiebatur, vel etiam dici potest quòd Apostolus loquatur tantùm de Gentibus sui temporis, quo tempore similia flagitia inter eas non audiebantur.

2. Et vos inflati estis : et non magis luctum habuistis, ut tollatur de medio vestrùm, qui hoc opus fecit.

Cùm inter vos talia committantur crimina, an adhuc superbi et inflati estis? Certè vobis potiùs esset lugendum non omni luctu, sed luctu conjuncto cum studio tollendi per excommunicationis censuram de medio vestrûm, id est, de coetu vestro eum qui talia facinora committit.

3. Ego quidem absens corpore, præsens autem spiritu, jam judicavi ut præsens, qui sic operatus est,

Ego quidem, licet absens corpore, præsens tamen spiritu, jam judicavi quasi essem præsens, eum qui sic operatus est, id est, qui tale crimen commisit,

4. In nomine Domini nostri Jesu Christi, congregatis vobis et meo. spiritu, cum virtute Domini nostri Jesu.

Hæc verba in nomine etc, primùm referri possunt suprà ad verbum judicavi, quia erat Apostolus Christi vicarius et minister: ergò judicare poterat auctoritate Christi, deindè referri etiam possunt ad hæc verba: congregatis vobis et meo spiritu, quia scriptum est Matt. 18, 20: « ubi sunt duo, vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. » Ad quem textum respexisse Paulum nonnulli putant; cum virtute Domini nostri Jesu, hæc verba referri debent ad verbum tradere ex versu sequenti, ità ut sensus sit :

5. Tradere hujusmodi satanæ in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi.

Judicavi, inquam, per potentiam Domini nostri Jesu tradendum esse satanæ, ut ejus caro mortificetur, id est, ut cupiditas carnis in eo destruatur, et à talibus perpetrandis omninò deinceps abstineat, et sic anima ejus in judicio Domini nostri Jesu Christi sal

vetur.

Sed quomodò Apostolus hunc incestuosum tradit satanæ?

Duplici modo responderi potest: quia illum ejecit ab Ecclesiâ et cœtu fidelium, id est, per excommunicationem eum privavit communione fidelium, participatione Sacramentorum, et omnibus Ecclesiæ suffragiis, ità ut jam destitutum omni auxilio spirituali eum reliquerit insidiis diaboli expositum, ità Patres Latini; sicut miles v. g. qui è castris ejicitur inermis, nudus rectè dicitur hosti traditus: ità similiter hic. 2°. dici potest quòd Apostolus prædic

tum incestuosum reipsà tradiderit satanæ corporaliter torquendum, ità ferè omnes Patres Græci, qui volunt Apostolum hoc fecisse, ut aliis fidelibus timor incuteretur; similia egisse Apostolos in similibus casibus patet Act. 5 de Ananiâ et Saphirâ uxore suâ, qui, eo quòd fraudassent de pretio agri, et Spiritui Sancto mentiti fuissent, morti traditi sunt à Petro, item Act. 13. 10-11, ubi Elymas magus cæcus factus est per Paulum.

Dices injusta est illa excommunicatio, quam nulla monitio præcessit, quam tamen monitionem requirit Christus Matt. 18. 15-16-17; sed dici non potest illum incestuosum ab Ecclesiâ Corinthiorum fuisse monitum, aliàs Apostolus eos non tam severè reprehendisset: ergò.

R. Nullum esse dubium, quin monitio præcesserit ab aliquibus Corinthiis, licet tota eorum Ecclesia paulò negligentior fuerit in eo corripiendo, et quam ideò reprehendit Apostolus, aliundè Apostolus hic non excommunicat de facto, sed præcisè excommunicare decernit, dici etiam potest aliquam præcessisse monitionem ab Apostolo, cùm infrà v. 9 ipse dicit : scripsi vobis ne commisceamini cum fornicariis.

6. Non est bona gloriatio vestra. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit ?

Non est bona gloriatio vestra de magistris vestris, et quâ gloriamini vos in omnibus divites esse ac saturatos, cùm potiùs solliciti esse deberetis de tollendo de medio vestrûm præfato incestuoso, an nescitis quia sicut modicum fermentum totam farinæ massam corrumpit ità et unus coinquinatus Ecclesiam vestram corrumpere potest? Hic prævenit Apostolus objectionem, quam facere potuissent Corinthii, dicendo: unus peccavit, quid ad nos? 7. Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus.

Hic alludit Apostolus ad festum Paschatis, in quo prohibitum erat vesci panibus fermentatis, et ad agnum paschalem, qui erat figura Christi undè hæc est explicatio: sicut tenebantur Judæi in veteri lege septem diebus, incipiendo à lunâ quatuordecimâ mensis Nisan, expurgare vetus fermentum, id est, panem fermentatum, et panibus azymis vesci, et cum panibus istis manducare agnum paschalem: ità similiter in novâ lege tenentur fideles expurgare vetus fermentum malitiæ, et sic accedere ad sacram Synaxim in puritate et sinceritate cordis, hujus ergò sensus est : expurgate fornicarium istum putridum, illum è cœtu vestro ejicite, ne illum totum inficiat; vel, ut volunt aliqui, abjicite prioris vitæ corruptionem, ut sitis nova conspersio, id est, ut rejecto veteri fermento malitiæ, sitis populus ambulans in vitæ novitate: etenim Pascha nostrum in ara crucis pro expiandis nostris peccatis immolatus est Christus.

8. Itaque epulemur: non in fermento veteri, neque in fermento malitiæ et nequitia: sed in azymis sinceritatis, et veritatis.

Itaque hoc festum celebre:nus non cum veteri fermento nostræ prioris vitæ, neque cum fermento malitiæ et iniquitatis, sed cum azymis sinceritatis et veritatis, id est, cum sinceritate et puritate cordis, vel aliter totum transeamus tempus vitæ, quæ deinceps pro nobis esse debet Pascha et festum continuum, non in malitiâ et nequitiâ pristinæ nostræ vitæ, sed in eâdem puritate et sinceritate, qua debent Judæi Paschæ diem festum agere.

9. Scripsi vobis in epistolà: ne commisceamini fornicariis. Scripsi vobis (non quidem in aliâ epistolà, quam ad Corinthios misit Apostolus, sed initio hujus capitis v. 2) ne commercium habeatis cum fornicariis, scilicet incestuosum tollendo de medio vestrum. Nota ut non possimus commercium habere cum excommunicato, ille debeat esse publicè et nominatim declaratus, nisi fortè antè hanc declarationem adsit periculum subversionis : tunc enim jure naturali ac divino teneremur abstinere ab illius commercio antè declarationem, quia ut dicitur Eccli. 3. 27, qui amat periculum, in illo peribit.

Dices: ergò subditi nullum possunt habere cum rege publicè excommunicato commercium, nec illum defendere, quod falsum est: ergò...

R. Excipi casum necessitatis, qui casus ibi habetur: nam lege naturali et divinâ debent subditi regibus obedientiam et auxilium, sive sint christiani, sive infideles, ut patet Rom. cap. 13; item 1 Pet. 2, 13-14.

10. Non utique fornicariis hujus mundi, aut avaris, aut rapacibus, aut idolis servientibus: alioquin debueratis de hoc mundo exisse.

Non utique intelligo de fornicariis hujus mundi non publicè declaratis, seu infidelibus qui sunt vitandi, ubi subest periculum subversionis, non etiam dicò semper fugiendos esse avaros et rapaces, aut falsorum deorum cultores; sub his autem tribus peccatoribus comprehendit cæteros omnes: nam per fornicarios intelligit eos qui peccant in semetipsos, per avaros et rapaces, qui peccant in proximum, et per falsorum deorum cultores, qui peccant contrà Deum : si ergò deberetis omnes eos vitare, de hoc mundo exire deberetis, siquidem sint plures hujus generis, quàm alterius.

11. Nunc autem scripsi vobis non commisceri: si is qui frater nominatur, est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax: cùm hujusmodi nec cibum sumere.

Nunc autem vobis explico quo sensu dico vos non debere commisceri fornicatoriis etc: si quis est qui nominatur frater seuChristianus, et nihilominùs est fornicator, aut avarus, aut falsorum deorum cultor, aut conviciator detrahens proximo per calumniam, vel maledicentiam, aut inebrietati deditus, aut rem alienam

« ÖncekiDevam »