Sayfadaki görseller
PDF
ePub

CAPUT IX.

DE SOLEMNI BAPTISMO.

59. "Mortale est extra necessitatem baptizare.... extra ecclesiam, præter filium regis aut principis." Ita Antoine.1 Indulsit tamen Sedes Apostolica ut episcopi et missionarii in hac regione judicio suo uterentur, "ut statuant quando sint urgendi fideles ut infantes ad Ecclesiam deferant, ut baptismus iis conferatur."2 In synodo diœcesana Philadelphiensi prohibitum est "ne in civitatibus et oppidis in quibus ecclesia aliqua erecta est, et pastor habitat, quis, nisi de vita periclitans, in privatis ædibus baptizetur:"3 qua occurente necessitate omittendæ sunt cæremoniæ præviæ ablutioni, sed quæ sequuntur fieri poterunt, juxta plura S. Congregationis decreta. Missionariis relinquitur judicare quandonam rure degentes cogendi sunt ut infantes ad ecclesiam deferant.

66

60. Præter ablutionem formamque baptizandi a ministro adhibitam, cætera omnia quæ in ritu baptizandi observat Ecclesia, magis pertinent ad quandam solemnitatem sacramenti. Quæ quidem adhibentur sacramento propter tria. Primò quidem ad excitandam devotionem fidelium, et reverentiam ad sacramentum. Si enim simpliciter fieret ablutio in aqua, absque solemnitate, de facili ab aliquibus æstimaretur, quasi quædam communis ablutio. Secundò, ad fidelium instructionem: simplices enim, qui litteris non erudiuntur, oportet erudire per aliqua sensibilia signa: puta, per picturas et aliqua hujusmodi: et per hunc modum per ea, quæ in sacramentis aguntur, vel instruuntur, vel solicitantur ad quærendum de his quæ per hujusmodi sensibilia signa significantur. Et ideo quia præter principalem sacramenti effectum, oportet quædam alia scire circa baptismum, conveniens fuit, ut etiam quibusdam exterioribus signis repræsentarentur. Tertiò, quia per orationes et benedictiones, et alia hujusmodi, cohibetur vis dæmonis ab impedimento sacramentalis effectus.' Ita præclare tradit S. Thomas.

994

(1) Tract. de Bapt. qu. viii. Nota citans Clement. de bapt.

(2) Can. xvi. Conc. Baltimorensis I.

(3) Const. vii. Syn. Diœc, Phil.

(4) iii. p. qu. lxvi. art. x. Resp.

61. Cæremonias a baptismo ipso separare, etiam ad tempus, non licet, nisi gravis urgeat necessitas, ex mente enim et consuetudine Ecclesiæ conjunguntur: "mortale est" inquit Antoine loco superius laudato, "extra necessitatem baptizare sine solemnitate .... quia Ecclesia ob honorem sacramenti solemnitates graviter præcipit."1 Hinc non licet cæremonias baptismi differre ad tempus opportunius, ob magnam defatigationem, vel ob iter mox suscipiendum ad invisendum ægrotum, vel ob confessiones audiendas, vel ob negotiorum molem sed nisi urgeat mortis periculum, baptismus ipse differendus est donec cæremoniæ possint perfici: "quia omissionem cæremoniarum solus casus necessitatis excusat."1 Utrum mortis periculum proximum sit, non debet nimis angi sacerdos, quum agatur de infantibusæ grotantibus, qui facile periclitantur.

62. Singulæ cæremoniæ servandæ sunt, nec aliqua consultò omittitur absque gravis peccati discrimine; nam videtur minister suum judicium Ecclesiæ jubentis auctoritati anteponere, et magis metuere cachinnos, vel censuram adstantium, præsertim hæreticorum, quam præsulum suorum justam offensionem. Hinc missionarii Malabarici, qui aliquas omiserant, graviter reprehensi sunt, et jussi sunt "signanter salivam, sal et insufflationes, quæ ex Apostolica traditione Catholica Ecclesia recipit, et ob recondita in iis sacris cæremoniis divinæ erga nos bonitatis mysteria, sancte et inviolabiter custodire." "3 Concessa tamen iis est dispensatio ad decennium, quæ ad aliud decennium prorogata est, in casibus specialibus, non autem passim adhibenda : quæ nos minime spectat. Prædictas cæremonias omittere grave est peccatum: eas tamen non ita peragere oportet, ut offensioni sint vel irrisui; sed modeste et decenter juxta Ecclesiæ

mentem.

(1) Ubi Supra.

(2) S. Alph. 1. vi. n. 119. (3) Vide Const. Clementis XI. quæ incipit: Ex illa die; et Benedicti XIV. Ex quo singulari.

TRACTATUS XVII.

DE CONFIRMATIONE.

1. Confirmatio est sacramentum a Christo institutum, quo baptizati muniuntur divini Spiritus gratia ad fidem firmiter tenendam, et fortiter profitendam. Materia ejus est "chrisma confectum ex oleo quod nitorem significat conscientiæ, et balsamo, quod odorem significat bonæ famæ, per episcopum benedicto."1 Balsamum necessarium omnino esse plerique putant; sed contra sentiunt Jueninus et alii, quorum tamen sententia, licet probabili, uti non possumus, quum agatur de sacramenti valore. Indicum balsamum sufficere, post alios docet Benedictus XIV., imo cujuscumque regionis balsamum sufficit, juxta S. Alphonsum, "modo sit in ea quantitate ut det sui odorem."3 Oleum olivæ requiri constat, non cetis, vel ex aqua oleosa extractum. Benedicendum esse saltem a sacerdote concedunt omnes: imo ex præcepto Ecclesiæ debet esse benedictum ab episcopo. Utrum benedictio episcopi pertineat ad essentiam sacramenti disceptatur: affirmat S. Thomas; sed negant probabiliter alii, quum constet aliquando, licet rarissime, facultatem ei benedicendi a

2

(1) Decret. pro Armenis.

(2) Not. clxxxiii. in fer. v. maj, heb. S. Irenæus de balsamo a Valentinianis adhibito loquitur l. iii. c. 2. in quod animadvertit Wall, Anglicanus: “Note, that this is the first mention of chrism that is any where read of. And since I shall shew presently at ch. ix. that it was used by the Catholics from testimonies of near the same date as this; one may conclude that it came from some principle universally received by all Christians, Catholic or Heretic." History of Infant Baptism, by W. Wall, p. ii. ch. v.

(3) S. Alph. 1. vi. n. 162.

sancta sede tributam sacerdotibus. Qui absque ea venia id aggrederetur, peccaret graviter, et probabilius nil conficeret. Græci plurimas alias rerum fragrantium species oleo admiscent; cavendum tamen monuerunt patres synodi Zamosciæ, anno 1720, "ut maxima pars chrismatis semper sit oleum balsamo mixtum." Significationem chrismatis pulchre explicat S. Thomas: "Gratia Spiritus Sancti in oleo designatur: unde Christus dicitur esse unctus oleo lætitiæ propter plenitudinem Spiritus Sancti, quam habuit: et ideo oleum competit materiæ hujus sacramenti. Admiscetur autem balsamum propter fragrantiam odoris quæ redundat ad alios :-unde Apostolus dicit 2 Cor. 2 Christi bonus odor sumus Deo.""

2. S. Alphonsus ait: "juxta nostram sententiam quod materia totalis adæquata confirmationis est unctio chrismatis manu episcopi peracta, advertendum est de essentia sacramenti esse I. Ut unctio fiat in fronte, prout habetur ex cap. unic de Sacr. Unctione, et ex decreto Eugenii IV. juxta communem sententiam, quam tenet Suarez, Coninch. Layman, et alii cum Salm. c. i. n. 24. II. Ut unctio fiat in forma crucis, juxta S. Thom. 3. p. qu. 72 art. 4. ad 3. quem communiter etiam doctores sequuntur apud Salm. ibidem num. 25. III. Ut unctio fiat per manum ipsius episcopi ministrantis, prout docent Suarez, Castropalaus, La Croix et alii." Peccat episcopus qui alio digito quam pollice dexteræ manus linit frontem chrismate, contra usum Ecclesiæ; sed a nonnullis a gravi culpa excusatur, imo ab omni, si digitus hic infirmus sit; valet quippe unctio alio digito facta, quum sit vera manus impositio, et usus non videtur sub gravi obligare: alii tamen communius affirmant eum graviter pec

care.

3. Non valet unctio facta medio instrumento, "quia tunc deficeret immediata impositio manus ministri, quæ omnino requiritur; illa autem mediata impositio improprie impositio dicitur." "Circa autem quantitatem chrismatis, ea sufficit et requiritur, quæ satis sit ad ungendam frontem confirmandi in figuram crucis."

66

993

4. Forma sacramenti, prout in decreto pro Armenis traditur, est : Signo te signo crucis, et confirmo te chrismate salutis in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti." Censet S. Alphonus non valere, 1. si omittatur verbum signo, vel confirmo. 2. Si omittatur

(1) iii. p. qu. lxxii. art. ii. Resp.
(3) Ibidem, n. 166.

(2) L. vi. n. 164.

expressio SS. Trinitatis. 3. Si omittatur verbum te. 4. Si omittantur verba signo crucis, vel chrismate salutis. Cæterum sunt qui putant totam sacramenti essentiam in ea manuum impositione quæ fit dum Spiritus Sanctus invocatur, manibus episcopi erga confirmandos extensis, consistere, qui proinde formam in ipsa invocatione constituunt: nec enim Eugenii decretum instar definitionis editum est, sed instructionis causa, et forma et materia recensentur lato quodam sensu, prout in scholis plerumque intelligebantur. Horum tamen sententiam omnino falsam pronuntiat S. Alphonsus.

992

5. Minister ordinarius confirmationis est solus episcopus, prout definivit concilium Tridentinum,1 "legitur tamen aliquando per Apostolicæ Sedis dispensationem, ex rationabili et urgente admodum causa, simplicem sacerdotem, chrismate per episcopum confecto, hoc administrasse confirmationis sacramentum." Ea facultas plerumque conceditur Præfectis Apostolicis. Apud Græcos, sacerdotes passim confirmationem ministrant, ex veteri more: sed "omnino in confesso est irritam nunc fore confirmationem a simplici presbytero Latino ex sola episcopi delegatione collatam, quia Sedes Apostolica id juris sibi unice reservavit."3

6. "Episcopus confirmans in aliena diœcesi etiam subditos suos, incurrit suspensionem a Pontificalibus ipso jure ex Trident. Sess. 6. c. 5. et Declaratione S. C."4 valet tamen confirmatio. Alienos in sua diœcesi licet confirmare, si constet de præsulis eorum consensu, vel ita ferat consuetudo, prout apud nos ferre videtur.

7. Certum est apud omnes episcopum graviter peccare si diu, puta per octo vel decem annos, negligat circumire diœcesim ad confirmationis sacramentum administrandum, privat enim subditos auxilio maximi momenti: si autem impediatur senio, vel infirmitate, excusatur, sicut et qui ex justa causa differt per tres vel plures annos.5 Moribundo petenti non est confirmatio deneganda: sed non videtur esse gravis obligatio eam præstandi, quum consuetudo non ferat ut passim fiat: et grave nimis foret episcopo singulis qui neglexerint sacramentum suscipere, in discrimine vitæ subvenire. 8. Effectus confirmationis sunt gratiæ augmentum cum auxiliis specialibus, et character indelebilis. "Per Sacramentum confirma

(1) Sess. vii. can. vii.

(2) Decretum pro Armenis.

(3) Bened. XIV. de syn. diœc. l. vii. c. viii. n. 7.

(4) S. Alph. 1. vi. n. 171.

(5) Ibidem, n. 175.

VOL. III.-7

« ÖncekiDevam »