Sayfadaki görseller
PDF
ePub

CAPUT V.

DE IMPEDIMENTIS MATRIMONII.

§. I. DE IMPEDIENTIBUS.

124. Impedimenta sunt obices ne fiat matrimonium. Dirimentia dicuntur quæ obstant ne valeat: impedientia quæ obstant ne liceat, quamvis contractum valeat. Dirimunt autem, licet quis ea ignoraverit, lex enim publicam utilitatem, potius quam singulorum consilia, spectat, et normæ potius quam pœnæ habet rationem: eos tamen qui baptizati non sunt, non spectant impedimenta quæ ab Ecclesia statuta sunt; nec enim valet ligare legibus eos qui nullatenus eam ingressi sunt.

125. Quatuor enumerantur impedimenta impedientia, nempe :

Ecclesiæ vetitum, tempus, sponsalia, votum.

126. Vetare Ecclesia dicitur, quandocumque præsul, vel parochus, prohibet ne nuptiæ ineantur, quod plerumque fit ut de impedimento inquiratur.1 Peccat graviter, qui, vetito posthabito, nuptias init, quamvis si impedimentum vere non subsit, valeant; leviter autem, si vetitæ sint ob festi diei venerationem.2 Huc referri potest prohibitio ne matrimonium contrahatur, absque denuntiationibus præviis.

4

127. Juxta generalem Ecclesiæ legem in concilio Lateranensi IV. latam,3 et in Tridentino iterum inculcatam, tres faciendæ sunt in ecclesia, inter Missarum solemnia, proclamationes præviæ matrimonii futuri, tribus diebus festis continuis antequam celebretur. Eas omittere ubi lex viget, grave est peccatum, cui etiam suspensio ferendæ sententiæ adnectitur. In quibusdam diœcesibus America fœderatæ fieri consueverunt; in aliis usu non sunt receptæ. Ubi episcopus jusserit, faciendæ sunt necessario, adeo ut peccaret graviter sacerdos celebrans nuptias iis prætermissis, licet certò nosset

(1) Cap. ii. de matr. con.

(3) Cap. li.

5

(2) C. iii. eod tit.
(4) Sess. xxiv. c. i.

(5) C. Cum inhibitio §. Sane, de clandest. despons.

nullum obstare impedimentum. In una alterave proclamatione conceditur facile dispensatio in missionibus; sed absque ea culpam gravem admitteret qui eas negligeret, nisi in iis rerum adjunctis in quibus nosset episcopum velle ut pergeret sine mora: v: g: si moribundus vellet prolem legitimare. Possunt aliquando fieri extra Missam, vel ecclesiam, ubi adest fidelium concursus, nam finis legis est ut moneatur populus ad detegendum impedimenta. Quando sponsi ad duas parœcias pertinent, in utraque faciendæ sunt proclamationes. Diebus festis plerumque faciendæ sunt proclamationes: sed ob æquam causam aliis diebus, populo adstante plurimo, fieri possent. Post ultimam proclamationem, si nihil objiciatur, celebrari possunt nuptiæ, etiam eodem die. Si ultra duos menses differantur nuptiæ, repetendæ sunt proclamationes.

128. Proclamationibus factis qui novit impedimentum aliquod, sive dirimens, sive impediens, illud denunciare tenetur, nam præcepti ad instar fiunt, et in re gravissima, ubi et sacramenti valor periclitatur, et tertiæ personæ interest. Hinc qui novit, etiam sub secreto naturali et juramento, tenetur illud revelare, quum non liceat secretum, etiam firmatum juramento, servare, cum communitatis, vel innocentis damno. Præcedere denunciationi monitio fraterna oportet, ut famæ consulatur, nisi periculum sit in mora. Qui ex incerto rumore aliquid didicit, vix tenetur denuntiare: secus, si ex teste fide digno. Debet denuntiare, qui certò novit, licet probare nequeat, si absque gravi incommodo, vel scandalo, denuntiatio fieri possit, quia charitas obligat ad impediendum malum aliorum, etiam cum nonnullo sui incommodo. Porro unius denuntiatio fide digna satis est ut matrimonium impediatur; quum agatur de vitando animæ periculo.1 Requiritur tamen ut ipse juratus deponat ex certa scientia, nisi de fama tantum impedimenti sit denuntiatio. Si impedimentum sit consanguinitatis vel affinitatis, satis est ut testis deponat illud se audisse a duobus fide dignis, præsertim a consanguineis sponsorum. Vilis persona non admittitur ad testandum, nisi in iis quæ adeo sunt occulta, ut nonnisi per vilem personam probari queant.

129. Fama impedimenti satis est ad impediendum matrimonium ;2 nisi infirmetur juramento consanguineorum. Probari autem debet fama a jurato teste: nec potest judex ex privata famæ notitia illud impedire poterit autem, juxta S. Alphonsum, et debebit impedire,

(1) S. Alph. I. vi. n. 996.

(2) Ibidem, n. 999.

si sciat privatim impedimentum esse notorium: quamvis enim plerumque nonnisi juxta acta et probata decernere oporteat, non debet operam suam præstare rei quam malam novit, scilicet matrimonii nullius celebrationi.

130. Quum plerumque apud nos nullæ fiant proclamationes, id inquirendum occurrit, utrum quisque teneatur sacerdoti, vel præsuli, denunciare impedimentum, vel ejus famam. Equidem qui certò novit impedimentum, lege charitatis tenetur ad illud patefaciendum, ne nuptiæ irritæ attententur, cum sacramenti injuria, et innocentis et prolis damno. Quod si gravissimum sibi detrimentum ex denunciatione immineat, non tenetur cum tanto sui dispendio malum impedire. Si famam tantum impedimenti deferre queat, considerandum est utrum testem aliquem audierit fide dignum, vel utrum fama apud plerosque obtineat, quo casu debebit monere præsulem vel parochum; sed nemo tenetur incertos rumores referre.

131. Parochus, vel sacerdos alius, confessione addiscens impedimentum, debet edocere pœnitentem, ut petat dispensationem, vel abstineat a nuptiis, nisi, juxta principia aliàs tradita, silendum duxerit; nequit autem suam denegare operam, si deinceps accersatur publice vel privatim ad nuptias cclebrandas. Quod si ex alterius denunciatione illud noverit, tenetur rem ad ordinarium deferre.' Si ipse solus noverit, certa tamen ex scientia, debet matrimonium impedire, non enim licet occulto pecatori etiam publice petenti suam præstare operam, quando ipse actus foret irritus, cum aliorum damno. Præsul pariter conscius impedimenti potest et debet impedire nuptias quamvis enim judicem non oporteat plerumque testis sustinere partes; attamen quum agatur de malo impediendo, poterit utrasque veluti in se conjungere ; vel si opus sit, causam referre ad vicarium ejus generalem, et testimonium apud eum deponere.

132. Tempus per quod prohibentur nuptiarum solemnia, est a Dominica prima adventus usque ad diem epiphaniæ et a die cinerum usque ad octavam paschæ inclusive: solemnia autem sunt "nuptias benedicere, sponsam traducere, nuptialia celebrare convivia. Matrimonium autem omni tempore contrahi potest.' Nuptiarum benedictio, quæ fit in Missa, præsertim prohibetur tempore illo, et quidem sub gravi peccato: sponsi autem traductio minus solemnis, et convivia paucorum moderata non prohibentur, sicut nec matri

(1) Cap. fin. de cland. desp.

[ocr errors]

(2) Rit. Rom, de Sac. Mat.

monii ipsius consummatio.1 Benedictionis solemnis, quæ juxta generalem et antiquam Ecclesiæ consuetudinem, quam memorat Tertullianus, expeti debet,2 omissio absoluta non excusatur saltem a veniali, uti omnes consentiunt, testante S. Alphonso:3 apud nos tamen vix unquam datur, ideoque consuetudine vigente contraria, non audeo damnare peccati etiam venialis omissionem, præsertim quum Nicolaus I. de ritibus matrimonii inter cætera dicat: "ambo ad nuptialia fœdera perducuntur, et primum quidem in Ecclesia Domini cum oblationibus, quas offerre debent Deo per sacerdotis manum, statuuntur; sique demum benedictionem, et velamen cœleste suscipiunt. . . . Peccatum autem esse, si hæc cuncta in nuptiali fœdere non interveniant, non dicimus."4 Ante benedictionem acceptam nuptias consummare nonnulli dicebant peccatum esse grave; plures veniale; plerique jam nullum esse docent.

133. Sponsalia cum alia contracta, quæ soluta non fuerint, impediunt matrimonium; nec enim licet tradere rem alteri jam promissam.5 Attamen si non sit copia sponsæ consensum expetendi, ut solvantur sponsalia; vel si nequeant impleri, licebit ad nuptias progredi confessarii arbitrio, præsertim si injuria hac ratione reparanda sit. Rarò idcirco debet parochus impedire nuptias ob promissiones jam pridem factas, quæ vel vi sponsalium carent, vel consensu quodam tacito remissæ haberi possunt.

6

134. Votum simplex castitatis obstat ne liceat contrahere nuptias, non tamen dirimit contractas. Idem de voto religionem ingrediendi, vel ordines sacros suscipiendi, vel non nubendi, vel de juramento quod de rebus hujusmodi emittitur, dicunt auctores: "et nemo de hoc dubitat," teste Sanchesio.7 A voto castitatis ante matrimonium emisso potest episcopus, juxta plerosque, dispensare, et jus facere petendi debiti: sicut et ab eodem voto emisso post consummatum matrimonium: non autem a voto emisso a conjugibus ex consensu mutuo, quod Papæ reservatur. Cæterum speciali indulto Pontificio fit episcopis Statuum fœderatorum facultas dispensandi ex rationabili causa in voto castitatis et religionis.

(1) Vide Benedict. XIV. Notif. lxxx.

(2) Vide C. Nostrates, et C. Sponsus et Sponsa, q. v.

(3) L. vi. n. 984 et 988.

(5) C. Duobus modis, xxvii. qu. ii.

(7) L. vii. disp. xi. de imped. matr.

(4) C. Nostrates.

(6) C. Rursus, Qui Clerici.

§. II. DE IMPEDIMENTIS DIRIMENTIBUS.

135. Posse Ecclesiam obices objicere matrimonio ineundo, adeo ut nil valeat contractus contra ejus leges attentatus, alibi ostendimus, canonem Tridentinum vindicantes: "Si quis dixerit Ecclesiam non potuisse instituere impedimenta matrimonium dirimentia, vel in his constituendis errasse, anathema sit."

[ocr errors]

136. Episcopi singuli nequeunt impedimenta dirimentia inducere: quod solius Pontificis Supremi est, vel concilii œcumenici: uti constat ex Ecclesiæ consuetudine et declaratione Urbani VIII. Infideles, qui non subduntur Pontifici civiliter, non tenentur legibus de matrimonio: quæ tantum spectant homines baptizatos. In ditione Pontificii temporali leges hæ universos cives, vel in ea versantes, adstringunt, instar aliarum legum de contractibus.

137. Quæ dirimunt impedimenta quindecim enumerantur.

Error, conditio, votum, cognatio, crimen,
Cultus disparitas, vis, ordo, ligamen, honestas,
Amens, affinis, si clandestinus, et impos,

Si mulier sit rapta, loco nec reddita tuto.

138. Peccat graviter qui matrimonium attentat, conscius impedimenti dirimentis. Eum gravi metu non excusari tradit Antoine, sacramento quippe censetur irrogare injuriam, illud attentando, vel fingendo se attentare: cæterum Sanchesio assentimur eum excusanti, quatenus metu mortis consensum præstat, quem haud valere novit, obstante jure ecclesiastico: nec enim censendus est consentire, nisi quatenus possit. Disceptatur utrum mortis metu excusatur si matrimonium hujusmodi consummet. Equidem videri posset excusatus, eo quod impedimentum cesset, et tollatur tanto in discrimine; nec enim pia mater Ecclesia legem imponere censenda sit, quæ cum vitæ jactura obligat: sed revera manet vis legis; nam ad matrimonii libertatem tuendam statuit consensum ex metu præstitum nullius esse roboris; et publica omnium utilitas etiam cum singulorum gravamine procuranda est: ideo fornicatio foret copula hujusmodi, quæ nullatenus possit excusari.3

(1) Sess. xxiv. can. iv.

(2) De Mat. 1. vii. disp. v. 2.

(3) Ibidem.

« ÖncekiDevam »