Sayfadaki görseller
PDF
ePub

autem curam habuerint animarum, tam frequenter ut suo muneri satisfaciant, Missas celebrent."1

81. Qui curam habent animarum celebrare tenentur diebus saltem Dominicis, et festis de præcepto, quum debeant iisdem diebus offerre Missam pro populo sibi commisso: non enim permittitur per sacellanos Missam applicare nisi casibus veræ necessitatis, et ex canonica causa, uti liquet ex responsione S. Cong. Interpretum Concilii Tridentini 11. Martii 1843. Si Missam ex fundatione, uti aiunt, dicendam omittat parochus, graviter peccabit, nisi curet eam ab alio celebrandam. Quod si vix unquam intra hebdomadam celebret, suo officio deerit, quum pio fidelium desiderio haud satisfaciat; sed non audeo damnare eum qui alias est labe immunis, et opportunas præbet occasiones fidelibus sacramenta suscipiendi: qua in re peccat tamen graviter cui fideles commissi sunt per regionem late dispersi, quorum plurimi nequeunt diebus Dominicis et festis accedere: nam debet aliquoties saltem per annum eis facere copiam sacri ministerii.

82. Sacerdotes qui curam animarum non habent, non videntur teneri ad celebrandum singulis diebus Dominicis et festis solemnibus, nisi specialiter jusserit episcopus ob graves admodum causas, Concilii Tridentini monitis inhærens. Omnibus sacerdotibus suadendum est ut quotidie celebrent, pie tamen et reverenter, animo a sordibus peccati mundo: nam sic Deo redditur summus honor, nomine ejus inter gentes ab ortu solis usque ad occasum celebrato, et gratia auctus proficit qui tantam offert victimam : nil tamen vetat aliquoties ex humili sui sensu se abstinere. Episcopi præsertim debent nullum diem absque Missæ celebratione, vel saltem auditione transire.2

§ II. QUANDONAM CELEBRARE LICEAT.

84. Quolibet die celebrare licet, excepta feria sexta in Parasceve, in qua mors Christi commemoratur solemniter, ideoque sacrificium, quod in ejus memoriam offerri jussum est, non convenit offerri. "Hoc autem sacramentum," inquit S. Thomas, "est figura quædam et exemplum Dominicæ passionis : sicut dictum est. Et ideo in die quo ipsa passio Domini recolitur, prout gesta est, non celebratur consecratio hujus sacramenti."3 Feria quinta in majori hebdomade,

(1) Sess. xxiii. c. xiv.

(2) Cap. ult. de privileg. in 6. (3) iii. p. qu. lxxxiii. art. ii.

1

et sabbato, unica dicitur Missa, conventualis, scilicet, seu parochialis, quam solemniter cantari convenit, quamvis omissa illa solemnitate, sacerdos in sua missione, seu parœcia, possit celebrare, deficientibus ministris.

84. Sæpius in eadem die Missas celebrare olim licuit: quod tamen prohibuit Innocentius III.1 excipiens tantum necessitatis causam et diem Natalem Christi Domini, in qua ter celebratur, pro sacerdotum arbitrio. In Hispanica et Ulyssiponensi ditione, ter etiam in commemoratione fidelium defunctorum, ex speciali indulto et consuetudine, celebrare licet. Solet fieri facultas episcopis hujus regionis concedendi potestatem sacerdotibus bis celebrandi, "ex gravissimis tamen causis, et rarissime;" causa autem æqua est, si quis duas congregationes, seu parœcias, invisat, vel quod fidelium multitudo tota nequeat simul congregari. Non videtur causa sufficiens plerumque, quod quidam communicare velint, qui vix possunt manere jejuni ad tempus consuetum celebrandæ Missæ : iis enim communio extra Missam dari poterit, si hostiæ consecrata in ciborio sint; vel quod Sorores charitatis vota emittere velint sub consecrationem, quæ nolunt proferre, tota congregata multitudine. In indulto Apostolico "seriò ipsius (episcopi) conscientiæ injungitur, ut paucis duntaxat, iisque maturioris prudentiæ, ac zeli, et qui absolute necessarii sunt, nec pro quolibet loco, sed ubi gravis necessitas tulerit, et ad breve tempus eandem communicet, aut respective causas approbet."

85. "Missa privata, saltem post Matutinum et Laudes, quacumque hora ab aurora usque ad meridiem dici potest." Ita habent Rubrica Missalis. Apud nos ex indulto speciali dici potest una hora ante auroram, vel post meridiem. In necessitate, ad dandum Viaticum morituro communiter dicunt theologi licere media nocte celebrare. In nocte Nativitatis licet Missam solemnem celebrare; sed "non licet in media nocte Nativitatis Domini celebrare successive alias duas, et communionem sacram exhibere."2 Missæ privatæ ea nocte non permittuntur.

86. Omni die, præterquam in die Veneris sancti, Missam solemnem, seu conventualem, celebrare licet: Missæ autem privatæ prohibentur in cœna Domini et Sabbato Sancto, uti liquet ex pluribus decretis relatis a S. Alphonso. Indulsit autem Clemens XI. ut

(1) Ex cap. iii. de celebrat.

(2) S. C. Rit. 18. Dec. 1702.

occurrente festo SS. Annunciationis, in die Cœnæ Domini, episcopus quasdam Missas privatas, ut populus præcepto satisfacere posset, concederet celebrandas ante Missam solemnem. Si autem occurrat in Sabbato Sancto, transfertur ad feriam secundam post Dominicam in albis, juxta decreta S. Cong.1.

(1) Vide S. Alph. I. vi. n. 350.

CAPUT III.

DE LOCO IN QUO CELEBRETUR.

87. Non licet Missam celebrare nisi in ecclesia consecrata, vel in oratorio episcopi auctoritate benedicto:1 attamen indulgetur missionariis ut quocumque in loco decenti celebrent, in altari portatili : qua facultate uti vetuit concilium Baltimorense I. "in ædibus privatis, nisi in stationibus, et in iis ædibus quas Ordinarius designaverit; aut dum, actu, missionis exercitiis, procul ab aliqua ecclesia, dant operam :" quapropter in urbibus, (vel oppidis,) in quibus erectæ sunt ecclesiæ ea non licet uti. Ad dandum viaticum infirmo rure degenti procul ab ecclesia, poterit aliquando sacrum apud eum celebrari, si alias ad eum deferri nequit :3 sed consuetudo celebrandi apud ægrotos, vel in domibus ubi defuncti est cadaver, vel in ædibus novis non est probanda. Quod si ad ecclesiam difficilis sit aditus, hiemali præsertim tempore, episcopi venia quærenda erit antequam sacerdos in domo sua vel aliena celebret, quæ danda vix erit ob sacrificii reverentiam ; sed si data fuerit, curandum ut in loco decenti celebretur: nec enim in viliori domus parte, nec in cubiculo, ubi aliqui dormire consueverunt, celebrandum est plerumque sacrificium. Ob necessitatem celebratur sæpe in tuguriis, vel casis operariorum, ubi deest locus opportunior: sed raro, et nonnisi magna adhibita cautela, id facere decet, ne in dedecus sacrorum mysteriorum vergat. Si diruta sit ecclesia, licet extra celebrare, et si nulla sit, celebratur ubicumque, uti in castris, vel litore maris. In navibus celebrare est prohbiitum, nisi ex speciali Papæ indulto, quo nonnisi magna adhibita cautela uti oportet.

5

4

88. In hæreticorum vel schismaticorum ecclesiis celebrare non licere censuerunt quidam theologi congregationis particularis habitæ Romæ 7. Maji 1631 :1 indulsit tamen Clemens XI. ut in ecclesiis catholicorum Rhetiæ ab hæreticis occupatis missionarii aliquando

(1) Cap. xxx. de consecr.

(3) Cong. de P. F. 14 Dec. 1668.

(2) Can. xxiii.

(4) Ibidem, 29 Jan. 1667.

(5) Apud Philippum de Carboneano in app. Antoine de Euch. §. iv. Resp. 1.

celebrarent. Equidem de ecclesiis agebatur quæ solemniter consecratæ fuerant, altari ad sacrificii celebrationem in iis erecto. Apud nos nulla est inter hæreticos ecclesia consecrata, quamvis Episcopales ritu quodam et precibus dicent suas ædes, et mensam habeant, quam altaris nomine in loco superiori nonnulli jam, veteris moris æmuli, erigunt. In nulla autem ecclesia hæreticorum, vel schismaticorum, celebrandum putamus, quum id vix fieri possit, servata sacrificio reverentia, et in hæresis patrocinium cedere possit, quod tanto munere dignata sit. Igitur si ecclesia catholica desit, in ædibus privatis celebrare præstat: quod si locus desideretur amplior, ob fidelium multitudinem, aula publica, seu curia, seu schola, uti oportebit: minime verò theatro, Liberorum Muratorum ædibus, vel cubiculo diversorii in quo choreæ haberi solent.

89. Graviter peccat qui Missam celebrat in ecclesia polluta, vel interdicta, vel exsecrata, quum ob tanti sacrificii reverentiam lege ecclesiastica vetetur: sed nullam contrahit censuram. Ecclesia autem pollui censetur violenta sanguinis humani effusione,1 qualis est gravi vulnere inflicto, sed vix polluitur sanguine e naribus, licet pugno, extracto. Polluitur homicidio voluntario et injurioso,2 licet sanguis haud fundatur, uti si quis stranguletur: non autem homicidio quod caret culpa, v: g: quod fiat a mente capto. Si quis vulneratus fugiat ad ecclesiam, ibique, copia sanguinis fusa, moriatur, non polluitur ecclesia, quia vulnus in ea acceptum non est: e contra si vulneratus in ecclesia ab homine extra posito, telo jacto, vel catapultæ explosione, foras prodiens moriatur, ecclesia habetur polluta. Seminis humani voluntaria effusione, licet alias licita, qualis in conjugio est, polluitur ecclesia: nam "cujuscumque semine" pollui dicitur in jure.3 Sed numquam habetur polluta, nisi factum sit notorium. Polluitur sepultura excommunicati nominatim denuntiati, non autem sepultura hæretici tolerati, quæ tamen vetatur etiam sub excommunicationis 66 pœna, usque ad satisfactionem idoneam.' Mos igitur qui alicubi inductus est hæreticorum cadavera in eodem tumulo cum catholicis sibi sanguine conjunctis sepeliendi, juri canonico plane adversus est, et quantocyus emendandus. Polluitur per sepulturam infidelis non baptizati:7

996

(1) C. xx. de consecr. dist. 1.
(3) C. ult. de consecr. Eccles.
(5) Cap. vii. de consecr. Eccles.

(2) Cap. iv. de consecr. (4) S. Alph. 1. vi. n. 364. (6) Tit. ii. cap. ii. de hæreticis in 6. (7) C. xxvii. et xxviii. de consecr. dist. 1.

« ÖncekiDevam »