Sayfadaki görseller
PDF
ePub

CAPUT II.

DE INTENTIONE.

11. Minister sacramenti dicitur, qui illud Christi nomine efficit. Pleraque specialem exigunt in conferente auctoritatem; nec enim cujuslibet est divina largiri dona, suo veluti arbitrio: sed baptismus, ob summam ejus necessitatem, a quolibet ministrari potest; quamvis non debeat plerumque nisi a sacris ministris et matrimonium ob contractus naturam a quibuslibet, lege haud impeditis, qui et ministri plerisque videntur, initur.

[ocr errors]

12. De intentione ministri gravis est controversia. Equidem fide constat "requiri intentionem saltem faciendi quod facit Ecclesia."1 "Quando aliquid se habet ad multa," animadvertit S. Thomas, "oportet quod per aliquid determinetur ad unum, si illud effici debeat. Ea vero quæ in sacramentis aguntur, possunt diversimode agi sicut ablutio aquæ, quæ fit in baptismo, potest ordinari et ad munditiam corporalem, et ad sanitatem corporalem, et ad ludum, et ad multa alia hujusmodi. Et ideo oportet quod determinetur ad unum, id est, ad sacramentalem effectum per intentionem abluentis. Et hæc intentio exprimitur per verba, quæ in sacramentis dicuntur, puta cum dicit: Ego te baptizo in nomine Patris, etc."2 Attamen necesse non est, ut quis velit sacramento conficiendo impertiri gratiam, nam valet, juxta perpetuam doctrinam Ecclesiæ, baptismus ab hæreticis collatus, servata materia et forma, licet plerique ex ipsis non credant gratiam sacramento conferri: nec requiritur ut velint facere quod Ecclesia Catholica facit, quamvis hæc sit sola Christi sponsa, quam ipsi non agnoscunt; sed satis est, ut id sibi proponant faciendum, quod in Ecclesia fit, ipsis forte de vera Ecclesia nil cogitantibus. Sic definivit Pius V. verum esse baptisma, quo uterentur Calvinistæ, cum intentione generali faciendi quod Christus instituit; et ideo baptizatos ab ipsis non esse iterum baptizandos sub conditione,3 licet Ecclesiam catholicam prorsus

(1) Conc. Trid. Sess. vii. Can. xi. (2) iii. p. qu. lxiv. art. viii. Resp、 (3) Conc. Ebroic. apud Bened. xiv. l. vii. c. vi. n. 9.

rejicientes quod ipsa facit non videantur facere velle: sed generalis voluntas errori speciali prævalet. Qui baptizant putantes baptizandi ritum Joannem habere auctorem, sed Christo probatum, et ejus auctoritate adhuc servari, videntur habere necessariam intentionem, volunt enim facere quod Christus faciendum jussit. Infideles ipsi Christum et Ecclesiam pariter rejicientes, si forte baptizare aggrediantur eo ritu quo Christiani utuntur, necessariam intentionem habent, nam, uti docet S. Thomas, "non obstante infidelitate, potestintendere facere id quod facit Ecclesia, licet æstimet id nihil esse, et talis intentio sufficit ad sacramentum.' 991

13. Constat intentionem necessariam non adesse, dum minister non seriò, sed joco agit, saltem quandocumque jocandi animus innotescit, Lutheri enim assertio, remitti peccata credenti se esse absolutum, licet sacerdos non seriò sed joco absolvat, meritò damnata est:2 quippe quæ falso nitebatur principio, fidem gratiam assequi, sacerdotem nihil perficere.

14. Utrum intentio requiratur quam internam vocant, scilicet mentis propositum externo actui consonum, in quæstione est. Affirmantibus præter ipsam vim vocis, favet damnatio propositionis: "Valet baptismus collatus a ministro, qui omnem ritum externum, formamque baptizandi observat, intus verò in corde suo apud se resolvit: non intendo facere, quod facit Ecclesia."3 Rubricæ Missalis de defectu intentionis agentes dicunt: "Si quis non intendit conficere, sed delusorie aliquid agere... item si quis habeat coram se undecim hostias, et intendat consecrare solum decem, non determinans quas decem intendit, in his casibus non consecrat, quia requiritur intentio." Gravissima tamen est difficultas, admittere ministrum posse, occulto animi motu, frustrari ritum, quem nomine Ecclesiæ seriò peragere videtur: quapropter theologi aliqui, cum Juenino, censent, id contingere non posse. Equidem si novus sacerdos exercitii causa totam Missam peragat absque conficiendi sacrificii intentione, procul dubio nil conficit, quum desit intentio tum interna, tum quæ dicitur externa; non enim se exhibet veluti nomine Ecclesiæ seriò celebrantem. Sed si publice celebraret, verbaque consecrationis proferret, intus tamen apud

(1) iii. p. qu. lxiv. art. ix. ad i.

(2) xii. prop. Lutheri inter damnatas a Leone X. Vide et Conc. Trid. Sess. xiv. Can. ix. De pœnit.

(3) Prop. xxviii. inter damnatas ab Alexandro VIII.

se nolens sacrificium conficere, videtur pluribus sacrificium confici. S. Thomas de intentione agens dicit: "Circa hoc est duplex opinio.. Quidam enim dicunt, quod requiritur mentalis intentio in ministro: quæ si desit non perficitur sacramentum : . . . . alii melius dicunt, quod minister sacramenti agit in persona totius Ecclesiæ, cujus est minister. In verbis autem quæ profert, exprimitur intentio Ecclesiæ, quæ sufficit ad perfectionem sacramenti, nisi contrarium exterius exprimatur parte ministri, vel recipientis sacramentum."1 Hac in re nos hærere fatemur: pondus enim auctoritatis eo inclinat ut internum animi propositum necessarium esse sentiamus; rationis verò momenta contraria videntur. Gravissime peccat minister interno consilio actum sui ministerii frustrari quærens: quod "si constet quempiam aut baptismum contulisse, aut aliud sacramentum ex iis quæ iterari nequeunt, administrasse, omni adhibito externo ritu, sed intentione retenta, aut cum deliberata voluntate non faciendi quod facit Ecclesia, urgente quidem necessitate, erit sacramentum iterum sub conditione perficiendum; si tamen res moram patiatur, Sedis Apostolicæ oraculum erit exquirendum."2

15. Intentio illa interna, cujus necessitatem insinuavimus, est vel actualis, vel virtualis. Actualis dicitur quæ adest ipso temporis momento quo sacramentum conficitur; virtualis habetur, quæ, licet actu desit, adesse meritò censetur, quum mox præcesserit, et in effectu suo, vel rebus cum ea conjunctis permaneat. Sic qui hostias in ciborio post calicem posuit consilio eas consecrandi, easque cum hostia obtulit, virtualem consecrandi eas intentionem habere censetur, licet de iis dum consecrat nil cogitet. Virtualis hæc intentio sufficit, nam tanta est mentis humanæ infirmitas ut actualis intentio vix certo haberi possit: quapropter Christus haud censendus est eam exegisse, ne incerta forent et irrita munera tanta largitate per sacramenta concedenda. Habitualis vocatur a S. Thoma quam dicimus virtualem, intentio, "quæ sufficit ad perfectionem sacramenti; puta cum sacerdos accedit ad baptizandum, intendit facere circa baptizandum quod facit Ecclesia, unde si postea in ipso exercitio actus cogitatio ejus ad alia rapiatur, ex virtute primæ intentionis perficitur sacramentum."3 Recentiores vocant intentionem habitualem eam quæ nec actu, nec virtute habetur, sed ex consue(1) iii. p. qu. lxiv. art viii. ad 2.

(2) Bened. XIV. 1. vii. de Synodo, c. iv. §. ix.
(3) iii. p. qu. lxiv. art. viii. ad 3.

tudine agendi oritur, puta si somnambulus vel ebrius, nesciens quid agat, baptizandi ritum aggrederetur. Interpretativa vocatur intentio quæ noscitur habenda, si de re cogitatio occurrisset, quamvis nullatenus habeatur: sic absolvisset moribundum sacerdos transiens, si eum Catholicum esse, et veniam intimo animo expetere nosset. Constat neutram intentionem hujusmodi sufficere, quum

nulla revera sit.

4

16. Intentio absoluta plerumque esse debet; nec enim temere conditiones apponendæ sunt ritibus divinitus institutis: attamen si dubitatio probabilis de baptismi valore incesserit, sub conditione datur, juxta juris canonici1 et Ritualis Romani præscriptum: ita enim saluti consulitur absque sacramenti jactura. A sæculo VIII. saltem hæc ratio servata est, quamvis antea verbis conditio enuntiata fuisse non noscatur.2 Sacramenta alia quæ iterari nequeunt, conditione adjecta esse conferenda monet Benedictus XIV., si contigerit intentionem internam defuisse collatori, et tempus non suppetat Sedem Apostolicam consulendi.3 Id fieri posse etiam in omnibus sacramentis, ob causam gravem, conditione mente concepta, censet S. Alphonsus post alios. Deficiente causa peccaret graviter sacramenta ministrans, dubius de effectu, et conditionem idcirco temere adjiciens: sed si proximi gravis utilitas postulet, videtur excusari; quapropter confessarius absolvit aliquando etiam extra periculum mortis, sub conditione puerum, de quo dubitat utrum sit compos rationis. Qui autem pœnitentem absolvit, adjecta conditione, ob dubium de ejus dispositione, a peccato veniali non excusatur, quum ritum Ecclesiæ temere mutet. Si adjiciat conditionem incertam de futuro v: g: si dimiseris concubinam, si restitueris rem alienam, peccat graviter, quum irrita sit absolutio; nam impræsentiarum non valet, quum conditio nondum sit impleta, et postea nequibit valere, nam absolutio tunc non erit. In extrema necessitate tenetur minister sacramenta sub conditione præbere, si materia dubia sit: necessitate autem transeunte, sacramentum, si iterari nequeat, præbendum est iterum sub conditione, certa habita materia. In publica baptismi iteratione, ob dubium de ejus valore, conditio est omnino enuntianda, juxta Ritualis præscriptum, et monendi sunt adstantes, ne videatur iterari contra leges Ecclesiæ.

(1) C. ii. de Bapt.
(3) Ibidem, c. iv. §. ix.

(2) Bened. XIV. de Syn. l. vii. c. vi. n. 1. (4) L. vi. n. 28.

17. Matrimonium, quum sit contractus, conditiones facilius admittit, quamvis haud temere sint ponendæ. Si respiciant præteritum, vel præsens tempus, valet contractus, conditione impleta, seu, uti aiunt, purificata. De futuro etiam ponuntur conditiones. Conditiones turpes quæ non obstant naturæ matrimonii, et impossibiles pro non adjectis habentur. De his omnibus specialius in tractatu de matrimonio agendum erit.

18. Intentio ad rem determinatam dirigi debet, nam animus alioquin foret vagus et incertus: nihil proinde efficeret qui unam ex plurimis hostiis vellet consecrare, animo ad nullam specialiter directo: uti monent Ritualis Rubricæ. Cæterum necesse non est ut qui absolvendus est nomine innotescat, dummodo in certum quendam hominem animum intendat sacerdos. Quod si alium se absolvere putet, nil obstat, dummodo sibi tunc præsentem velit absolvere. In matrimonio autem error personæ vitiat consensum.

19. Præsens esse debet materia in quam intentio fertur, ut moralis sit conjunctio inter materiam et formam: quæ tamen in nonnullis sacramentis arctior esse debet. Hostia longe distans a sacerdote non potest designari verbis consecrationis: et ea quæ eum latet non censetur præsens ei, licet revera prope sit, v: g: sub corporali: quod si in corporali sub calice forte sit, censenda est plerumque consecrata, quum intentionem habeat consecrandi hostias in corporali appositas: secus si ignoraverit aliquam præter unicam adesse. Præsentes sunt baptizanti quos aqua pertingere valet: præsens est confessario pœnitens a tribunali recedens ante absolutionem, quem tamen longe positum nequit absolvere: vix enim sententia in foro conscientiæ in distantem est proferenda. Matrimonium inter distantes per procuratores contrahi potest, instar aliorum contractuum.

« ÖncekiDevam »