P. Virgilii Maronis opera: emendabat et notulis illustr. G. Wakefield, 2. cilt

Ön Kapak
 

Kullanıcılar ne diyor? - Eleştiri yazın

Her zamanki yerlerde hiçbir eleştiri bulamadık.

Seçilmiş sayfalar

Sık kullanılan terimler ve kelime öbekleri

Popüler pasajlar

Sayfa 207 - ... honores: quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo argentum Pariusve lapis circumdatur auro.
Sayfa 72 - Aesculus in primis, quae, quantum vertice ad auras Aetherias, tantum radice in Tartara tendit. Ergo non hiemes illam, non flabra neque imbres Convellunt ; immota manet, multosque nepotes, Multa virum volvens durando saecula vincit; 295 Tum fortis late ramos et brachia tendens Hue illuc, media ipsa ingentem sustinet umbram.
Sayfa 83 - Aonio rediens deducam vertice Musas; primus Idumaeas referam tibi, Mantua, palmas, et viridi in campo templum de marmore ponam propter aquam, tardis ingens ubi flexibus errat Mincius et tenera praetexit harundine ripas.
Sayfa 262 - Circae, quam tuta possis urbem componere terra. Signa tibi dicam, tu condita mente teneto : cum tibi sollicito secreti ad fluminis undam litoreis ingens inventa sub ilicibus sus 390 triginta capitum fetus enixa iacebit alba solo recubans, albi circum ubera nati, is locus urbis erit, requies ea certa laborum.
Sayfa 1 - TITYRUS. /"T~'ITYRE, tu patulae recubans sub tegmine fagi •*• silvestrem tenui Musam meditaris avena ; nos patriae fines et dulcia linquimus arva : nos patriam fugimus ; tu, Tityre, lentus in umbra formosam resonare doces Amaryllida silvas.
Sayfa 85 - Olympiacae miratus praemia palmae. pascit equos, seu quis fortes ad aratra iuvencos, 50 corpora praecipue matrum legat. optima torvae forma bovis, cui turpe caput, cui plurima cervix, et crurum tenus a mento palearia pendent ; tum longo nullus lateri modus ; omnia magna, pes etiam ; et camuris hirtae sub cornibus aures. 55 nec mihi displiceat maculis insignis et albo, aut iuga detractans, interdumque aspera cornu, et faciem tauro propior, quaeque ardua tota, et gradiens ima verrit vestigia cauda.
Sayfa 28 - Tu mihi, seu magni superas iam saxa Timavi, sive oram Illyrici legis aequoris (en erit umquam ille dies, mihi cum liceat tua dicere facta? en erit ut liceat totum mihi ferre per orbem sola Sophocleo tua carmina digna cothurno?
Sayfa 265 - Hos ego digrediens lacrimis adfabar obortis : ' Vivite felices, quibus est fortuna peracta jam sua ; nos alia ex aliis in fata vocamur. vobis parta quies ; nullum maris aequor arandum...
Sayfa 215 - infandum, regina, iubes renovare dolorem, Troianas ut opes et lamentabile regnum eruerint Danai, quaeque ipse miserrima vidi, et quorum pars magna fui. quis talia fando Myrmidonum Dolopumve aut duri miles Ulixi temperet a lacrimis ? et iam nox umida caelo praecipitat, suadentque cadentia sidera somnos.
Sayfa 195 - Parce metu, Cytherea : manent immota tuorum fata tibi ; cernes urbem et promissa Lavini moenia, sublimemque feres ad sidera caeli magnanimum Aenean ; neque me sententia vertit. 260 hie tibi (fabor enim, quando haec te cura remordet, longius et volvens fatorum arcana movebo...

Kaynakça bilgileri