Sayfadaki görseller
PDF
ePub

per S. C. Concilii concessa infecta fuerit vitio obreptionis et subreptionis; secundo quia peritia iudicialis, quae fundamentum praebuit eidem sententiae, ncn suppeditat moralem certitudinem impotentiae Comitis praedicti.

Quoad primam partem ad memoriam revocavit quod S. Congregatio quum rescivisset ab Ordinario arduum fore coniuges novae subiicere corporali inspectioni, de auctoritate Pontificis remissae; mandavit ut consuetae ac expeditiores aliae complerentur praescriptiones. Hae in huius generis iudiciis sunt iuramentum coniugum, septimae manus auditio, examen verbale peritorum, defensoris matrimonii deputatio. Coniuges vero adeo difficilem reddiderunt praescriptionum salutarium executionem, ut Ordinarius coactus fuerit confiteri « omnia et singula exacte perficerem, nisi inextricabiles sese opponerent difficultates, quibus superandis imparem me sentio». Quae difficultates a coniugibus parabantur; quaeque fuerunt causa principalis seu motiva dispensationis a processu. Et quoniam ex illis difficultatibus, illa quidem quae respiciebat modum verificandi impotentiam Comitis, in quo potissimus ac praecipuus scopus processus consistebat, nullatenus veritati innitebatur, quia Comes postulans dispensari ab examine peritiae iudicialis, contra propriam conscientiam agebat, hinc dispensatio in vitium obreptionis et subreptionis incurrit ad tradita per Reiffenstuel. ius. can. l. 1, t. 3, n. 183.

Relationem tandem peritorum examinavit iuxta Scriptorum Medicinae forensis doctrinas; deduxitque imparem omnino esse ipsam peritiam ad certitudinem antecedentis impotentiae Comitis inducendam; atque hoc eo vel maxime quia ex illa exploratione haud obfirmatur Comitem esse impotentem ad carnalem commixtionem.

Hisce iterum adductis propositum fuit EE. CC. decernere quomodo esset resolvendum infrascriptum.

Dubium.

An sit standum vel recedendum a decisis in casu. Cui dubio S. C. C. die 23 martii 1878 respondere censuit : In decisis.

EX QUIBUS COLLIGES:

I. Apostolicam Sedem, ex plenitudine suae potestatis, solere aliquando nonnulla in conficiendo canonico processu remittere, quae tamen rei substantiam non attingant, sed tantum exstrinsecam formam; ita ut liceat veritatem tuto investigare, atque reperire.

II. Siquidem omnis cautela atque diligentia adhibenda sit ad hoc ut veritas colligatur, fraus et error exulent, quantum humana fragilitas patitur; quum agatur de dissolutione matrimonii, quod coram Deo magnum est sacramentum.

III. In themate semel atque iterum dispensationem praebuisse sanctam Sedem; qua de re iudicium ecclesiasticum super hac matrimoniali quaestione habuit civiles actus pro unica basi: neque coniugum atque septimae manus iuramentum, aut balnei usum requisita fuere.

IV. Haud officere ad matrimonii dissolutionem obtinendam quod multos post annos reclamatum fuerit; nam constito per inspectionem de mulieris virginitate, semper reclamare et viri impotentiam alligare uxor valet.

V. Certum est viri impotentiam, cum evincta fuerit, dirimere matrimonium si hoc praecesserit; quae si respectiva sit matrimonium dirimit respectu illius vel illarum personarum, respectu quarum impotentia datur; si autem absoluta fuerit, matrimoniumque praecesserit illud dirimit respectu omnium.

VI. Inter impotentiae causas recenseri atrophiam, seu alicuius partis humani corporis consumptio et ariditas; qua fit ut corpus vel alia corporis pars amplius nutrimento non fruatur, summaque afficiatur macie.

Acta, tom. XI, fasc. CXXIII.

10

EX S. C. EPISCOPORUM ET REGULARIUM

SUSPENSIONIS ET REMOTIONIS A PAROECIA. '

Die 13 iulii 1877 et 12 aprilis 1878.

Compendium facti. Quum Fabricae parochialis moderaretur administrationem Parochus C. frequentes aderant dissensiones et iurgia inter illum aliosque administratores, cum fidelium scandalo. Quamobrem censuit Ordinarius, ad causam litium tollendam, removendum fuisse ab eadem administratione dictum Parochum. Quod confecit decreto die 11 augusti 1869 et in eius locum alium suffecit Parochum ex vicinia, novumque constituit consilium ad id.

Rem aegre ferens Parochus enixius sese opposuit aliis quinque administratoribus, quos uti tales haud recognovit, quique iuxta nonnullas relationes, super illis traditas, haud singularibus clarerent virtutibus.

Consilium Fabricae parochialis ex adverso apud Episcopum reclamavit de abnormi agendi ratione Parochi, edisserens illum omni carere zelo. Ita ut, ceu ineptus ad fabricae regimen habitus est et remotus Episcopi iudicio fuit, sic inhabilis ad animas Christifidelium dirigendas censendum est, quas e converso ab Ecclesia alienat. Saepe enim excipere noluit sacramentales confessiones, et administrare eucharistiae sacramentum renuit personis ab alio presbytero confessis etiam tempore paschali.

Hisce reclamationibus et frequentibus Parochi pollicitationibus paroeciam linquendi fretus Ordinarius, sub die 26 iunii 1876 haec eidem Parocho rescripsit: « Tibi indicere constitui

Recole causam relatam vol. II. pag. 276 harum ephemer.

mus quod si infra 15 dies, computando a die qua hae litterae datae sunt, paroeciam haud dereliqueris uti saepe saepius adpromisisti; aut nisi praedecessoris Nostri, absque ullis ambagibus aut restrictionibus decreta recognoveris, quibus Paroecialis Fabricae administratores constituit, coacti erimus tibi suspensionem a divinis infligere ad scandalum removendum parochi, proprio superiori rebellis, praeter obedientiam adpromissam atque iuramento firmatam ».

Die 29 iunii alia reclamatio Episcopo directa fuit a 35 paroecianis qui scandala et quotidianas confusiones referentes, enixis precibus petierunt ut paroeciam cito visitaret, ut oculis propriis factorum causam prospiceret, et eliminaret.

Hisce ab Episcopo cognitis, sententiam alterius Ordinarii limitrophi expoposcit hac super re gravi, qui respondere putavit: << Mediis indirectis animum parochi ad obedientiam revocandum esse; quae si frustranea fierent, absque ulla mora poenam indictam infligendam esse; obviam eundo, animo in Divina Providentia fidenti, difficultati cuilibet, prosequendo, si opus fiat, per canonicum tramitem usque ad parochialis beneficii privationem ».

Die 13 iulii Parochus ad Sanctissimum Patrem directe recursum habuit, sese exhibens uti iniuste persecutum. Recursus ad Ordinarium remissus fuit qui adiecit: « a 14 annis Parochum moderari illam paroeciam; in qua religio eius iurgiis et dissidiis prorsus oblita est, et res omnes ad ruinam properare. Quum etiam frustra eidem parocho exhibuissem pensionem, tunc suspensionem minatus sum, ait Episcopus ; sed infra tempus utile ad vitandam poenam, apud me sistit parochus adpromittens decessoris mei decreta sese impleturum. Inter alios contra Parochum reclamavit quidam C. edisserens omnes advenas illuc accedentes ad balnea valetudinaria scandalum pati; protulit insuper emolumentis funerariis abusum fuisse, occasione funeris filiae suae vita functae, neque unquam se permissurum Parochum baptizare infantem quem paritura erat uxor eius ».

Ex adverso tamen quatuor paroeciani, scripto certiorem fecerunt SSmum Patrem: componentes Fabricae consilium religione omnino carere, eosdem Parochum acriter persequi, Ordinarium liberalibus nimium credere, Parochum in nullo alio deliquisse quam sese opponendo temporum iniquitati. Et Parochus ipse ad SSmum Patrem escribens in sui defensionem testimonium adduxit trium Parochorum eiusdem Vicariatus fidem facentium de probitate, prudentia et zelo Parochi C.

Haec quoque Ordinario transmissa fuere; qui responsionis litteras claudebat: « postridie amantissimi mei genitoris obitum scribo, Eme Domine, et Deus scit, me, nisi animarum salutem mihi creditarum, quaerere cum remotionem petierim Parochi illius, causa occasionalis tot perturbationum ».

Die 15 septembris iterum reclamat Parochus in sui defensionem, et S. C. Episcopo rescripsit ut etiam Parochum moneret antequam suspensione a divinis eundem impeteret.

Episcopus mandatis morem gerens parochum monuit, atque eidem pensionem adpromisit dummodo paroeciam dimitteret. Parochus iterum tractare coepit de paroecia dimittenda, sed praeter expensas pro damnis passis ascendentes ad lib. 1572,39, petiit ut pensio hypotheca fulciretur. Provicarius eidem respondit; quod Curia cum Fabrica ageret ut iura Parochi eo modo quo posset defenderet; quoad hypothecam nil fieri posse, cum id praeter Ecclesiae consuetudines sit. Parochus modis respondit irritatis et duris, ex quibus collegit Ordinarius nihil confici posse.

Disceptatio synoptica.

IURA PAROCHI. Ex officio observatum fuit Parochum percuti nequivisse gravissima poena suspensionis a divinis aliisque canonicis monitionibus, ex ea simplici causa qua regimen Fabricae non dereliquerat post decretum latum anno 1869. Neque obiici iuvat has solemnitates adhiberi oportere cum

« ÖncekiDevam »