Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Galli tamen suis consuetudinibus decretum Tridentinum hac etiam ex parte ampliare voluerunt, qnod nulla inclytæ gentis invidia notamus: sed dolentes jus quoddam speciale ultra vim verborum hac tota in materia inde enatum, contra tribunalium Romanorum interpretationem, et theologorum consensum.

(1) Carriere De Mat. t. ii. n. 910.

CAPUT VI.

DE DISPENSATIONIBUS.

§. I. QUINAM POSSINT DISPENSARE.

211. Quandocumque valor matrimonii in quæstione ponitur, si probabilis doctorum sententia ei suffragetur, Ecclesia præsumitur dispensare, quatenus opus sit, propter bonum animarum, tollendo scilicet impedimento ecclesiastico, si forte adsit: sed in jure naturæ nil innovare potest, ideoque si opinio probabilis illud respiciat, dispensationi non est locus. Quod si impedimentum noscatur adesse, dispensatio quærenda erit.

212. Dispensatio nulla dari potest a quocumque, etiam a Summo Pontifice, ab impedimentis quæ jure naturæ vel divino, matrimonio obstant; qualia sunt error, amentia, consanguinitas in quocumque gradu lineæ recta, et in primo gradu lineæ transverse, ligamen, impotentia. Potest tamen "in aliquo casu urgentissimæ necessitatis declarare esse validum matrimonium, non obstante impedimento quod probabiliter de jure naturæ illi obstet." Attamen contigisse dicitur, quod frater et soror nescientes se esse consanguineos, conjuncti sint, quos, quum separari non possent absque gravissima infamia, et alioquin bona essent fide, propinquitatem haud suspicantes, in bona sua fide relinquendos visum est. Affinitas in primo gradu lineæ rectæ multis videtur dispensationem non admittere.

213. In omnibus impedimentis quæ ex jure ecclesiastico oriuntur Pontifex Summus dispensare valet, uti summo consensu agnoscunt theologi catholici: Episcopi singuli non possunt jure proprio ab his dispensare, leges enim generales Ecclesiæ solvi nequeunt passim a singulis præsulibus, quin ordo et disciplina turbetur, et legum frangatur vis et auctoritas: ideo "lex superioris per inferiorem tolli non potest."3 Si impedimentum occultum reperiatur post matri

(1) S. Alph. 1. vi. n. 1120.

(2) Vide Carriere t. ii. n. 1063. (3) Clem. Cap. Ne Romam, ii. de elect.

monium bona fide contractum in facie Ecclesiæ, præmissis denuntiationibus, ubi hæc viget disciplina, et separari nequeant conjuges absque scandalo, vel gravissimo damno, et facilis non sit recursus ad Pontificem, plerique theologi censent episcopum ex præsumpta Pontificis voluntate, dispensare posse. Quod si per epistolam obtineri brevi possit dispensatio pontificia, in bona fide relinquendi erunt, et expectanda dispensatio. Si impedimentum occultum, quale est plerumque copula illicita cum consanguinea sponsæ, reperiatur ante matrimonium, iis in rerum adjunctis in quibus mora afferret magnum scandalum vel detrimentum: "puta si alias immineat periculum mortis, vel si matrimonium sit necessarium ad legitimandas proles, vel ad vitandam feminæ infamiam aut alia damna:"1 plures censent episcopum posse dispensare: sed vehementer negat Benedictus XIV. id licere unquam de impedimentis publicis ; quum haud sine Pontificia auctoritatis dispendio auctoritas dispensandi ab inferiore præsule usurparetur. Qui scienter contrahunt, impedimento posthabito, spe dispensationis cadunt, quapropter episcopus nequit dispensare cum eis ex præsumpta Pontificis voluntate; repugnat enim canon Tridentinus, quo spes dispensationis aufertur scienter contrahentibus matrimonium in gradu prohibito: "Si quis intra gradus prohibitos scienter matrimonium contrahere præsumpserit, separetur, et spe dispensationis consequendæ careat. . . non enim dignus est qui Ecclesiæ benignitatem facile experiatur, cujus salubria præcepta temere contempsit."3

2

214. In impedimentis impedientibus dispensant episcopi ex consuetudine, exceptis votis castitatis perpetuæ et ingrediendi religionem, in qnibus etiam episcopi harum regionum ex speciali indulto dispensare valent. In hæreticorum cum catholicis nuptiis etiam nostrates ex eadem speciali venia dispensant, conditionibus tamen appositis: nec enim aliter licet. Datur facultas eodem indulto dispensandi super tertio et quarto consanguinitatis et affinitatis gradu simplici et mixto tantum, et in secundo, tertio, et quarto mixtis, et in secundo solo quoad præterita matrimonia cum conversis ad fidem; et etiam pro sexaginta casibus super secundo, dummodo nullo modo attingat primum sicut etiam pro totidem casibus super primo affinitatis gradu

(1) S. Alph. 1. vi. n. 1120.

(2) De Syn. diœc. 1. vii. c. xxx. et xxxi.

(3) Sess. xxiv. cap. v.

(4) Carriere de mat. t. ii. n. 758.

ex copula illicita per lineam collateralem sive rectam resultantis, dummodo nullum subsit dubium, quod conjux possit esse proles ab altero contrahentium genita: insuper super impedimento cognationis spiritualis etiam inter levantem et levatum: et super disparitate cultus, gravibus tamen de causis in singulis casibus in quibus dispensandum erit: et super impedimento publicæ honestatis, justis ex sponsalibus proveniente: et super impedimento criminis, neutro tamen conjugum machinante, ac restituendi jus petendi debitum amissum. Plerasque has facultates communicant episcopi missionariis, excepta tamen plerumque facultate dispensandi in secundo gradu, quum nonnisi pro certo casuum numero episcopis ipsis concedatur, ad quos proinde in singulis casibus recurrere necesse est.

215. Regulares vi suorum privilegiorum dispensant, ex licentia suorum provincialium, cum pœnitentibus suis in tribunali, ab impedimento petendi debiti, propter affinitatem illicitam in secundo gradu, vel propter votum castitatis. Disputatur utrum dispensare possint in casu urgentissimo a voto castitatis ad contrahendum matrimonium, plerisque id negantibus.1

§. II. DE VALORE DISPENSATIONUM.

216. Ut valeat dispensatio in curia Romana impetrata, "requiritur tum ut causa finalis sit vera et subsistat dum conceditur, tum ut in petitione nihil omittatur eorum quæ jus et stylus curiæ exigunt, nihilque reticeatur veri, ratione cujus dispensatio aut nullo modo, aut nonnisi cum certa conditione, vel limitatione, daretur."2 Obreptio fit dum falsum exponitur; subreptitia dicitur dispensatio, quæ verum reticendo obtinetur. In qualibet dispensatione petenda omnia exponenda, sunt, quæ obstant matrimonio: cæterum occulta impedimenta quæ cum infamia conjuncta sunt, possunt a S. Pœnitentiaria relaxari, soluto publico impedimento a S. Dataria:3 dummodo de dispensatione aliàs quæsita a publico impedimento fiat mentio in litteris ad Pœnitentiariam; quam rationem imitari licet petendo ab episcopo publice dispensationem ab impedimento publico, et ab eo secretius impedimenti occulti relaxationem flagitando.

(1) S. Alph. 1. vi. n. 1128.

(2) Ita Antoine tract. de Mat. c. iii. qu. v. citans Cap. Super, de rescript. (3) Bened. XIV. Pastor bonus, §. 41.

In dispensatione aliquando occurrit clausula: "dummodo impedimentum occultum sit;" quod non exigit ut omnino lateat, sed ut ad forum externum non sit verosimiliter deducendum. Si duplex sit consanguinitas, vel si graduum inæqualitas oriatur ex eo quod femina sit propinquior stipiti, ut si sit amita, exponendum est. Item si copula habita sit ad facilius impetrandam dispensationem, pravus ille finis declarandus est, quandocumque ob copulam jam habitam dispensatio quæritur.1 Si quis post dispensationem relabatur, et indigeat alia dispensatione, prior in petitione exponenda etiam est. Si quis duas sorores sponsæ cognoverit, id in petitione declarandum est.3

2

217. Si causa dispensationis cesset antequam executioni fuerit demandata ab eo cui delegata est dispensandi facultas, cessat dispensatio: nec enim delegatur facultas nisi ea conditione, ut res ita se habeant, dum dispensatio datur. Si cesset post dispensationem datam, licet ante matrimonium, nil obstat, quia lex jam est sublata. 218. Si dubitatio oriatur de causa dispensationis, utrum fuerit vera, an falsa, impulsiva an finalis, plerumque dispensatio censenda est valida, quia in dubio standum est pro valore actus.

219. Si post datam dispensationem ab impedimento occulto affinitatis, iterum peccet orator cum eadem consanguinea sponsæ, ante matrimonium, non videtur indigere nova dispensatione, quia est eadem affinitas.

220. Si post dispensationem obtentam super gradu prohibito sponsi ipsi coeant, nova juxta stylum curiæ exigitur dispensatio. Ita declaravit S. C. mense Maji 1635.

221. Dum ab episcopo quæritur dispensatio super impedimento publico, occultum non est reticendum, quod scilicet ex copula illicita provenit, nisi placeat illud secretiori via exponere. Si data sit dispensatio consobrinis v: gr: et ipsi deinceps antequam dispensatio executioni demandata fuerit coeant, erit altera dispensatio petenda. Si post dispensationem executioni demandatam coeant, valet, licet clausulam continuerit, "modo copula non interfuerit;" nam ut valeat sufficit eam non intervenisse antequam dispensatio executioni fuerit demandata.

222. Si contrahentes sint duarum diœcesum uterque præsul debet

(1) Bened. XIV. Pastor bonus, §. 42.

(2) S. Alph. 1. vi. n. 1137.

(3) Bened. XIV. Brev. Etsi matrimonialis 30 Sept. 1755.

« ÖncekiDevam »