Sayfadaki görseller
PDF
ePub

TRACTATUS XXII.

DE MATRIMONIO.

CAPUT I.

DE SPONSALIBUS.

991

§. I. QUE SINT SPONSALIÀ.

1. Sponsalia sunt promissio mutua et legitima matrimonii, seu uti jus habet civile: "Sponsalia sunt mentio et repromissio nuptiarum futurarum." Ut valeant, verus consensus requiritur, scilicet animus se obligandi per verba, vel alia signa externa, indicatus et acceptatus. Qui nullum animi serium propositum præseferentes, dicunt se inituros matrimonium, plane non contrahunt sponsalia, quia verus consensus omnino deest. Si alteruter fingat se consentire, altero vere consentiente, nulla sunt sponsalia; injuria autem, si qua inde orta sit, reparanda est: "Tenetur quidem," inquit S. Alphonsus, "postea ratione deceptionis damna resarcire: sed non tenetur ratione promissionis verum consensum ponere, et matrimonium contrahere. Secus vero dicendum si intervenerit defloratio, quia tunc deflorans omnino tenetur ad matrimonium, cum non possit tunc alia via sat æquivalenter damnum resarcire."2 Quoties ex adjunctis fictio facile conjicitur et detegitur, vis nulla sponsalibus inest, licet alter reapse non suspicetur fraudem. Qui igitur opibus abundans, (2) L. vi. n. 833.

(1) Leg. i. §. de sponsal.

et genere, vel munere insignis, ancillæ promittit se eam ducturum, si ipsi morem gerat, non censetur sponsalia contrahere; nam fictio se prodit, adeo ut ipsa sibi imputare debeat errorem.

2. Sponsalia exigunt eam animi deliberationem quæ ad gravem contrahendam obligationem requiritur: nec enim leviter, et re haud perpensa, tantum assumendum est onus. Hinc qui inter ludendum interrogati promittunt se matrimonium inituros, non censentur sponsalia contrahere, licet ex animo promittant, sed re parum perpensa: attamen necesse non est ut per magnum temporis spatium deliberatio fiat, vel ut oneris assumendi gravitas judicio maturo et æquo libretur.

3. Verbis plerumque fiunt sponsalia; sed et nutibus valent. Quando dubitatur utrum verba vel signa vim sponsalium habeant, communis loquendi et agendi ratio spectanda est, sed et pollicentium animus: quod si dubitatio tolli nequeat, videtur favendum libertati, obligatio enim contrahendi matrimonii onus est haud temere imponendum, et libertas matrimonii, quatenus liceat, servanda est.

4. Mutua promissio requiritur; sponsalia enim pactum duorum est de futuro matrimonio. Si vir promittat se ducturum puellam, dummodo ipsa det sui corporis usum, conditione impleta absque mutua promissione, sponsalia non sunt, sed mera promissio. Si promittat etiam juratus, ipsaque renuat promissione se adstringere, ipse solutus promissione habetur, nec enim promissio nisi acceptata, obligat.

5. Uterque debet esse idoneus matrimonio, adeo ut nihil impediat illud suo tempore contrahi: nam promissio de re impossibili, vel illicita vim non habet. Hinc promissiones etiam juratæ sponsalium instar habendæ non sunt, si alteruter sit jam ligatus matrimonii vinculo, vel si sit impotens; vel si canones obstent. Qui jam votum emisit simplex ingrediendi religionem, vel suscipiendi ordines sacros, nequit sponsalia contrahere: si igitur alteri illuserit, debet, quatenus possit, satisfacere. Promissiones inter sanguine junctos, vel alias lege impeditos, non sunt sponsalia: quod si apponatur conditio dispensationis impetrandæ, et si dispensatio facile detur, pluribus videntur eam habere vim: sed verius ea carent, quum lex adhuc obstet: obligant tamen ad quærendam dispensationem, si consueverit concedi: qua impetrata vim statim obtinent. Ab iis igitur non est temere recedendum, præsertim cum damno alterius. Promissiones factæ hæreticis de nuptiis cum iis ineundis non sunt sponsalia, quum sint de re illicita, et cum perversionis suæ et prolis periculo con

juncta cæterum cavendum ne famæ alterius inferatur injuria, fidem datam temere fallendo, ideoque standum est promissis, cautela necessaria adhibita ut prolis educationi catholicæ provideatur.

6. Ut liceant sponsalia, debent inter eos fieri inter quos nuptiæ conciliari queunt absque gravi familiarum discordia et incommodo: nemini enim licet se obligare ad id quod in plurimorum vergat damnum. In hac quidem regione, ubi nulla agnoscitur prosapia nobilis, omnes censentur eodem gradu: quamvis revera plurimum inter se distinguantur vel genere, vel divitiis, vel munere publico. Conditionum diversitate neglecta plerumque licebit sponsalia implere ; nam parentum et propinquorum objectiones ex vitæ conditione desumptæ non debent facile vim obtinere contra jus certum ex sponsalibus ortum: attamen nonnumquam rescindenda erunt. Quod si extorserit quis copulam a puella honesta, sponsalibus cum ea initis, tenetur eam ducere, licet aliquatenus sit inferior, dummodo non sit humillimæ conditionis, quæ familiæ afferret dedecus: "Casu quo sponsus vi promissionis copulam extorserit a virgine, vel a femina honesta, tunc omnino tenetur eam ducere: quia proditio virginitatis, aut bonæ famæ est res pretio inestimabilis, quæ prævalet, aut saltem æquivalet excessui disparitatis sponsi."

7. Utrum alteruter occultos defectus alteri detegere teneatur, dum ineuntur sponsalia, vel ante nuptias, quæritur. Constat defectus qui perniciem afferunt esse manifestandos, vel a nuptiis absistendum esse: nam nemini licet cum altero inscio contrahere in ejus detrimentum. Hinc qui morbo venereo, vel alio contagioso, vel lepra laborat, nequit sponsalia contrahere, nisi in animo habeat nuptias haud inire antequam eo liberetur, vel altero monito, et consentiente. Si defectus minus noceant, non tenetur quis ad eos manifestandos; nec enim sic fert consuetudo, et nimis grave foret eos detegere, præsertim cum sui probro et infamia. Qui epilepsim patitur, vix tenetur ad eam declarandam ante nuptias. Quæ puella vitiata est, non tenetur suum fateri delictum. Quod si interrogata illud neget, plures eam habent excusatam, eo quod responsum intelligendum sit de delicto quod fateri teneatur. Nequit tamen alteri nubere quæ jam ab alio est gravida, quia injuria ei fieret alienam prolem nutrituro. Quæ filium alteri jam peperit, non tenetur illud fateri : sed nec debet temere se discordiæ, jurgiisque domesticis objicere, si verosimile sit

(1) S. Alph. 1. vi. n. 851.

illud alio pacto notum fore. Cæterum adeo grave est suam manifestare infamiam, vel perpetuò abstinere a nuptiis, ut plures excusent puellam nubentem, etsi timeat quod olim ei contigerat deinceps marito notum futurum.1

8. Error circa personam, vel qualitatem quæ in personam redundat, vim sponsalibus tollit, sicut et matrimonio: oportet enim ut duo consentiant ad se invicem excipiendos, quocum agatur perspectum habentes. Quod si alter alterum deceperit in iis quæ dotes quasdam et commoda respiciunt, non ideo tollitur vis contractui, quamvis jus habeat deceptus postulare ejus rescissionem, injuria quippe ei facta est. In foro conscientiæ a pluribus habetur liber ab omni sponsalium vinculo, etiam absque judicis ecclesiastici sententia, quando error suus fuit invincibilis, et alter dolum adhibuit: vel si tertius quidam, altero etiam ignorante, eum in errorem traduxerit.

9. Metus levis non obstat sponsalium valori; sed cui injuria incussus est, jus habet ad eorum rescissionem petendam, “quia cum metus dederit causam contractui, ita ut aliàs initus non fuisset, incutiens metum tenetur contractum rescindere."2 Metus gravis injuste incussus sponsalia facit irrita; nam libertas eadem exigitur in sponsione ac in executione, et matrimonium ex metu hujusmodi nullum est. Qui propinquis puellæ vim mortemque minantibus, sponsalia cum ea facit, non iis tenetur, quum mortis minæ injustæ sint, etiamsi eam corruperit consentientem: secus si minati sint eum coram tribunali traducere plectendum, est enim metus justus.

4

10. Jure canonico septennii ætas ad valorem sponsalium requiritur: quod consonat juri civili. Ea ætate aliquando fiunt eorum nomine a parentibus, quorum voluntas eorum habetur, donec ad pubertatem pervenientes contradixerint. "Ex sponsalibus quæ parentes pro filiis puberibus, vel impuberibus, plerumque contrahunt, ipsi filii, si expresse consenserint, vel tacite, ut si præsentes fuerint, nec contradixerint, obligantur."5 Si contraxerint parentes, filiis insciis et ignaris, non valent sponsalia, nisi hi rata ea habeant vel tacite, vel expresse. "Filio-familias dissentiente, sponsalia nomine ejus fieri non possunt."" Sic et licet puberi rescindere

(1) S. Alph. 1. vi. n. 865.

(3) C. iv. et. v. de despons. impub.
(5) Cap. un. §. i. fin. de desp. impub.

(2) Ibidem, n. 844.

(4) L. xiv. D. de sponsalibus.
(6) Leg. 13. §. de sponsalibus.

« ÖncekiDevam »