Sayfadaki görseller
PDF
ePub

habeat jurisdictionem in sororem charitatis, quæ eum, inscio superiore, adit. III. Si urgeat necessitas suscipiendæ Eucharistiæ. De peccatore qui facile relabitur in peccatum, censet S. Alphonsus eum non esse plerumque absolvendum, nisi specialia præbeat doloris indicia: aliquando tamem absolvi sub conditione posse, si timendum sit, ne dimissus absque absolutione suæ salutis curam penitus abjiciat, et in vitiis tabescat.1

(1) L. vi. n. 432,

CAPUT II.

DE CONTRITIONE.

13. Contritio definitur "animi dolor ac detestatio de peccato commisso cum proposito non peccandi de cætero."1 Vim vocis pulchre explicat S. Thomas: "ille qui in suo sensu perseverat, rigidus et durus, per similitudinem vocatur: sicut durum in materialibus dicitur, quod non cedit actui: unde et frangi dicitur aliquis, quando a suo sensu divellitur. Sed inter fractionem et comminutionem, sive contritionem, in rebus materialibus (unde hæc nomina ad spiritualia transferuntur) hoc interest.... quod frangi dicuntur aliqua, quando in magnas partes dividuntur: sed comminui vel conteri, quando ad partes minimas reducitur quod in se solidum erat. Et quia ad dimissionem peccati requiritur, quod affectum peccati homo totaliter dimittat, quem per quandam continuitatem et soliditatem in suo sensu habebat: ideo actus ille, quo peccatum dimittitur, contritio dicitur per similitudinem.”2

14. Perfecta dicitur contritio, quoties ex Dei dilectione propter se oritur: imperfccta, si ex suppliciorum metu, vel peccati turpitudine concipiatur ; quæ tamen odium peccati et propositum novæ vitæ includere debet, ut valeat ad veniam in sacramento impetrandam. Contritio perfecta, quæ votum sacramenti necessariò includit, etiam ante illud susceptum veniam impetrat et gratiam pœnitenti, nam tota animi afflictione eum quærenti Deus eam pollicitus est. Sic populo Israelitico, in gentes omnes ob crimina dispergendo, dixit olim Moyses: "Cum quæsieris ibi Dominum Deum tuum, invenies eum: 'si tamen toto corde quæsieris, et tota tribulatione animæ tuæ.' Hinc concilium Tridentinum agnovit contingere posse ut venia impetretur, antequam sacramentum actu suscipiatur, non tamen absque ejus voto: "Docet etsi contritionem hanc ali

993

(1) Conc. Trid. Sess. xiv. c. iv. de pœnit.
(2) Suppl. ii. p. qu. i. art. i. Resp.

VOL. III.-13

(3) Deut. iv. 29.

quando charitate perfectam esse contingat, hominemque Deo reconciliare, prius quam hoc sacramentum actu suscipiatur, ipsam nihilominus reconciliationem ipsi contritioni sine sacramenti voto, quod in illa includitur, non esse adscribendam."1 Damnata idcirco

est Baji assertio: "Per contritionem etiam cum caritate perfecta conjunctam, et cum voto percipiendi sacramentum non remittitur crimen extra casum necessitatis aut martyrii, sine actuali susceptione sacramenti."2 Utrum autem charitas ipsa perfecta esse debeat, specie et gradu, controvertitur: plerisque opinantibus veram charitatem, quantumvis remissam, et gradu veluti minimam, veniam peccatorum afferre, dicente Christo de singulis eum diligentibus: "Qui diligit me diligetur a Patre meo.' S. Thomas dicit: "charitas non potest esse cum peccato mortali.”4 Contritio igitur ex charitate, qua quis Deum complectitur, veniam assequitur ante sacramentum susceptum, quod tamen pœnitens in animo habet deinceps suscipere. Anima ad Deum conversa, Deus statim fit propitius: "Hæc dicit Domiuus exercituum: convertimini ad me, ait Dominus exercituum, et convertar ad vos, dicit Dominus exercituum."

993

995

15. Contritio, quatenus generatim intelligitur, est omnino necessaria ut quis veniam peccatorum assequatur: nec enim Deus ignoscit peccatori quem delicti haud pœnitet: "fuit autem," inquit concilium Tridentinum, "quovis tempore ad impetrandam veniam peccatorum hic contritionis motus necessarius."6 Equidem, Christo monente, interitus manet haud pœnitentes: "Nisi pœnitentiam habueritis omnes similiter peribitis." Hinc prædicavit: "pœnitentiam agite."8 Animi quidem mutatio vi vocis μETavo indicatur; sed et dolor de Dei offensa, cum conversione ad eum, cum ea necessario conjungitur: "Pœnitemini" inquit Petrus, "et convertimini ut deleantur peccata vestra."9 In dilectione Dei includitur peccati odium, quod tamen oportet elici, animo illud detestante.

16. In mortis articulo contritio perfecta est elicienda, ex communiori sententia; oportet enim tunc saluti quammaxime consulere, ne quid forsan desit. In periculo mortis verosimili eadem ratione animæ est consulendum. Si nullum immineat periculum, peccati

(1) Sess. xiv. cap. iv. de pœnit.

(3) Joan. xiv. 21.

(5) Zach. i. 3.

(7) Luc. xiii. 3.

(2) Prop. lxxi.

(4) 2. 2æ. qu. xlv. art. iv.

(6) Sess. xiv. cap. iv. de pœnit.

(8) Mat. iv. 17.

(9) Act. iii. 19.

tamen reus est, qui diu differt admissa detestari, et ex animo ad Deum converti: nam communis vitæ conditio periculo haud vacat, et injuriam novam irrogat Deo, qui diu negligit gratiam ejus quærere, tantum bonum parvi faciens : quapropter Spiritus Sanctus interitum ei intentat: "Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem. Subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictæ disperdet te." Dilata conversione est periculum in peccatum relabendi, nam, ut sapienter monet S. Gregorius M. "peccatum quod pœnitentia non diluit, ipso suo pondere mox ad aliud trahit." 992 Cæterum certò statui nequit quando quis novi peccati reus sit ob neglectum contritionis eliciendæ, quum plurimum pendeat ex indole et lapsus periculo: quo enim quis proclivior est ad lapsum, eo magis tenetur pœnitentia cavere ne cadat. "Puto" inquit S. Alphonsus, "nullo modo excusari a mortali qui existens in mortali per notabile tempus differret pœnitentiam: tum quia peccaret contra præceptum charitatis erga Deum, quod saltem pluries in anno quemcumque obstringittum quia insuper peccaret contra charitatem erga seipsum, cum se exponeret proximo periculo novarum culparum tentationibus succumbendo." Tempus autem ex speciali fragilitate uniuscujusque pendere indicat, rudesque plerumque a novo peccato excusari, quia animum non advertunt ad obligationem dolendi de admissis. Tenetur certe ad contritionem eliciendam, qui sibi conscius peccati mortalis, debet sacramenta ministrare, vel vivorum sacramentum suscipere: item qui nequit tentationes superare, nisi contritione elicienda : item quando tenetur caritatis actum elicere, nam si peccatum memoriæ occurrat, cum animi detestatione et dolore rejiciendum est.

994

17. Ad venialium peccatorum remissionem contritione seu animi pœnitentia opus est, nam ipsa ratio suadet non oportere dimitti peccatum ei cui non displicet illud admisisse. Hinc Augustinus ait: "Nec quemquam putes a quocumque seu magno, seu parvo peccato ad correctionem sine pœnitentia posse transire.' Cæterum pro · minori delicti gravitate levior animi displicentia sufficit: "Non tamen," inquit S. Thomas, sufficit habitualis displicentia quæ habetur per habitum charitatis, vel pœnitentiæ virtutis: quia sic charitas non compateretur peccatum veniale, quod patet esse falsum. Unde sequitur quod requiratur quædam virtualis displicentia: puta cum

(1) Eccl. v. 8.
(3) L. vi. n. 437.

(2) L. xxiii. mor. cap. ix.
(4) Ep. xlviii.

aliquis hoc modo fertur secundum affectum in Deum et res divinas, ut quicquid sibi occurreret quod eum ab hoc motu retardaret, displiceret ei, et doleret se hæc commississe, etiam si actu de illo non cogitaret." Sed fieri potest ut quis quarundam culparum veniam dolendo impetret, quin omnes ei remittantur, quum possit magis minusve acceptus Deo esse.

18. Quoties qnis accedit ad absolutionem impetrandam venialium tantum delictorum reus, debet de uno saltem dolere, ut sit locus veniæ indulgendæ : secus frustra proferentur sacerdotis verba, et injuria gravis, uti plerique censent, fiet Christo, cujus institutum nullum fit et inane: non enim dimittitur peccatum nisi pœnitenti. Cæterum opus non est, juxta plerosque, ut singula peccata levia detestetur, nam unum absque altero remitti potest, quum charitas ea non necessario excludat. De multitudine et frequentia peccatorum venialium poterit etiam quis dolere, eaque minuenda proponere, vel graviora et magis voluntaria vitare. "Pœnitentia de peccatis mortalibus," inquit S. Thomas, "requirit quod homo proponat abstinere ab omnibus et singulis; sed ad pœnitentiam venialium requiritur quod homo proponat abstinere a singulis, non tamen ab omnibus, quia hoc infirmitas hujus vitæ non patitur: debet tamen habere propositum se præparandi ad venialia minuenda."2

19. Contritio necessaria ad veniam et justitiam in sacramento pœnitentiæ impetrandam, debet esse formalis, interna, supernaturalis, universalis, efficax et summa. Formalis contritio est peccati detestatio, quæ actu elicitur, animo illud aversante: virtualis contritio in charitate necessario includitur, nec enim quis poterit Deum vere diligere, quin peccatum odio habeat. Sic et propositum non peccandi in charitate includitur: sed qui ad sacramentum accedit, debet illud elicere, sicut et peccatum detestari. Interna contritio omnino est, animi quippe est dolor, hortante propheta ut corda præ vestibus scindamus pœnitendo: "Scindite corda vestra, et non vestimenta vestra :"3 "Sacrificium Deo" ait Psaltes, "Spiritus contribulatus."4 Supernaturalis debet esse contritio, ex Spiritus Sancti inspiratione concepta, ob rationes fide innotescentes :5 nec enim ignoscit Deus peccatori dolenti humanitus ob incommoda et mala quæ sibi evenerunt; facile autem contingit ut ex

(1) iii. p. qu. lxxxvii. art. i. Resp. (2) Ibidem, ad 1.

(4) Ps. I. 19.

(3) Joel. ii. 13.

(5) Vide Conc. Trid. Sess. vi. c. iii.

« ÖncekiDevam »