Sayfadaki görseller
PDF
ePub

discutiendum commiserat; atque eorum sententiam in suscepto consilio Eum magis magisque confirmaverat. Dum vero Ipse ad opus diu multumque optatum absolvendum se pervenisse laetabatur, ad coronam iustitiae recipiendam a Iusto Iudice advocatum fuit.

Quod itaque Praedecessor Noster morte interceptus perficere non potuit, copiosus in misericordia Deus et in cunctis suis gloriosus operibus largitus est Nobis, ut ita Supremum Pontificatum, quem in tanta temporum calamitate trepidantes suscepimus, fausto quodam veluti omine auspicaremur. Quapropter sine mora, cum totius huiusce negotii plenam nobis notitiam comparaverimus, quod a r. m. Pio PP. IX decretum fuerat, executioni mandandum esse ultro existimavimus. Erectis itaque oculis ad Patrem luminum, a quo omne datum optimum, et donum perfectum, divinae gratiae praesidium invocavimus, exorata simul ope B. M. V. sine labe conceptae, B. Iosephi eius Sponsi atque universae Ecclesiae Patroni, Beatorum Apostolorum Petri et Pauli, Sancti Andreae, aliorumque Coelitum, quos Scoti veluti Protectores venerantur, ut suis Nos apud Deum suffragiis ad idem negotium prospere maturandum iuvarent. Hisce itaque praehabitis, motu proprio, certa scientia, ac de Apostolica, qua in universam Ecclesiam pollemus, auctoritate, ad maiorem Dei omnipotentis gloriam et Catholicae Fidei exaltationem constituimus, atque decernimus, ut in Scotiae regno iuxta canonicarum legum praescripta reviviscat Hierarchia Ordinariorum Episcoporum, qui a Sedibus nuncupabuntur, quas hac Nostra Constitutione erigimus, atque in Ecclesiasticam provinciam constituimus. Porro sex numero Sedes in praesens erigendas easque ex nunc erectas esse volumus, nimirum S. Andreae cum adiuncto titulo Edimburgi, Glasguensem, Aberdonensem, Dunkeldensem, Candidae Casae seu Gallovidianam, nec non Ergadiensem atque Insularum.

Recolentes autem illustria veteris Sancti Andreae Ecclesiae monumenta, habitaque ratione hodiernae illius Regni principis Civitatis, aliisque rationibus perpensis, non possumus, quin celebrem illam Sedem veluti e sepulcro excitantes, ad Metropolitanae seu Archiepiscopalis dignitatis gradum, adiecto Edimburgi titulo, evehamus, vel restituamus, quo antea a ve. me. Sixto IV Decessore Nostro decorata fuerat, eidemque suffraganeas quatuor ex praenuntiatis Sedibus, nempe Aberdonensem, Dunkeldensem, Candidae Casae seu Gallovidianam, Ergodiensem atque Insularum adsignemus, quemadmodum tenore praesentium, auctoritate Nostra Apostolica, adsignamus, addicimus, attribuimus. Quod vero ad Glasguensem Sedem attinet, considerata illius civitatis vetustate, amplitudine, et nobilitate, ac praesertim prae oculis habito florentissimo in ea Religionis statu, et Archiepiscopalibus praeeminentiis eidem ab Innocentio VIII collatis, decere omnino duximus ipsius Sacrorum Antistiti Archiepiscopi nomen et insignia tribuere, prout tenore praesentium pariter

tribuimus, quin tamen, donec aliter a Nobis vel Successoribus Nostris definitum fuerit, praeter nominis et honoris praerogativam ullum consequatur ius proprium veri Archiepiscopi et Metropolitani. Volumus autem atque mandamus, ut Glasguensis Archiepiscopus, quoadusque sine suffraganeis permanebit, in Provincialem Scotiae Synodum una cum aliis conveniat.

In praedicta vero S. Andreae atque Edimburgi Archiepiscopali seu Metropolitica Sede comprehendantur comitatus Edimburgensis, Limnuchensis, Hadintonanus, Bervicensis, Selkirkensis, Peblianus, Roxburgensis et pars meridionalis Fifae quae est ad dexteram fluminis Eden; comitatus quoque Sterlinensis, demptis tamen territoriis de Baldernock et Kilpatrick orientali nuncupatis.

In Archidioecesi Glasguensi comprehendantur comitatus Lanarcensis, Renfroanus Britannodunensis, territoria de Baildenock et Kilpatrick orientali nuncupata in comitatu Sterlinensi sita, parborealis comitatus Aërensis, quae ab australi eiusdem regione, rivulo Lugton in Garnok fluvium defluente, separatur: insulae quoque Cumbra maior et minor.

In Dioecesi Aberdonensi contineantur comitatus Aberdonensis, Kincardinensis, Bamfiensis, Elginensis seu Moraviensis, Narniensis, Rossiensis (praeter Leogum in Aebutis), Cromartiensis, Sutherlandiensis, Cathanesiensis, insulae Orcades et Herthlandicae: denique ea pars comitatus Ennernessensis quae sita est ad septentrionem lineae rectae ductae ab extremitate septentrionali lacus Luing ad fines Orientales eiusdem comitatus Ennernessensis, ubi sibi occurrunt comitatus Aberdonensis et Bamfiensis.

In Dioecesi Dunkeldensi comprehendantur comitatus Perthensis, Forfarensis, Clacmananus, Kinrossianus, et pars septentrionalis Fifae quae est ad laevam fluminis Eden, eae quoque partes comitatus Sterlinensis, quae disiunctae iacent atque a comitatibus Perthensi et Clacmanano sunt circumseptae.

Dioecesis Candidae Casae seu Gallovidiana contineat comitatus Dumfrisiensem, Kircudberechtensem, Victoriensem et Aëresis partem, quae ad laevam rivuli Lugton in flumen Garnok defluentis ad Austrum extenditur.

Dioecesis denique Ergadiensis et Insularum complectatur comitatus Argatheliensem, Botam et Araniam insulas, Aebudas et partem australem comitatus Ennernessensis, quae a lacu Luinge ad fines comitatus eiusdem orientales iuxta lineam rectam supra descriptam, protenditur.

Ita igitur in Scotiae regno praeter Glasguensem Archiepiscopatum honoris, unica erit provincia Ecclesiastica ex uno Archiepiscopo seu Metropolitano Antistite et quatuor suffraganeis Episcopis constans.

Neque dubitamus, quin novi Praesules Praedecessorum suorum, qui propria virtute veterem Scotiae Ecclesiam illustrarunt, vestigiis

inhaerentes, omnem daturi sint operam, ut Catholicae Religionis nomen in eorum regionibus splendidius fulgescat et animarum profectus, divinique cultus augmentum meliori qua fieri poterit ratione promoveatur. Ea propter Nobis, Nostrisque in Apostolica Sede Successoribus iam nunc reservatum declaramus, ut praedictas Dioeceses in alias, ubi opus erit, partiamur, earumque numerum augeamus, limites immutemus, ut quidquid aliud ad orthodoxae fidei propagationem ibi magis conferre in Domino visum fuerit, libere perficiamus.

Quod vero iisdem Ecclesiis valde profuturum perspicimus volumus ac iubemus, ut earumdem Praesules relationem sedium atque ovium eorum curae creditarum statu ad Nostram de Propaganda Fide Congregationem, quae hactenus peculiarem sedulamque de regionibus ipsis sollicitudinem gessit, transmittere numquam omittant; Nosque per eamdem Congregationem certiores faciant de iis omnibus, quae pro pastorali munere adimplendo et suarum Ecclesiarum incremento procurando nunciare se necessarium aut utile iudicaverint. Meminerint autem, se hanc relationem exhibere, sicut et SS. Apostolorum limina adire, quarto redeunte anno teneri, prout in Const. s. m. Sixti V diei x Kal. ianuarii anni millesimi quingentesimi octogesimi quinti data, quae incip. Romanus Pontifex, sancitum est. In ceteris pariter, quae eiusdem pastoralis officii sunt, Archiepiscopi et Episcopi supramemorati omnibus fruuntur iuribus et facultatibus, quibus alii aliarum gentium Catholici Antistites ex communi Sacrorum Canonum, et Apostolicarum Constitutionum vi fruuntur, ac frui possunt ac poterunt, iisdemque adstringantur obligationibus, quibus alii Archiepiscopi et Episcopi ex eadem communi et generali Catholicae Ecclesiae disciplina devincti sunt. Quaecumque idcirco sive ex antiqua Ecclesiarum Scotiae ratione, sive in subsequenti Missionum conditione ex peculiaribus Constitutionibus, aut privilegiis vel consuetudinibus particularibus viguerint, mutatis nunc circumstantiis, nullum posthac sive ius, sive obligationem inducant. Atque eum in finem, ut nulla hac super re in posterum suboriri valeat dubitatio, Nos iisdem illis peculiaribus statutis, ordinationibus et privilegiis cuiuscumque generis et consuetudinibus a quocumque etiam vetustissimo et immemorabili tempore invectis, ac vigentibus, omnem prorsus obligandi, et iuris afferendi vim ex plenitudine Apostolicae auctoritatis adimimus. Quocirca Scotiae Praesulibus integrum erit ea decernere, quae ad communis iuris executionem pertinent, quae ex generali ipsa Ecclesiae disciplina Episcoporum auctoritati permissa sunt. Pro certo autem teneant, Nos eis Apostolica Nostra auctoritate libenter fore adfuturos, atque in omnibus Nostram eis opem laturos, quae ad divini nominis gloriam amplificandam, et animarum spirituale bonum fovendum conducere visa fuerint. Cuius quidem propensae voluntatis Nostrae erga dilectam

S. Sedis Filiam, Scotiae Ecclesiam, ut pignus exhibeamus, volumus, et declaramus, Antistites ipsos, cum Ordinariorum Episcoporum nomine et iuribus fuerint insigniti, iis haudquaquam privari debere commodis, et amplioribus facultatibus, quibus in antecessum una cum titulo Nostrorum et Apostolicae Sedis Vicariorum fruebantur. Neque enim fas est, ut in eorum vertant detrimentum, quoad a Nobis ex Catholicorum Scotorum voto in maius sacrae apud ipsos rei bonum decreta sunt. Et, quoniam ea est Scotiae conditio, ut Christi Ministris, et variis cuiusque Ecclesiae necessitatibus temporalia subsidia haud congrua suppetant, certa spe futurum substentamur, ut dilecti ipsi filii Nostri Christifideles, quorum impensissimis postulationibus pro Episcopali Hierarchia restituenda libenti animo obsecundavimus, Pastoribus, quos eis praeficiemus, eleemosynis ac oblationibus suis largius etiam succurrere pergant, quibus Episcopalium sedium instaurationi, templorum, ac divini cultus splendori, Cleri pauperumque substentationi aliisque Ecclesiae necessitatibus valeant consulere.

Sed iam al Illum humillimas preces nostras convertimus in quo placuit Deo Patri in dispositione plenitudinis temporum instaurare omnia, ut qui cepit opus bonum, ipse perficiat, confirmet, solidetque, ac illis omnibus, ad quos res a Nobis decretas exequi pertinet, coelestis gratiae lumen et robur adiiciat, quo restituta a Nobis in Scotiae Regno Episcopalis Hierarchia Religioni Catholicae omnino benevertat. Ad quem etiam finem deprecatores apud Reparatorem Nostrum Iesum Christum adhibemus Sanctissimam eius Matrem, B. Iosephum ipsius putativum patrem, Beatos Apostolos Petrum et Paulum, nec non S. Andream, quem Scotia peculiari cultu prosequitur, aliosque Sanctos, ac praesertim Beatam Margaritam Scotorum Reginam eiusdemque Regni decus et columen ut renascentem illam Ecclesiam benigno favore prosequi velint.

Decernimus tandem has Nostras litteras nullo unquam tempore de subreptionis aut obreptionis vitio, sive intentionis Nostrae alioque quovis defectu notari vel impugnari posse, et semper validas et firmas fore, suosque effectus in omnibus obtinere atque inviolabiliter observari debere. Non obstantibus Apostolicis, atque in synodalibus, provincialibus et universalibus Conciliis editis generalibus. vel specialibus sanctionibus nec non veterum Scotiae sedium et missionum ac Vicariatuum Apostolicorum inibi postea constitutorum, et quarumcumque Ecclesiarum ac piorum locorum iuribus aut privilegiis, iuramento etiam, confirmatione Apostolica aut alia quacumque firmitate roboratis, ceterisque contrariis quibuscumque. His enim omnibus, tametsi pro illorum derogatione specialis mentio facienda esset, aut alia quantumvis exquisita forma servanda, quatenus supradictis obstant, expresse derogamus. Irritum quoque et inane decernimus, si secus super his, a quoquam, quavis auctori

tate, scienter vel ignoranter contingerit attentari. Volumus autem ut harum Literarum exemplis etiam impressis, manuque publici Notarii subscriptis, et per constitutum in Ecclesiastica dignitate virum suo sigillo munitis eadem habeatur fides, quae Nostrae voluntatis significationi ipso hoc diplomate ostenso haberetur.

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostrae Erectionis, Constitutionis, Restitutionis, Institutionis, Adsignationis, Adiectionis, Attributionis, Decreti, Mandati, ac Voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum Eius se noverit incursurum.

Datum Romae apud S. Petrum Anno Incarnationis Dominicae millesimo octingentesimo septuagesimo octavo, Iv nonas martias, Pontificatus Nostri anno primo.

[blocks in formation]

De Hierarchia Episcopali in Scotia restituenda

notiones1 et rationes variae.

REGIMEN ECCLESIASTICUM ANTE REFORMATIONEM. Etsi traditio vetustissima memoriae prodat a S. Victore I missos fuisse quosdam Marchum et Dionisium, qui Donaldum Scotorum Regem ad Christi religionem convertissent, explicita tamen mentio fit de S. Niniano, qui, a Papa Siricio ad Episcopalem dignitatem evectus, fidem praedicavit populis Scotiae meridionalibus. Qui dum in Provincia Gallovi

Facilioris intelligentiae gratia nonnullas addimus notiones historicas, nonnullaque rationum momenta, quibus freta S. Sedes Ecclesiasticam Hierarchiam in Scotia restituit; pro qua supra relatam edidit Constitutionem Ex supremo.

2 Ann. 193-203.

3 An. 394.

« ÖncekiDevam »