Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Jerusalem, scilicet post annos viginti quinque circiter, veni allaturus fratribus egenis in Jerusalem degentibus collectas eleemosynarum à discipulis in Ecclesiis Macedoniæ et Achaiae factas: ergò.

Ad Corinthios autem scripsit Paulus hanc epistolam, quia rescivit exortas esse in eorum Ecclesià dissensiones et divisiones ob nimium studium fidelium ergà magistros suos: 4°. reprehendit eos ex eo quòd unus diceret ego sum Pauli; alius autem ego Apollo, ego verò Cephæ, 2o. redarguit eos, quia erant fornicationi dediti, et ideò tradit incestuosum salanæ, ut spiritus ejus salvus fiat in die judicii, deindè eos corripit ex eo quòd lites non sine Religionis dispendio et fratrum scandalo sibi invicem suscitarent coram infidelibus, 3°. respondet capite 7 ad quædam quæsita Corinthiorum de matrimonio, 4o. capitibus 8 et 10 respondet ad quæstionem utrùm esus carnium Idolothytarum sit licitus, dicit tales carnes esse licitas, sed non esse manducandas cum scandalo fratris, 5°. capite 11 damnat abusus in cœtum publicum introductos: dicit mulieres non debere in publicum prodire sine velo, virum aperto, mulierem autem velato debere orare capite, deindè reprehendit etiam abusus qui in sacrâ Synaxi irrepserant, nempè divites lautè epulabantur non expectantes pauperes, posteà capite 12 disserit de donis Spiritûs Sancti : dicit eos non debere tantoperè æmulari donum linguarum, præferendum esse donum interpretationis, admonet deindè ut præstantiora Spiritûs Sancti charismata, scilicet fidem, spem, et imprimis charitatem appetant, et hâc occasione ostendit capite 43. charitatis necessitatem, ac præcellentiam, 6o. tandem capite 15 fusè demonstrat et probat futuram esse corporum resurrectionem, et capite 16 commendat ut fiat collectio eleemosynarum in sublevamen fratrum in Judaà habitantium..

Aliqui contendunt hanc epistolam fuisse scriptam ex urbe Philippis in Macedonià, fundamentum eorum est inscriptio in quibusdam exemplaribus græcis, ubi legitur: ex Philippis scripta ; alii autem plures, imò ferè omnes contendunt scriptam fuisse ex Epheso Metropoli Asiæ minoris, et hæc posterior sententia probabilior videtur triplici de causâ: 4°. quia infrà 16, 8 dicit ipse Apostolus permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten, 2o. ibid. v. 19 dicit: salutant vos Ecclesia Asia: atqui Philippi non erant in Asiâ, sed in Macedonia; Ephesus autem erat urbs minoris Asiæ: ergò. 3°. quia ex eodem versu dicit: salutant vos in Domino multùm Aquila et Priscilla: jam autem certum est Aquilam et Priscillam, apud quos hospitabatur Apostolus, (ibid. v. 19 apud quos et hospitor) venisse Ephesum, ut patet Act. 18, 18-19. « Paulus verò cùm adhuc sustinuisset dies multos, fratribus valefaciens, navigavit in Syriam, (et cum eo Priscilla

et Aquila) devenitque Ephesum, et illos ibi reliquit. » Nullibi autem legitur Priscillam et Aquilam ivisse Philippos. Addi potest, quòd cap. 16, 5 Paulus proponat quidem ire in Macedoniam, non verò dicitur jam ivisse, veniam autem ad vos, cùm Macedoniam pertransiero; ad inscriptionem in exemplaribus græcis respondeo eam non habere auctoritatem Scripturæ Sacræ, ideòque hoc fundamentum non esse magni roboris, siquidem hæc apposita sit ab aliquo, cujus auctoritas ignota est: ergò cùm sint argumenta in oppositum, rejici potest ut fundamentum non validum primæ sententiæ; hæc autem epistola scripta fuit idiomate græco circa finem anni 56, vel initio anni 57 : nam juxtà communiorem Chronologiam venit Apostolus primâ vice Corinthum anno Christi 52, ubi mausit per annum et sex menses, posteà ivit Ephesum, ut patet Act. 19, 1: « Factum est autem cùm Apollo esset Corinthi, ut Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum, et inveniret quosdam discipulos. » Et ibi remansit per tres annos, ut patet Act. 20, 31, « Propter quod vigilate, memoria retinentes, quoniam per triennium nocte et die non cessavi, cum lacrymis monens unumquemque vestrum. » Hanc autem scripsit circa finem hujus triennii, ut patet ex v. 8 ultimi capitis istius epistolæ, permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten: igitur si anno 52 jungantur quatuor anni et dimidium, tunc habebitur finis anni 56, vel initium anni 57: ergò. Hæc epistola missa fuit per Stephanam, Fortunatum et Achaicum, ut patet capite ultimo v. 17-18; quidam contendunt hanc fuisse missam etiam per Timotheum, quia id legitur ad calcem subscriptionis græcæ; sed contrarium patet 1°. quia subscriptio illa non habet auctoritatem Scripturæ Sacræ, 2°. quia capite ultimo v. 14 dicit Apostolus se Timotheum expectare cum fratribus, deducite autem illum in pace, ut veniat ad me : expecto enim illum cum fratribus ergò Timotheus tunc non erat Ephesi : ergò non missa fuit per ipsum hæc epistola.

CAPUT. I.

1. Paulus vocatus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Sosthenes frater,

Apostolus qui anteà vocabatur Saulus incepit primum vocari Paulus Act. 13. 9, Saulus autem, qui et Paulus, repletus Spiritu Sancto etc, hoc nomen assumpsit iturus prædicatum Evangelium Gentibus; illud autem assumpsit verisimiliter occasione conversionis Sergii Pauli proconsulis insulæ Cypri, existimans nomen latinum fore Gentibus gratius, vocatus ad Apostolatum non ab hominibus, ut ait Gal. 1. v. 1, sed per Jesum Christum : << Paulus Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed

per Jesum Christum, et Deum Patrem, qui suscitavit eum à mortuis. » Apostolus est vox græca significans missum, et reipsà Apostoli tanquam legati missi erant à Christo in orbem universum ad prædicandum Evangelium, quandò Christus ipsis dixit Matt. 28. 19, euntes ergò docete omnes Gentes. Jesu, id est, Salvatoris, Christi, id est uncti: Jesus enim est vox hebraica, quæ significat Salvatorem, Christus verò est vox græca, qua significat unctum, et reipsà Christus unctus erat non oleo naturali, quo ungebantur Summi Pontifices, Reges etc; sed oleo divinitatis unione scilicet intimâ et hypostaticâ divinitatis cum humanitate, per quam secunda SS. Trinitatis persona facta est homo Deus, Deus quidem ab æterno, homo autem in tempore, ex quo carnem assumpsit in castissimo B. M Virginis utero. Per voluntatem Dei, hoc est, absque ullis suis meritis, sed ex gratuitâ Dei voluntate et misericordiâ ;

Sosthenes ille fuerat olim princeps Synagogæ Corinthi, qui ab Apostolo ad fidem conversus fuerat, et qui propter eam coram tribunali Gallionis proconsulis flagris verberatus fuit, ut legitur Act. 48, 47: « Apprehendentes autem omnes Sosthenem, principem Synagogæ, percutiebant eum antè tribunal: et nihil eorum Gallioni curæ erat. Hic autem ponitur non quòd cum Paulo hanc scripserit epistolam, sed honoris causâ, et quia cum eo tùnc versabatur, et idem cum eo sentiebat; dicitur autem frater non sanguine, sed in fide Christi crucifixi et ejus Evangelii.

2. Ecclesiæ Dei, quæ, est Corinthi, sanctificatis in Christo Jesu, vocatis sanctis, cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi, in omni loco ipsorum, et nostro.

Id est, cœtui fidelium Corinthi degentium; Ecclesia autem sumi potest quadruplici modo: 1°. pro Ecclesià universâ, ut quandò dicit Christus Matt. 16. 18, tu es Petrus, et super hanc petram edificabo Ecclesiam meam, 2°. pro Ecclesià alicujus regionis vel nationis, ut Ecclesia Latina, Græca, Gallicana, 3o. pro cœtu fidelium alicujus urbis, ut hic sumitur, 4o. tandem pro unâ familià, ut Rom. 16, 3-5, salutate Priscam et Aquilam..... et domesticam Ecclesiam eorum, item infrà 16, 19. Sanctificatis, id est, vocatis, evectis ad sanctitatem per merita, gratiam, fidem et Baptismum Christi Jesu, in omni loco ipsorum, id est, ubicumquè sint, et nostro, non quòd tunc Apostolus esset Corinthi præsens corpore, sed tantùm erat præsens spiritu, corde et affectu, ut ait infrà 5, 3. Calmetus in græco legit nostrorum, et contendit verba bæc scilicet ipsorum (Corinthiorum) et nostrorum non esse referenda ad immediatè præcedentia, scilicet loco, sed ad verbum Domini, et juxtà eum hic est sensus: Jesu Christi Domini ipsorum et nostrorum; sed hæc interpretatio videtur tantis per coacta.

3. Gratia vobis, et pax à Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Id est, gratia vobis augeatur, multiplicetur, et pax vobis detur à Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo.

4. Gratias ago Deo ineo semper pro vobis in gratiâ Dei, quæ data est vobis in Christo Jesu :

Id est, assiduè gratias ago Deo propter conversionem vestram, et quòd dignatus sit vos ad fidem vocare per ministerium meum, in gratia Dei, id est, propter gratiam Dei, propter gratuita dona cœlitus à vobis accepta, et vobis data intuitu meritorum Christi Jesu:

5 Quòd in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia :

Et quòd in omnibus Spiritus Sancti donis divites facti sitis propter illum, in omni verbo, græcè in omni sermone prædicationis, Evangelii, et in omni scientiâ altissimorum fidei mysteriorum. 6. Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis :

Id est, adeò ut Evangelium Christi in vobis confirmatum sit, vel bujusmodi signis cognoscatur vos esse veros Christianos, vel Evangelii veritas et fides Christi per vos illustrior et confirmatior facta sit: nam quò magis abundabant Corinthii donis spiritualibus, eò magis testata fiebat Evangelii veritas.

7 Ita ut nihil vobis desit in ullà gratiâ, expectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi,

Hic sensus non est, quòd omnes et singuli Corinthii essent perfecti, essent omni gratiâ et dono repleti: multi enim erant carnales; sed sensus est, quòd in eorum Ecclesià reperirentur omnis generis gratiæ et dona, alii nempè habebant donum linguarum alii miraculorum, alii prophetiæ etc. expectantibus revelatio· nem, hoc est, adventum Christi in judicio generali, quod sic vocatur, quia in eo Christus revelabitur, et manifestus apparebit, vel etiam quia in eo omnia secreta cordium revelabuntur.

Sed quomodò hic gratulatur Apostolus Corinthios, quòd scilicet sint in omnibus divites, quòd nihil ipsis desit in ullâ gratiâ, et infrà 3, 1 vocat eos carnales, et parvulos in Christo?

R. Ista esse referenda ad diversos: aliqui enim inter Corinthios erant perfecti, et meritò eis congratulatur Apostolus, qui reverà omnibus exterioribus Spiritûs Sancti charismatibus repleti erant; alii verò erant adhuc vitiis dediti, et meritò eos vocat carnales, quia humana et carnalia sapiebant: loquebatur ergò ad diversos more prædicatorum.

8. Qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine,in die adventùs Domini nostri Jesu Christi.

Qui Christus confirmabit vos per gratiam suam, ut possitis usque ad finem perseverare sine culpâ saltem mortali; hic Apostolus non revelat absolutè eos esse finaliter perseveraturos in bono, sed hoc dicit ex bonâ fiduciâ, confidens in Dei gratiâ et in eorum

fide, eo ferè modo, quo dicebat Philip. 1,6. «Confidens hoc ipsum, quia qui cœpit in vobis opus bonum,perficiet usque in diem Christi Jesu »

9 Fidelis Deus, per quem vocati estis in societatem Filii ejus Jesu Christi Domini nostri.

Fidelis enim et verax est Deus in promissis suis, per cujus gratiam vocati estis in societatem Filii ejus Jesu Christi Domini nostri, et græcè in communicationem ejusdem gloriæ, quam ipse vobis passione suâ promeruit.

10 Obsecro autem vos fratres, per nomen Domini nostri Jesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata, sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eâdem sententiâ

Ut idipsum dicatis omnes, id est, ut idem sentiatis et idem loquamini omnes, et non sint inter vos dissensiones et contentiones, sed è contrà ut sitis inter vos unanimes et charitate fraternâ uniti, ità ut videamini efficere cor unum et animam unam, ut faciebant in Jerusalem primi fideles, prout legitur Act. 4. 32, multitudinis autem credentium erat cor unum, et anima una, hæc est prima pars hujus epistolæ, quâ dissensiones ortas inter Corinthios comprimit Apostolus; illæ autem contentiones ortum ducebant ex nimio zelo ergà magistros suos: alii volebant se esse discipulos Pauli, quia primus in hac urbe Evangelium prædicaverat, alii sectatores Apollo, quia erat eloquentior, alii sectatores Petri, quia erat petra fundamentalis totius Ecclesiæ.

11. Significatum est enim mihi de vobis fratres mei, ab iis qui sunt Chloës, quia contentiones sunt inter vos :

Id est, annuntiatum est enim mihi de vobis, fratres mei, ab iis qui sunt de domo Chloës, (Chloës autem est nomen piæ mulieris et Matronæ urbis Corinthi, ut putatur) quòd sint inter vos contentiones de magistris vestris.

12. Hoc autem dico, quòd unusquisque vestrùm dicit: ego quidem sum Pauli. ego autem Apollo: ego verò Cephæ ego autem Christi.

Quod autem volo dicere est, quòd unusquisque vestrûm jactet se esse discipulum Pauli, alius Apollo, alius Cephæ, alius Christi. Appollo vir erat Judæus eloquens ex Alexandria oriundus, de quo Act. 18, 24: « Judæns autem quidam, Apollo nomine, Alexandrinus genere, vir eloquens, devenit Ephesum, potens in Scripturis. >>

13 Divisus est Christus? Numquid Paulus crucifixus est pro vobis ? Aut in nomine Pauli baptizati estis?

An plures sunt Christi? numquid eumdem Christum non colunt Paulus, Apollo, Cephas? an creditis quòd Paulus pro vobis sit crucifixus, ut vobis gratiam sanctificantem promereretur? an creditis vos baptizatos fuisse in nomine Pauli et non Christi? quare ergò tales dissensiones?

14. Gratias ago Deo, quòd neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Caium :

« ÖncekiDevam »