Sayfadaki görseller
PDF
ePub

TRACTATUS XIX.

DE POENITENTIA.

CAPUT I.

DE MATERIA ET FORMA.

1. Pœnitentiæ virtus in ea animi dispositione posita est, qua homo de peccato admisso dolet ob Deum offensum, illudque in posterum vitare proponit, et pro viribus satisfacere. Sacramentum pœnitentiæ est ritus a Christo institutus, quo peccata post baptismum admissa pœnitentibus remittuntur, sacerdotis ministerio. "Est autem hoc sacramentum pœnitentiæ lapsis post baptismum ad salutem necessarium, ut nondum regeneratis ipse baptismus." Ita docet concilium Tridentinum. "Necessarium est," inquit S. Thomas, "ad salutem peccatoris quod peccatum removeatur ab eo: quod quidem non potest fieri sine pœnitentiæ sacramento, in quo operatur virtus passionis Christi per absolutionem sacerdotis simul cum opere pœnitentis, qui cooperatur gratiæ ad destructionem peccati. Sicut enim dicit Augustinus super Joannem: 'Qui creavit te sine te, non justificabit te sine te.' Unde patet quod sacramentum pœnitentiæ est necessarium ad salutem post peccatum: sicut medicatio corporalis, postquam homo in morbum periculosum inciderit.""

2. Materia hujus sacramenti qualis in baptismo nulla est; sed actus pœnitentis ejus rationem obtinent, et quasi materia habentur, et partes pœnitentiæ, juxta definitionem Tridentinam: "Si quis

(1) Sess. xiv. cap. ii.

(2) iii. p. qu. lxxxiv. art. iv. Resp.

negaverit ad integram et perfectam peccatorum remissionem requiri tres actus in pœnitente, quasi materiam sacramenti pœnitentiæ, videlicet contritionem, confessionem, et satisfactionem, quæ tres pœnitentiæ partes dicuntur, anathema sit."1 "In illis sacramentis," inquit S. Thomas, "quæ habent effectum correspondentem humanis actibus, ipsi actus humani sunt loco materiæ, ut accidit in pœnitentia et matrimonio. Sicut etiam in medicinis corporalibus quædam sunt res exterius adhibitæ, sicut emplastra et electuaria: quædam verò sunt actus sanandorum, puta exercitationes quædam.' Animi dolor, et confitendi et satisfaciendi propositum ad essentiam sacramenti spectant; imo et confessio quædam : sed satisfactio ipsa nonnisi ad integritatem.

[ocr errors]

3. "MATERIA PROXIMA hujus sacramenti sunt actus pœnitentis: cujus materia sunt peccata, de quibus dolet, et quæ confitetur, et pro quibus satisfacit. Unde relinquitur, quod remota materia pœnitentiæ sunt peccata, non acceptanda, sed detestanda et destruenda." Ita S. Thomas. Materia necessaria dicuntur peccata mortalia, post baptismum admissa: materia sufficiens sunt peccata venialia, vel peccata mortalia jam remissa. Quæ ante baptismum sunt patrata, lavacro abluuntur: quod si pœnitentis animi defectu id non contingat, pœnitenti deinde remittuntur vi baptismi: "fictio," inquit S. Thomas, "non removetur per baptismum, sed per pœnitentiam subsequentem: qua remota, baptismus aufert culpam et reatum omnium peccatorum præcedentium baptismum, et etiam simul existentium cum baptismo." Ipsam fictionem quæ in baptismo suscipiendo admittitur, necessariam esse pœnitentiæ materiam plerique putant, quum consummetur peccatum ipso fingentis in ecclesiam ingressu: sed constat quæ præcesserunt peccata non esse sacramenti pœnitentiæ materiam. Venialia dicuntur materia sufficiens, quia possunt virtute clavium remitti, nam peccata omnia remittendi data est a Domino potestas sed non sunt necessaria materia, quia non excludunt hominem a regno cælesti, et multis aliis rationibus eorum veniam licet consequi. Quæ antea remissa sunt pœnitenti peccata, sunt materia sufficiens, quia iis iterum defletis, confirmari potest venia jam data, et pœna remitti; et gratia amplior conferri. In mortis discrimine, quando confessionem moribundus nequit facere, vel

(1) Sess. xiv. can. iv.
(3) Ibidem, art. ii. Resp.

(2) iii. p. qu. lxxxiv. art. iv. ad 1. (4) Ibidem, qu. lxix. art. x. ad 2.

doloris aliquod indicium dare, absolvitur aliquando, quamvis omnis actus sensibilis pœnitentis desit; sed "præsumitur velle et petere absolutionem signis vere sensibilibus, nempe per suspiria, motus corporis, saltem per anxiam respirationem, quamvis tunc ista signa confessarius non percipiat: sufficiunt enim talia signa in tanta necessitate, saltem ex prudenti dubio præsumpta, ad dandam absolutionem sub conditione."1

[ocr errors]
[ocr errors]

4. Forma sacramenti pœnitentiæ sunt verba sacerdotis quibus absolvit pœnitentem a peccatis: scilicet: "Ego te absolvo a peccatis tuis, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti." Præclare, pro more, S. Thomas ait: "hoc sacramentum perficitur per ea quæ sunt ex parte sacerdotis: unde oportet, quod ea quæ sunt ex parte pœnitentis, sive sint verba, sive sint facta, sint quædam materia hujus sacramenti: ea verò quæ sunt ex parte sacerdotis, se habeant per modum formæ. Cum autem sacramenta novæ legis efficiant quod figurant, oportet quod forma sacramenti significet id quod in sacramento agitur, proportionaliter materiæ sacramenti. Unde forma baptismi est: Ego te baptizo:' et forma confirmationis est, Consigno te signo crucis, et confirmo te chrismate salutis,' eo quod hujusmodi sacramenta perficiuntur in usu materiæ. In sacramento autem Eucharistiæ, quod consistit in ipsa consecratione materiæ, exprimitur veritas consecrationis, cum dicitur: Hoc est corpus meum. Hoc autem sacramentum, scilicet pœnitentiæ, non consistit in consecratione alicujus materiæ, nec in usu alicujus materiæ sanctificatæ, sed magis in remotione cujusdam materiæ, scilicet peccati prout peccata dicuntur esse materia pœnitentiæ: ut ex supra dictis patet. Talis autem remotio significatur a sacerdote, cum dicitur: Ego te absolvo; nam peccata sunt quædam vincula, secundum illud Proverbiorum V. 'Iniquitates suæ capiunt impium, et funibus peccatorum suorum quisque constringitur.' Unde patet, quod hæc est convenientissima forma hujus sacramenti: Ego te absolvo."2

5. Quod autem auctoritatem divinam sibi sacerdos usurpare videatur, a peccatis absolvendo, explicat Angelicus Doctor: "Solus Deus per auctoritatem, et a peccato absolvit, et peccatum remittit: sacerdotes tamen utrumque faciunt per ministerium: in quantum scilicet verba sacerdotis in hoc sacramento instrumentaliter operan

(1) S. Alph. 1. vi. n. 482.

(2) iii. p. qu. lxxxiv. art. iii. Resp.

tur in virtute divina, sicut etiam in aliis sacramentis.

[ocr errors]

6

Nam virtus divina est, quæ interius operatur in omnibus sacramentalibus signis, sive sint res, sive verba.... Quia tamen sacerdos sicut minister absolvit, convenienter apponitur aliquid quod pertineat ad primam auctoritatem Dei, scilicet ut dicatur, Ego te absolvo, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti:' vel per virtutem passionis Christi." "Cum dicit: Ego te absolvo, ostendit hominem absolutum, non solum significative, sed etiam effective. Nec tamen loquitur quasi de re incerta : quia sicut alia sacramenta novæ legis habent de se certum effectum ex virtute passionis Christi (licet possit impediri ex parte recipientis) ita etiam in hoc sacramento. Unde Augustinus dicit in libro de adulterinis conjugiis: Non est turpis, nec difficilis, post patrata et purgata adulteria, reconciliatio conjugii, ubi per claves regni cœlorum non dubitatur fieri remissio peccatorum.

992

6

6. Utrum verba: 66 a peccatis tuis" necessaria sint ut valeat forma, disceptatur inter theologos; quorum utraque sententia est probabilis; sed tutiorem sequi necesse est, quum agatur de valore sacramenti. Si pronomen te omittatur, valere formam: absolvo a peccatis tuis,' plures, aliis negantibus, affirmant. Quæ sequuntur voces: "in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti," plerisque non videntur necessariæ; sed omitti nequeunt absque culpa, saltem veniali.

7. Rituale Romanum præscribit absolutionem dandam post pœnitentiam adsignatam, et acceptatam, hac præcipue forma:

"Dominus noster Jesus Christus te absolvat, et ego auctoritate ipsius te absolvo ab omni vinculo excommunicationis, suspensionis, (si pœnitens sit clericus) et interdicti, in quantum possum et tu indiges." Deinde: "Ego te absolvo a peccatis tuis in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen."

Præmittitur plerumque: "Misereatur tui etc." "Indulgentiam, absolutionem etc." Sequitur autem oratio quæ incipit: "Passio Domini nostri Jesu Christi etc." In brevioribus et frequentioribus confessionibus hæc licet omittere. Periculo mortis instante dici potest: "Ego te absolvo ab omnibus censuris et peccatis in nomine Patris etc."

8. Communiter dicnnt theologi omnes illas preces, exceptis ver

(1) iii. p. qu. lxxxiv. art. iii. ad 3.

(3) Ibidem, ad 5.

bis: "Ego te absolvo a peccatis tuis in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen;" posse absque culpa omitti,1 quum de iis tantum dicat concilium Tridentinum eas de Ecclesiæ more laudabiliter adjungi.2

9. "Dextera versus pœnitentem elevata" profert sacerdos verba: "Misereatur tui etc." et absolutionis quæ sequitur formam, sed manum non imponit, namı "ad hoc sacramentum non requiritur manuum impositio." Emendandus idcirco est quorundam mos manus capiti imponentium.

10. Conditio nulla temere adjicienda est formæ ; sed simpliciter est proferenda, nisi gravissima suadeat ratio: nam in ritu ab Ecclesia præscripto non est facile quid mutandum. Equidem si dubitet sacerdos utrum vivat peccator, absolvere poterit, conditione animo concepta, vel voce prolata: "Si tu es capax, absolvo te etc:" nam animæ discrimen facit ut liceat quacumque ratione subvenire periclitanti. Multi etiam, cum S. Alphonso, putant absolvi posse pueros de quibus dubitatur, utrum peccati malitiam satis noverint, et de eo rite doleant: quod licere non tantum in mortis discrimine, et dum urget præceptum Paschale, sed et sæpius, ne pueri careant sacramenti gratia, dicunt: sed apponi nequit conditio, quæ ipsi absolutione necessario inhæret, nempe: "si rite es dispositus ;" nam Ecclesia utique in forma præscripsit quidquid generatim proferendum est, cui proinde nihil licet adjungere.

11. Sub conditione futura non licet absolvere: v:g: absolvo te, dummodo restitueris rem alienam; vel dummodo deserueris pravam consuetudinem: nec valet hujusmodi absolutio, quum sacerdos suspendat vim ejus usque ad rem eventuram, qua eveniente absolutio nequit vim obtinere, quum jam præterierit.

12. Causæ justæ absolutionis, adjecta conditione de præterito, vel præsenti, impertiendæ, sunt I. Si sacerdos dubitet utrum jam absolutionis verba protulerit, necne: tunc enim absolvere debet, conditione mente concepta, "si te non absolverim, te absolvo." II. Si sacerdos dubitet utrum habeat jurisdictionem in pœnitentem, et res urgeat: tunc enim poterit absolvere sub conditione: "Si valeam;" monito tamen pœnitente ut sibi certius in posterum consulat, quærendo confessario, cujus jurisdictio sit certa: v: g: si dubitet, utrum

(1) S. Alph. 1. vi. n. 430.

(3) S. Thom. iii. p. qu. lxxxiv. art. iv. Resp.

(2) Sess. xiv. cap. iii.
(4) S. Alph. I. vi. n. 432.

« ÖncekiDevam »