Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Hic textus est difficilis, videtur tamen sic interpretandus: undè scis mulier, si virum salvum facies? nisi Dominus, qui unicuique dedit et distribuit dona sua prout vult, id tibi revelaverit, vel aliter: sed unusquisque proprium donum accepit à Deo, ut dixit suprà v. 7, unumquemque, id est, tamen unusquisque vivat in eo statu, in quo vocatus est à Deo, seu in eâ conditione, Deo ità ordinante, in quâ natus est, maximè si Deo liberè servire possit : sic autem in omnibus Ecclesiis doceo.

18. Circumcisus aliquis vocatus est? Non adducat præputium; in præputio aliquis vocatus est? Non circumcidatur.

Id est, Judæus aliquis ad fidem vocatus est? non illum pœniteat quòd sit circumcisus, vel ne affectet esse præputiatus: Gentilis ad fidem vocatus est ? non circumcidatur.

Sed quarè Apostolus Act. 16, 3 legitur Timotheum circumcidisse?

R. Quòd ratio, cur id fecerit Apostolus, legatur in eodem versu, «< hunc voluit Paulus secum proficisci et assumens circumcidit eum, propter Judæos qui erant in illis locis: sciebant enim omnes quòd pater ejus erat gentilis. » Quamvis Timotheus foret gentilis, seu præputiatus ex parte patris, Judæus tamen erat ex parte matris, poterat consequenter tunc circumcidi, quia licet lex mosaica introducens circumcisionem tùnc fuerit mortua, nondùm tamen erat mortifera, (quod non contigit juxtà omnes nisi post ultimum urbis Jerosolymæ excidium) poterat igitur adhuc laudabiliter à Judæis observari, ut Synagoga sepeliretur cum ho

nore;

ideò autem Apostolus Timotheum circumcidit, quia volebat ipsum assumere in comitem ad Evangelium prædicandum in iis locis, in quibus multi reperiebantur Judæi, qui ægrè tulissent Apostolum habere secum Judæum saltem ex parte matris non circumcisum ut igitur Apostolus eorum animos sibi conciliaret, Timotheum circumcidit; undè Titus etiam comes Apostoli, quia non erat Judæus neque ex parte patris, neque ex parte matris, non fuit ab Apostolo circumcisus, ut ipse dicit Gal. 2, 3 : « sed neque Titus, qui mecum erat, cùm esset gentilis, compulsus est circumcidi. >>

19. Circumcisio nihil est, et præputium nihil est : sed observatio mandatorum Dei.

Circumcisio, aut præputium nihil est, seu nihil prodest ad salutem, cùm lex mosaica sit abrogata; sed observatio mandatorum Dei, supple, est aliquid et proficit ad justificationem, similia habentur Gal. 5, 6.

Sed quomodò Apostolus Rom. 3, 1 quærens quæ sit utilitas circumcisionis, respondet v. 2 multum per omnem modum: ergò circumcisio est aliquid.

R. Quòd Apostolus Rom. 3 respiciat ad legem mosaicam, in

quà multæ erant prærogativæ circumcisionis; has autem prærogativas recenset Apostolus Rom. 9, 3 et sequentibus: at verò in lege Evangelicâ, seu in Religione Christianâ non est Judæus, neque Græcus, ut ait Gal. 3. 28, item ibid. 5, 6 dicitur; «< in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium : sed fides, quæ per charitatem operatur. >>

est.

20. Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in eà permaneat Unusquisque permaneat in eo statu, ad quem à Deo vocatus

21. Servus vocatus es? Non sit tibi curæ: sed et si potes fieri liter, magis utere.

Servus ad fidem vocatus es? noli contristari, affligi, animo de jici, siquidem in eâ conditione salutem tuam operari possis; sed si possis fieri liber, potiùs utere illâ occasione et opportunitate, utpotè sis aptior et liberior ad vacandum cultui Dei, siquidem liber sit expeditior ad serviendum Deo, quàm servus, qui debet esse divisus et sollicitus quæ sint domini sui, sicut dicit Apostolus de mulieribus et virginibus infrà v. 33-34: sicut enim uxor sollicita est, quomodò placeat viro suo ità et servus, quomodò placeat domino suo, aut sicut virgo cogitat quæ Domini sunt: ità libertus id faciliùs quam servus præstare potest. Ista tamen expositio non placet sapientissimo Estio, qui contendit posteriorem partem hujus versus sic exponendam esse: « etsi posses tuam libertatem recuperare, magis utere, seu potiùs utere hâc tuâ conditione servili, ut possis dominum tuum infidelem Christo lucrifa cere. Sed nullum adducit fundamentum, quo probet adjicien dam esse talem glossam, quinimò Apostolus nequidem verbum habet, quo appareat ipsum loqui de servis dominorum infidelium sicut igitur loquitur de servis Christianis: ità et dominis fidelibus, et quamvis anteà dixerit mulierem fidelem debere retinere virum infidelem, quia spes est fore ut vir infidelis per mulierem fidelem ad sanctitatem perducatur, non sequitur idem hic dicendum esse, siquidem suprà v. 14 expressis verbis addat : sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem etc: hic autem nullum habet verbum, quo insinuetur ipsum locutum esse de dominis infidelibus, quin è contrà sententia nostra confirmatur infrà ex v. 23, ubi Apostolus commendat unicuique libero, ut servet suam libertatem, non aliâ procul dubio ratione, quàm quâ liber expeditior est quàm servus ad serviendum Deo: si ergò possit servus recuperare suam libertatem, debet potiùs uti illâ opportunitate.

22. Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini: similiter qui liber vocatus est, servus est Christi.

[ocr errors]

Quod unusquisque debeat vivere in eâ conditione, in quâ, Deo ordinante, natus est, sic probat Apostolus: qui ad Religionem Christianam vocatus est, quandò erat servus, libertus est Domini,

[ocr errors]

(libertus autem est ille qui è servo factus est liber) id est, liberatus est per fidem, per susceptionem Baptismi à servitute longè majori, quàm sit servitus temporalis, nempè liberatus est à servitute peccati et diaboli similiter qui erat liber, quandò ad fidem vocatus est, factus est Christi servus, quia à Christo redemptus Deo servire debet: relativè igitur ad Deum non est distinctio inter servum et liberum; sed unusquisque potest suam salutem operari in eo statu, ad quem à Deo vocatus est. Sopesupain')

23. Pretio empti estis, nolite fieri servi hominum :

Id est, vos Christus redemit pretio sanguinis sui nolite ergò vestram libertatem vendere, quia tunc non tam liberè possetis debitum Deo obsequium præstare, ratio est quòd tunc vigeret servitus propriè dicta, ratione cujus poterant domini disponere de suis servis ad quemlibet usum, v. g. illos vendere, donare, permutare, non secus ac nunc fit de equis, de bobus etcIADZ SPL Sed infrà 9, 19 de seipso dicit Apostolus: cùm liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem. » R. Paulum, qui nemini erat obstrictus, nemini subjectus, omnium se servum fecisse, omnium se necessitatibus et infirmitatibus accommodasse, ut plures, imò quaniplurimos lucrifaceret et Christo acquireret: hoc autem non v. 23 prohibetur, sed cùm Christi sanguine redempti sitis è servitute peccati, ne vos vestros que filios in servos et mancipia vendatis, præsertim infidelibus? si possitis libertate gaudere: hæc enim civilis libertas decet Chris ti libertos, et juvat, ut eo meliùs possitis vacare servitio Deine 21. Unusquisque in quo vocatus est, fratres, in hoc permaneat apud Deum.

[ocr errors]

Unusquisque permaneat constanter, fratres, imò et cum gaudio in eo statu, ad quem Deus illum vocavit culty lesia

25. De virginibus autem præceptum Domini non habeo consilium autem do, tanquam misericordiam consecutus à Domino, ut sim fidelis. Id est, quod autem attinet ad virgines non voto castitatis obstrictas, præceptum Domini non habeo, an scilicet in suo statu debeant permanere, vel non: sed interim consilium do, tanquam. ex purâ Dei misericordia ad Apostolatum elevatus, ut sim fidelis ejus minister, id est, ut quidquid bonâ fide melius crediderim hoc sincerè dicam.

[ocr errors]

26. Existimo ergò hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse..

Pronomen demonstrativum hoc referri potest vel ad versum præcedentem, vel ad sequentem; si primum, hic sensus erit: virginem in statu virginitatis permanere, existimo hoc esse bonum, propter instantem necessitatem, id est, propter molestias, ærumnas, sollicitudines, curas, et similia quæ matrimonio sunt annexa, et quæ obstant, quin conjugati Deo liberiùs serviant; si ad versum sequentem, hic erit sensus: unumquemque permanere in

eo statu, ad quem vocatus est, existimo bonum esse, propter instantem necessitatem mortis: non tam igitur solliciti esse debetis de mutando statu, quàm de acquirendâ vitâ ætérnâ.!!

27. Alligatus es uxori? Noli quærere solutionem. Solutus es ab uxore? Noli quærere uxorem.

Quamvis ità conservationem virginitatis consulam, si tamen alligatus sis uxori vinculo matrimonii, noli quærere solutionem, seu separationem: nec indè inferas falsam esse sententiam eorum, qui dicunt inconsummati matrimonii vinculum dissolvi per ingressum utriusque, vel alterius, alterâ consentiente, in Religionem: nam id non prohibet Apostolus, sed præcisè hortatur, consulit generaliter, ut ii, qui sunt matrimonio conjuncti, non dent occasionem divortii, quod non impedit, quin dissolvi possit, quandò adest justa causa, ut hic habetur; solutus es ab uxore, noli quærere uxorem, nisi adsit justa causa, v. g. quandò quis non possit se continere.

28. Si autem acceperis uxorem, non peccasti. Et si nupserit virgo, non peccavit. Tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi. Ego autem vobis parco.

Inferes cum Luthero: ergò Moniales possunt nubere, quia teste Apostolo, si nupserit virgo, non peccavit.

R. N. illationem, et dico verba Apostoli sic esse restringenda : si nupserit virgo, quando nullo impedimento impedita est, non peccavit: atqui Moniales voto castitatis, quod emiserant, impediuntur: ergò etc; quòd autem verba Apostoli sic restringenda sint, patet ex ipsomet Apostolo 4 Tim. 5. 42, ubi dicit de viduis, quæ emiserant votum castitatis posteà servandæ, si nubere velint, damnationem sibi acquirere, quia primam fidem irritam fecerunt: ità similiter dicendum de Monialibus, imò de ipsomet Luthero.

Per tribulationem carnis intellige sollicitudines, curas, anxietates, molestias, obligationem pueros instruendi, onus supportandi alterius conjugis humores, et alia benè multa onera, quibus obnoxius est status conjugalis, et quæ meliùs norunt ipsimet conjugati; Ego autem vobis parco, duplex est sensus: primus, abstineo à fusiùs recensendis curis, et tribulationibus statûs matrimonialis, secundus, vellem, O vos non nupti, præstare vos immunes ab innumeris molestiis matrimonio annexis, gallicè, Je voudrais vous épargner les nombreux embarras du mariage.

29. Hoc itaque dico, fratres tempus breve est: reliquum est, ut et qui habent uxores, tanquam non habentes sint:

30. Et qui flent, tanquain non flentes: et qui gaudent tanquam non gaudentes: et qui emunt, tanquam non possidentes.

·Tempus breve est, indè probatur quòd suprà v. 26 agatur saltem probabiliùs de necessitate mortis instantis, quia nempè tempus hujus vitæ brevissimum est, tanquam non habentes sint,

non est sensus, quòd viri non possint uti suis uxoribus, seu ipsis debitum conjugale reddere: hoc enim expressis verbis docet Apostolus suprà v. 3; sed sensus est, quòd non debeant viri nimiùm affici, seu nimium affectum ponere in uxoribus suis, sed quòd debeant illis parcè uti absque libidine, sicut illas non haberent, ut patet à simili v. 30, ubi dicitur, quòd qui emunt, sint tanquam non possidentes hoc sensu, quòd non debeant nimium affectum ponere in rebus, quas emunt.

31. Et qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur præterit enim figura hujus mundi.

Id est, qui utuntur rebus temporalibus, parcè illis utantur, prout fert necessitas, non verò prout inclinat voluptas: nam figura, seu aspectabilis hujus mundi forma præterit, cœlum et terra destruentur non quoad substantiam, sed quoad formam et figuram; Deus autem est remuneratio nostra, Gen. 15. 1, ego sum merces tua magna nimis.

32. Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est quæ Domini sunt, quomodò placeat Deo.

Id est, opto autem vos esse sine sollicitudine, et sine tribulatione carnis, ut dicit suprà v. 28; per sollicitudinem intelligit curas, molestias, anxietates, quas habet status matrimonii, onus supportandi defectus, imperfectiones, humores conjugis, curam pueros educandi, statum ipsis convenientem procurandi, quæ omnia fieri non possunt sine magnâ sollicitudine, ut meliùs norunt ipsimet conjugati vellem itaque, ait Apostolus, vos immunes præstare ab hac sollicitudine, suadendo vobis statum cælibatûs.

33. Qui autem cùm uxore est, sollicitus est quæ sunt muudi, quomodò placeat uxori, et divisus est.

Qui autem uxorem habet, implicatur curis hujus mundi, quas secum trahit status conjugalis, quærit quomodò placeat uxori, et divisus est,id est, in duas partes est distractus: ex unâ enim parte quatenus Christianus Deo servire debet, ex alterâ autem quatenùs vir conjugatus humores uxoris sufferre debet, eique placere. In græco verbum istud divisus est, ponitur in plurali, divisœ sunt, referturque ad mulierem nuptam et virginem innuptam, de quibus infrà v. 34, et sensus est: mulier nupta et virgo divisa sunt, seu longe differentes sunt, id est, longè disparis sunt conditionis : numerosis enim nupta implicata curis matrimonii, sollicita esse debet quomodò viro suo placeat, sicque quasi in duas partes divisa est, (quod supple in fine versus 34) virgo autem innupta unicè sollicita est quæ Domini sunt, quomodò placeat Domino, sicque longè disparis sunt conditionis; quamvis autem hæc lectio græca benè etiam reddat sensum Apostoli, præferenda tamen lectio nostra divisus est, tùm quia in antiquissimis et probatissimis græcis codicibus manuscriptis legitur divisus est, et nonnisi in

« ÖncekiDevam »