Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Relate ad Indulgentias, de quibus pertractatur, relata etiam fuit praxis quae viget apud Hispanos Episcopos. Etenim Episcopi iuxta hanc praxim, quam antiquissimam autumant, vel concedere solent Indulgentias intra Dioecesim suam, et Metropolitani intra provinciam suam, vel concedunt Indulgentias in Dioecesi sua pro non Dioecesanis ad ipsorum petitionem vel concedunt Indulgentias extra Dioecesim pro non Dioecesanis ad horum petitionem. In primo casu eas concedunt iure suo in forma Ecclesiae consueta. In altero iure suo quoad concessionem, at vero quoad lucrationem, operumque praescriptorum approbationem iuxta voluntatem proprii Ordinarii his verbis: habito prius beneplacito Ordinarii pro lucratione et executione. In tertio cum duplici beneplacito Ordinarii proprii sub iis verbis: supposito beneplacito Praelati Dioecesani pro concessioue et lucratione. Petierunt, ceu relatum est, ut Sacra Congr. dignetur de validitate Indulgentiarum concessarum vel concedendarum ab eisdem Episcopis et iuxta consuetudinem eiusmodi decerneret. Verumtamen nullum extat vestigium apud S. Congregationis acta tum suppositae consultationis, quam responsionis.

Quibus aliisque praenotatis S. C. Indulgentiarum septem propositis dubiis praebuit responsa iam relata.

EX QUIBUS COLLIGES:

I. Apostolicae Sedi, omni in adiuncto, cordi esse ut praescriptiones Tridentini quoad Sacras Indulgentias impleantur; ex quo fit ut Ecclesiae disciplina non enervetur per nimiam easdem concedendi facilitatem.

II. Ea propter haud permitti ut eidem rei, aut acto pietatis eidem, quibus indulgentiae iam adnexae fuerint pontificio aut episcopali indulto, aut aliis Indulgentiis iam concessis, addantur etiam aliae ab eodem Episcopo aut ab Ordinariis et Praelatis diversis.

III. Episcopos nequire Indulgentias concedere nisi in propriis Dioecesibus (infra tamen iuris limites) eo quod Triden

tinum iam constituerit Indulgentias indici per alios non posse, quam per Episcopos aut Ordinarios locorum.

IV. Proinde neque Episcopum in partibus infid. quamvis auxiliarium Ordinarii alicuius, concedere posse Indulgentias quadraginta dierum, eo quod non sit Ordinarius loci.

V. Gravissimumque Episcopis onus incumbere, ut scru tentur diligenter quoad Indulgentias, in sua propria iurisdictione; ita ut quas dubiae fidei repererint, in relatione status suae Dioecesis recenseant, ne fidelis populus decipiatur.

DECRETUM.

URBIS ET ORBIS.

Quo inolita consuetudo reiicitur adscribendi
absentes Piis Sodalitiis.

Cum in nonnullis ex piis Sodalitiis hisce potissimum temporibus institutis inter Sodales adscribendi absentes etiam consuetudo inoleverit, quae reprobata iamdiu fuerat ab hac Sacra Congregatione Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praeposita, praesertim in Americana novi Regni Hispanici die 28 aprilis 1761, relatione de hoc facta Sanctissimo Domino Nostro Leoni Papae XIII per me infrascriptum Secretarium dictae S. Congregationis in audientia habita die 13 aprilis 1878; Sanctissimus praevia sanatione omnium adscriptionum hactenus haud rite factarum, mandavit, ut in posterum serventur, atque ad observantiam revocentur resolutiones praefato anno 1761 editae, quas ad istiusmodi effectum una cum praesenti decreto evulgari iussit.

Datum Romae ex Secretaria eiusdem Sacrae Congregationis die 13 aprilis 1878.

AL. Card. OREGLIA A S. STEPHANO, Praefectus.

L. S.

A. Panici, Secretarius.

Americana novi regni hispanici.

Fel. rec. Benedictus XIV per suas Literas Apostolicas in forma Brevis sub datum Romae apud S. Mariam Maiorem die vigesima quinta maii 1754 cuius initium: Non est equidem, etc., confirmavit omnes et singulas Indulgentias, ac privilegia in perpetuum concessa Congregationi, seu Confraternitati B. M. V. Guadalupensis Patronae novi Regni Hispanici in America, nonnullasque alias per dictum Breve Indulgentias concessit cum facultate ut eas Confratres etiam absentes et ubicumque Locorum commorantes lucrari possint. Ampliavitque dictum Privilegium Regibus, Principibusque, et eorum consanguineis usque ad secundum inclusive gradum adscribendi se Confratres, et acquirendi omnes et singulas Indulgentias praedictae Congregationis etiam absentes. Hinc exortum est dubium, an Fideles absentes possint admitti, et adscribi in Confratres?

Ratio dubitandi ea potissimum videtur, quod impedimentum absentiae non tanti habitum est a Summo Pontifice, ut ex eo absentes Confratres, et Reges ac Principes ab acquisitione Indulgentiarum excluderet; adeoque absentes a numero Confratrum non forent reiiciendi. Attamen cum declaraverit Pontifex defectum absentiae non obesse Confratribus iam adscriptis et Regibus et Principibus, quibus specialis adscribi in Confratres facultas impertita est, nullo pacto videntur admittendi absentes, qui neque vi admissionis, aut gratiae dici possunt Confratres.

Additur in precibus, quod si absentes nequeant admitti in Confratres, dignentur EE. VV. rescribere, quod admitti valeant, et ad minus Incolae novi Regni praedicti, ad quod extenditur Patronatus praedictae Beatae Mariae Virginis, quemadmodum nonnullis similibus Confraternitatibus Europaeis clementer indultum est, et signanter Confraternitati Sanctissimae Conceptionis Liciensis.

Acta, tom. XI, fasc. CXXIII.

11

Dignabuntur itaque EE. VV. declarare:

1. An absentes admitti possint in Confratres?

Et quatenus Negative.

2. An supplicandum sit SSmo pro eorum admissione, vel ad minus pro admissione Incolarum praedicti novi Regni Hispanici?

Sacra Congregatio, die 28 aprilis 1761 respondit:
Negative in omnibus.

N. Card. ANTONELLUS, Praef.

L. S.

J. De Comitibus, Secret.

EX QUIBUS COLLIGES:

I. Inolitam consuetudinem adscribendi piis Sodalitiis etiam absentes omnino a R. Pontifice reiectam fuisse; ideoque nisi praesentes adscribi possunt, ut rite indulgentiis atque privilegiis, eisdem Sodalitiis pontificio indulto concessis, perfrui

valeant.

I

II. Attamen Sanctissimum Patrem, ex benignitate, sanavisse omnes adscriptiones anteacto tempore factas, dum aboleret consuetudinem, in vim revocando relatum decretum

Ad maiorem rei intelligentiam quoad absentes duo notare libet. 1. Quod post huiusmodi decretum, nemo absens adscribi rite potest alicui pio Sodalitio, nisi prius adeat locum in quo idem Sodalitium erigitur, ibique per se petat obtineatque in adscriptorum numero cooptari. Neque per litteras, neque per aliam personam id perficere posset, nulliterque ageret.

2. Quod generaliter non licet adscriptis cuilibet pio Sodalitio, longe morari a loco, ubi idem Sodalitium erigitur, ut lucrari possint bona spiritualia, et privilegiis ditari. Saepe saepius enim, ad hunc finem consequendum ipsis imponitur ut omnia, aut partem ex operibus iniunctis conficiantur in Ecclesia eiusdem Sodalitii. Possent Sodales, post adscriptionem, personaliter factam, longe abesse a loco Sodalitii, quatenus eisdem tantum imponerentur opera, quae compossibilia dicuntur; quaeque ubicumque impleri possunt; ceu sunt visitatio infirmorum, eleemosynae pauperibus erogandae et talia huiusmodi.

S. C. Indulgentiarum; ita ut, ex gratia, etiam absentes iam adscripti frui gratiis prosequantur et privilegiis, quibus Sodalitium praeditum est.

III. Proinde ab huius decreti publicatione frustra adscribi inter Sodales alicuius pii Sodalitii quemlibet absentem; utpote qui neque privilegiis neque gratiis, aut bonis spiritualibus eiusdem Sodalitii ditari, neque frui valeret.

EX ACTIS CONSISTORIALIBUS

DE CONSISTORO SECRETO.

HABITO DIE 15 IULII 1878.

Sanctissimus Pater Leo XIII cupiens Ecclesiae catholicae necessitatibus providere, hac mane, in Aedibus Vaticanis, sequentes proposuit Ecclesias:

ECCLESIAS SUBURBICARIAS OStiensem et veLITERNENSEM invicem perpetuo canonice unitas; quas optavit Emus Cardinalis Camillus di Pietro Sacri Collegii Decanus, translatus a Portu et S. Rufina.

ECCLESIAS SUBURBICARIAS PORTUENSEM ET S. RUFINAE invicem perpetuo canonice unitas; quas optavit Emus Cardinalis Carolus Sacconi traslatus a Praeneste.

ECCLESIAM SUBURBICARIAM PRAENESTIN. ; quam optavit Emus Cardinalis Antoninus de Luca, dimisso titulo SS. Quatuor Coronatorum. Munus Vice-Cancellarii S. R. E. et Summistae Literarum Apostolicarum collatum fuit Emo Cardinali Antonino de Luca, cui in commendam assignatur Ecclesia S. Laurentii in Damaso.

« ÖncekiDevam »