Sayfadaki görseller
PDF
ePub

non fuit sufficienter contritus: sed devote et reverenter accedens, consequetur per hoc sacramentum gratiam charitatis quæ contritionem perficiet, et remissionem peccatorum." Concupiscentia etiam minuitur iis qui devote suscipiunt Eucharistiam, et pius animi affectus fovetur. Pignus denique est præcipuum vitæ æternæ : "Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam ; et ego resuscitabo eum in novissimo die."2

[ocr errors]

70. Communionis frequentia maxime laudanda est, si studium ad animum tanto hospiti parandum adhibeatur, quapropter quotidie eam suscipiendam ea conditione suadet S. Thomas: quum enim dixisset ex parte sacramenti, cujus virtus est animæ salutaris, expedire ut quotidie sumatur, adjunxit: "alio modo potest considerari ex parte sumentis, in quo requiritur, ut cum magna devotione et reverentia ad hoc sacramentum accedat. Et ideo si aliquis se quotidie ad hoc paratum inveniat, laudabile est, quod quotidie sumat. Unde Augustinus, cum dixisset, 'Accipe quotidie, ut quotidie tibi prosit;' subjungit, Sic vive ut quotidie merearis accipere.' Sed quia multoties in pluribus hominibus, multa impedimenta hujus devotionis occurrunt, propter corporis indispositionem, vel animæ, non est utile omnibus hominibus quotidie ad hoc sacramentum accedere, sed quotiescumque se ad illud homo invenerit præparatum. Unde in libro de ecclesiasticis dogmatibus dicitur, Quotidie eucharistiæ communionem accipere nec laudo, nec vitupero."3 Rem confessarii judicio remisit Innocentius XI. Paucis qui ferventiores sunt, et nullo detinentur impedimento, permitti potest quotidie accedere: sed conjugibus invitis, accessus frequens non debet concedi. Semel in hebdomada iis qui nullo tenentur affectu ad peccatum veniale, concessit S. Franciscus Salesius accedere. Plerisque qui peccata mortalia vitant, semel saltem in mense accedere tutò permittitur: sed vigilandum ne cupiditatum servi hoc sacramentum frequentent, morum emendatione neglecta: damnata quippe est propositio: "Frequens confessio et communio etiam in his qui gentiliter vivunt, est nota prædestinationis." Sed et rigor quorumdam damnatus est: "Similiter arcendi sunt a communione, quibus nondum inest amor Dei purissimus et omnis mixtionis expers."

(1) iii. p. qu. lxxix. art. iii. Resp. 3. (2) Joan. vi. 55.

.

996

(3) iii. p. qu. lxxx. art. x. Resp. (4) Vide Decretum S. C. anno. 1679, eo probante editum.

(5) Prop. lvi. inter damnatas ab Innoc. XI.

(6) Prop. xxiii. ab Alex. VIII. damnata.

VOL. III.-10

PARS II.

DE SACRIFICIO.

CAPUT I.

DE SACRIFICII NATURA.

71. Fuse probavimus in Missa offerri Deo verum sacrificium, et quidem præstantissimum, quum Christus Dominus sit sacerdos, et victima, Patri suo perpetuò offerens corpus et sanguinem suum, quæ in cruce semel sunt cruento more immolata. Latriæ summum est genus, quod in hoc sacrificio fit, tanta victima in divinæ majestatis cultum oblata: Eucharistia est, seu gratiarum actio ob dona innumera nobis indignis collata: hostia est propitiationis ad placandum Deum nostris sceleribus infensum: impetrandi virtute præstat, nec enim Deus quid nobis per Filium suum petentibus denegabit. Propitiationis vis in corpore tradito pro nobis, et sanguine fuso in remissionem peccatorum sita est. Peccata igitur remittuntur, gratia qua quis se eorum pœniteat concessa: sed fieri potest ut huic resistat, et se fructu sacrificii fraudet.

72. Sacrificium a S. Alphonso, post alios, definitur oblatio facta Deo per immutationem alicujus rei, in signum supremi dominii, ex legitima institutione.1 Immutationem in Missa mysticam plerique habent, quæ in consecratione contingit: panis scilicet et vini consecratione, corpus et sanguis Christi fiunt præsentia, conjuncta quidem, quum integer Christus sub alterutra specie sit, sed concomitantia, uti loquuntur theologi, non vi verborum: horum enim virtute corpus tantummodo sub specie panis fit præsens, sanguis sub specie vini: quapropter in sola consecratione totam sacrificii Missæ

(1) L. vi. n. 304.

essentiam reponunt: sed Bellarmino et S. Alphonso, cum aliis, placuit communionem sacerdotis ad sacrificii essentiam referre, ut destructio sit victimæ, speciebus consumptis. Consentiunt omnes eam ad sacrificii integritatem pertinere: quapropter jubet Rubrica Missalis: "Si sacerdos graviter infirmetur, aut moriatur post consecrationem corporis tantum, ante consecrationem sanguinis, vel utroque consecrato, Missa per alium sacerdotem expleatur ab illo loco ubi desiit."

73. A solis sacerdotibus Christi nomine Missa offerri potest; sed a fidelibus omnibus quodammodo offertur, nam eorum vices sacerdos gerit. Quibusdam specialiter applicatur, iis præsertim qui id subsidii sibi quærunt. Adstantes etiam specialiter eam offerunt, precibus et mente cum sacerdote conjuncti.

74. "Certum est posse offerri hoc sacrificium pro omnibus fidelibus baptizatis vivis, etiam infantibus, vel energumenis, vel peccatoribus non excommunicatis, quoad fructum tantum impetrationis. Pro excommunicato vitando tamen licite sacerdos potest offerre Missam privatim, quatenus est opus proprium suæ privatæ personæ, non autem nomine Ecclesiæ, vel ut minister Christi, ex c. II. de sent. Excomm."1 Pro excommunicato tolerato probabilius censet S. Alphonsus licere orare et offerre, quia indulsit concilium Constantiense ut cum iis communicare, etiam in divinis, liceret. Pro infidelibus ipsis offerri posse sacrificium putat, post Bellarminum et Lugonem, quia sic Christo pro omnibus oranti sacerdos adsimilatur.

75. Pro defuncti s rite offertur, juxta Apostolorum traditionem, iisque certò prodest, magnum quippe est animarum juvamen, uti animadverterunt olim S. Cyrillus et S. Chrysostomus: sed quousque singulas juvet, inter arcana divina est. Quæ dicitur Missa de sanctis, potest in defunctorum utilitatem offerri, pari fere cum fructu: "ex parte sacrificii oblati Missa æqualiter prodest defuncto, de quocumque dicatur; et hoc est præcipuum quod fit in Missa: sed ex parte orationum magis prodest illa, in qua sunt orationes ad hoc determinatæ. Sed tamen hic defectus recompensari potest per majorem devotionem, vel ejus qui dicit Missam, vel ejus qui jubet dici, vel iterum per intercessionem sancti cujus suffragium in Missa imploratur."2

(1) L. vi. n. 308.

(2) iii. p. Suppl. qu. lxxi. art. ix. ad 5.

76. Hoc sacrificium impetrat persæpe gratiam pœnitentiæ, quippe: "hujus oblatione placatus Dominus gratiam et donum pœnitentiæ concedens, crimina et peccata etiam ingentia dimittit."1 Pœnas verò peccatorum hominibus justis pro quibus offertur, censetur per se remittere; quippe, docente S. Thoma, "in quantum est sacrificium, habet vim satisfactivam."2 Adauget gratiam, auxilia suppeditando ad actus perficiendos quibus gratia accrescit: et plurima bona spiritualia, et etiam temporalia, quatenus animæ prosint, impetrat.

77. De Missæ virtute audiendus est S. Thomas: "in Missa duo est considerare, scilicet ipsum sacramentum, quod est principale, et orationes quæ in Missa fiunt pro vivis et mortuis. Quantum ergo ad sacramentum, non minus valet Missa sacerdotis mali, quam boni: quia utrobique idem conficitur sacramentum. Oratio etiam quæ fit in Missa, potest considerari dupliciter: uno modo in quantum habet efficaciam ex devotione sacerdotis orantis: et sic non est dubium, quod Missa melioris sacerdotis magis est fructuosa: alio modo in quantum oratio in Missa profertur a sacerdote in persona totius Ecclesiæ, cujus sacerdos est minister: quod quidem ministerium etiam in peccatoribus manet: sicut supra dictum est de ministerio Christi. Unde etiam quantum ad hoc est fructuosa, non solum oratio sacerdotis peccatoris in Missa, sed etiam omnes ejus orationes, quas facit in ecclesiasticis officiis, in quibus gerit personam Ecclesiæ, licet orationes ejus privatæ non sint fructuosæ, secundum illud Proverbiorum XXVIII: Qui declinat aures suas,

[ocr errors]

ne audiat legem, oratio ejus erit execrabilis."2

993

78. Infinitum esse valorem sacrificii pro nobis a Christo in cruce oblati constat : quod idem ac Missa est quoad victimam et sacerdotem præcipuum: "Una enim eademque est hostia, idem nunc offerens sacerdotum ministerio, qui seipsum tunc in cruce obtulit, sola offerendi ratione diversa." Disputant tamen theologi utrum certus quidam gradus satisfactionis in singulis sacrificiis applicandus a Christo definitus sit, vel redemptio copiosa sit applicanda, nullo limite apposito, præter cum qui ex hominum capacitate finita oritur. Quidquid sit, non licere hac uti sententia ad pecunia emungendos fideles, constat ex decretis S. Congregationis et Summorum Pontificum postea referendis.

(1) Conc. Trid. Sess. xxii. cap. ii.
(3) Ibidem, qu. lxxxii. art. vi. Resp.

(2) iii. p. qu. lxxix. art. v.
(4) Conc. Trid. Sess. xxii. c. ii.

Resp.

CAPUT II.

DE CELEBRANDA MISSA.

SI. DE CELEBRANDI OBLIGATIONE.

992

79. Tenentur sacerdotes, juxta plerorumque sententiam, divino præcepto ad celebrandum: "omnis namque pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis quæ sunt ad Deum, ut offerat dona, et sacrificia pro peccatis." Jussit etiam Christus Apostolis: "Hoc facite in meam commemorationem." Lugo quidem hoc præceptum contendit eo præcipue spectare ut sacrificium semper celebretur quod libenter concedimus; sed singulos teneri aliquoties inde colligi potest, præsertim quum id sit præcipuum munus ad quod constituti sunt. Equidem qui negligit celebrare servi pigri instar est, in sudario reponentis talentum.

80. Difficile est definire quoties quis celebrare teneatur. S. Thomas ait: "Unusquisque tenetur uti gratia sibi data, cum fuerit opportunum. ... Unde sacerdoti etiamsi non habeat curam animarum, non licet omnino a celebratione cessare: sed saltem videtur, quod celebrare teneatur in præcipuis festis, et maxime in illis diebus in quibus fideles communicare consueverunt."3 S. Hieronymus, juxta aliquos, noluit unquam tantum offerre sacrificium; sed id, quod critici negant, non potest suffragari his qui ex incuria, vel animo curis mundanis distento, hoc detrectant: quapropter doluerunt patres Lateranenses sacerdotes quosdam vix quater in anno celebrare. S. Congregatio Concilii Novembris mense 1696 ita censuit: "Qui sine justa causa ter vel quater in anno non celebravit, peccat mortaliter, et potest ab episcopo puniri." Dies, nullos in quibus id numeris necessariò explendum sit, definivit ideoque probabile putat S. Alphonsus quibuslibet diebus posse satisfieri.4 Concilium Tridentinum episcopi solicitudinem in eo adhibendam voluit ut sacerdotes frequenter celebrarent: "Curet episcopus, ut ii saltem diebus Dominicis, et festis solemnibus, si

(1) Heb. v. 1.

(3) iii. p. qu. lxxxii. art. x. Resp.

(2) Luc. xxii. 19.

(4) Lat. iv. cap. Dolentes, de celebr.

« ÖncekiDevam »