Sayfadaki görseller
PDF
ePub

V. Requiri nempe illam moralem certitudinem, quae virum prudentem, attentis circumstantiis, certum redderet de inconsummatione ; ad quam adstruendam sufficit coniugum confessio septimae manus iuramento firmata.

VI. Neminem in dubio revocare R. Pontificem de Ordinaria potestate a matrimonio rato et non consummato dispensare posse, quoties iusta atque rationabilis adfuerit causa dispensationem suadens: quia suprema lex in dispensationibus concedendis animarum salus semper censetur, et est.

CONCURSUS.

Die 26 ianuarii 1878.

Compendium facti. Vacantem Ecclesiam Archipresbyteralem S. Nicolai in Archidioecesi B..... Archiepiscopus oeconomi curati titulo gubernandam commisit sacerdoti Ioanni C..... qui alias, modo ut oeconomus, modo ut vicarius, laudabili zelo eamdem pluries rexerat. Dein per edictales literas indixit concursum, ac monuit ut qui specimen subire vellent, intra tempus in edicto praefinitum, nomen et cognomen una cum requisitorum attestationibus in Cancellaria archiepiscopali exhiberent.

Duo tantum concurrentes habiti sunt, praefatus Ioannes qui meritorum requisita tempore utili exhibuit, et sacerdos Coelestinus A...., qui nullum attulit requisitum. Statuta die, facto periculo, et concurrentium scriptis ad trutinam revocatis, Examinatores, approbato Coelestino, reprobarunt Ioannem.

Ab Examinatorum relatione, utpote mala atque aliena ab apostolicis constitutionibus, Ioannes appellavit ad S. Congregationem Concilii postulans, ut acta concursus a curia Archiepiscopali avocata novo examini subiicierentur. Appellationis

libellus, prouti solet, ordinario remissus fuit pro informatione

et voto.

Interea temporis anonymus recursus a fidelibus illius paroeciae S. Congregationi transmissus fuit contra mores et vitae rationem sacerdotis Coelestini exorando ut informationes a personis non suspectis susciperentur. Dum hic libellus a S. Congregatione serio perpendebatur literae Ordinarii pervenerunt, quibus facti historia narrata, quaerebatur an attenta appellatione, ad canonicam institutionem approbati posset procedi.

S. Ordo iussit transmitti acta concursus; quo vero ad institutionem dandam reposuit standum esse << Constitutioni <s. m. Benedicti XIV, Cum illud semper 14 decembris 1742 << nisi praememoratae institutioni obstaret praefatus libellus. super quo pariter votum ordinarii exquirebat.

Ordinarius acta concursus transmisit. Quoad ea quae exponebantur in anonymo libello retulit se a probis viris notitias suscepisse, ac omnes, uno tantum excepto, retulisse ea quae contra Coelestinum afferebantur haud niti veritati. Tamen concludebat suas litteras scribens: « Addere vero debeo quod si haec omnia ante concursum scivissem, eumdem ad con« cursum non admisissem ».

Rebus sic stantibus decretum fuit causam proponi in plenariis S. Congregationis comitiis, ac partes monitae fuerunt, ut deducerent, quatenus vellent, sua iura coram eadem Sacra Congregatione. Hisce absolutis, ad concordationem dubii deventum est. Sed cum defensores a partibus adlecti in dubiis concinnandis haud convenerint, ea quae in calce huius disceptationis leguntur ex officio proposita fuere,' relicta de more defensoribus facultate disputandi super dubiis in die prositio

nis causae.

1 Cum defensores a partibus electi condicta die conveniant coram Auditore R. P. D. Secretarii S. Congr. Concilii ut dubium proponendum concorditer concinnent, quandoque accidit ut unus unum, alter alterum velit dubium. Tunc D. Auditor dubium concinnat quod conscribitur ad calcem folii ex officio exarati, relicta facultate defensoris disputandi super dubiis ab ipsi propositis.

Disceptatio synoptica.

DEFENSIO COELESTINI. Huius Defensor contendebat:
1. Concursum validum fulsse.

2. Paroeciam suo clienti esse adiudicandam.

Validitatem concursus sustinebat tum ab extrinseco, tum ab intrinseco. Ab extrinseco observabat ad tramites legis tridentinae et apostolicarum Constitutionum indictum et peractum fuisse; promulgata enim fuerunt edicta; diligens instituta fuit inquisitio super aetate, moribus ceterisque concurrentium requisitis; et, condicta die, periculum factum fuit coram Vicario Generali et tribus examinatoribus pro-synodalibus. Hi vero, omnibus mature perpensis, tum quoad scientiam, tum quoad mores, tum demum quoad ceteras qualitates, sacer. dotem Coelestinum idoneum renunciarunt, Ioannem vero reprobarunt.

Validitatem concursus ab intrinseco, sustinebat praesertim ex doctrina et scientia, quibus suo aemulo praestat Coelestinus; quod ostendere satagebat ex responsis a suo cliente datis quaestionibus quae propositae fuerant; ac praesertim ex auctoritate cuiusdam censoris Academiae Theologicae Urbis; qui in quodam voto extraiudiciali asseruit, responsa Ioannis multo esse inferiora, quippe quae haud paucos continerent errores: inter quos recensebat propositionem in qua scripsit, graviter peccare, qui licet sit necessitate compulsus, a publico usurario mutuam suscipit pecuniam. Insuper advertebat inter acta concursus Ioannis conciunculam deficere. Ex his concludebat defensor etiam ab intrinseco validum habendum esse concursum.

Hac posita validitate, rem pressius urgens parochiam Coelestino adiudicandam esse sustinebat, eo quod in concursu initur veluti contractus inter concurrentem et Episcopum, vi cuius qui, praeviis investigationibus super doctrina et aliis requisitis, idoneus et dignus renuntiatur, ius aquirit ad bene

ficium assequendum, quo spoliari non potest nisi ob probatum crimen S. Rota, decis. 101, p. 23 cor. Tanario. Hinc cum Coelestinus nullo crimine reus existat, quaesito iure expoliari non posse dicebat.

Et revera ipse spoliandus esset, vel quia defecit in scientia, vel quia cetera requisita minime possidet. Ad primum quod attinet praeter iudicium examinatorum, habetur votum memorati censoris Academiae Theologicae. Quoad alterum Curia testata est quod - nihil contra praedictum Sacerdotem repertum fuit; insuper varia Ecclesiae officia praestitit et a suscepto sacerdotio, iuxta testimonium cuiusdam Vicarii foranei, semper fuit aedificationis. Hinc flocci faciendum dicebat anonymum libellum utpote expiscatum, cum post examinatorum iudicium fuerit exaratus. Secus non removerentur partium contentiones, nec satis consultum esset famae et aestimationi Episcopi, cuius iudicium esset revocandum, vel quia indoctos vel quia perversos admisit ad concursum. Quin imo si audiantur anonymi libelli, ita ut examinatorum iudicium convellere possint, de concursibus actum esse, subdebat defensor, quia nemo prudens huiusmodi pericula amplius subire vellet, si fraudibus et calumniis pateret aditus. Ex his omnibus concludebat paroeciam conferendam esse sacerdoti Coelestino, tum ob scientiam, tum ob qualitates quibus exor

natur.

DEFENSIO IOANNIS. Ex altera parte Ioannis defensor contradicebat contendens Examinatorum relationem nullo modo posse substineri et concursum esse nullum ob formae defectum, quod si validitas admitteretur, parochiam Ioanni esset adiudicanda.

Disserebat Orator nonnulla a iure pro forma substantiali concursus praescripta fuisse quae si omittantur nullitatem secumferunt. Iam vero in literis encyclicis S. Congregationis Concilii iussu Clementis XI anno 1721 editis praescriptum est ut ad iudicem appellationis mittantur, vel acta ipsa originalia concursus clausa et obsignata, vel certe unum aliquod

authenticum eorum exemplum a Cancellario concursus, atque altero notario collatum, et auscultatum coram Vicario vel alio in Ecclesiastica dignitate constituto, quem eligat Ordinarius. Cautum praeterea est - ut unumquodque responsum, et unusquisque sermo, cum ab unoquoque concurrentium exhibebitur, non solum ab eo qui scripsit, atque a Cancellario concursus, verum etiam ab examinatoribus et ab Ordinario vel eius Vicario, qui concursui interfuerint, subscribatur. - Huiusmodi forma in casu prorsus omissa fuit; siquidem exemplum actorum ad S. Congregationem transmissum, a nemine collatum fuit, neque unumquodque responsum, neque unusquisque sermo, excepto ultimo, subscriptus fuit; hinc concludebat Orator de nullitate concursus ambigi nullo modo posse.

[ocr errors]
[ocr errors]

...

Neque dubitari posse subdebat, quominus ea pro forma substantiali fuerint inducta, nam Reclusius De concursibus Tit. Secund., quaest. 1, n. 89 haec scribit Pro forma substantiali habenda sunt, quae a S. Congregatione Concilii iussu Clementis XI in citatis literis et a Benedicto XIV illas confirmante, meliusque explanante in sua Constit. - Cum illud semper - fuerunt praescripta, quaeque in Tridentino decreto et Piana Constitutione desiderantur. Haec omnia confirmare satagebat ex resolutione S. Congregationis Concilii in una Larinen. Concursus, 2 septembris 1758, in qua nullitas concursus ex eo arguebatur, quod unumquodque responsum, vel unusquisque sermo, subscriptus minime esset, iuxta literas anni 1721 et Constitutionem Benedicti XIV, ac proposito dubio:

An constet de nullitate concursus in casu.

Responsum fuit:

Affirmative.

Alteram nullitatis causam reperiebat Orator in eo, quod examinatores solius doctrinae rationem habuerint. Hoc manifestum esse de sacerdote Coelestino, cum Cancellarius id aperte fateatur; quoad Ioannem certum esse aiebat, quia secus eidem praeferri Coelestinus non poterat. Praeterea id erui

« ÖncekiDevam »