Sayfadaki görseller
PDF
ePub

EX S. CONGREGATIONE CONCILII

APERITIONIS ORIS ET RESIDENTIAE.

Sess. VI, Cap. II, de Reform.

Die 22 septembris 1877.

Compendium facti. In perantiqua et illustri urbe A. Cathedralis extat Ecclesia, cuius Capitulum decem Canonicis et duabus dignitatibus constituitur. Huiusmodi autem, penes hoc Capitulum, obtinuit immemorabilis consuetudo, ut qui Capitulares ex eadem urbe A. originem haud nacti fuissent, non in hac, ut residentiae lex exigere videbatur, commorari soliti fuerint, sed in urbe alia P., tribus dissita miliariis ab Ecclesia Cathedrali ac octo millibus incolis frequente; in qua Episcopus cum suo Seminario ac universa civilia officia in praesentiarum resident. Nec quidquam exinde detrimenti divinus cultus patiebatur; cum Canonici in urbe P. residentes ad Cathedralem Ecclesiam, pro divinis laudibus ceterisque ecclesiasticis functionibus explendis, quotidie accederent. Huiusce autem consuetudinis causa fuisse videtur aeris insalubritas, pestes ac terraemotus, a quibus ita depopulata fuit civitas A. ut neque tutum asylum, neque opportunas habitationes amplius praeberet, in quibus Canonici sese reciperent.

Licet autem per huiusmodi longissimi et immemorialis temporis decursum, non pauca etiam occurrerint, quae ab ipsa S. Sede favore Canonicorum in urbe P. habitantium constituta fuerunt, et quae in synoptica disceptatione in medium adducentur; nihilominus anno 1853 capta occasione Bullae Pontificiac, qua, oppido P. in civitatem erecto, Episcopo facultas facta fuit in hac urbe P. residendi, omnes Canonici civitatis A,

ceteris autem in civitate P. residentibus inconsultis, et omnibus silentio praeteritis quae istis favebant, ad S. Congregationem Consistorialem confugerunt plurium dubiorum solutionem proponentes, inter quae illud quod Canonicorum in civitate P. morantium residentiam attingit.

S. Congregatio Consistorialis igitur ad quartum dubium circa Canonicorum residentiam sic respondere censuit: « 4. Denique civitates A. et P. censendas esse haud omnino aequiparatas, nec esse ullatenus aequiparandas quoad eos canonicos effectus, quorum alter in eo praesumitur, ut A. Cathedralis Canonici sibi arrogent residentiali obligationi satisfacere, dummodo in civitate P. incolatum degant ».

Canonici in civitate P. commorantes ab Episcopo pressi, ut praedictum decretum executioni mandarent, nil reliquum habuerunt quam ut ad sacratissimum Principem recursum facerent. Et revera sub die 4 maii anno 1876 Canonici illi numero quinque ad Eum recursum obtulerunt, postulantes, ut, praevia memorati Consistorialis decreti revocatione, declararetur Capitulares tum praesentes tum futuros residentiae oneri satisfacere, tametsi in civitate P. incolatum habeant; idque eo vel magis, quod servitium chorale ab ipsis laudabiliter persolvatur.

Oratorum preces Episcopus commendavit missa epistola ad S. Congregationem Concilii, in qua, post laudatam Canonicorum recurrentium sedulitatem in divinis officiis penes Cathedralem Ecclesiam quotidie persolvendis, graviter et ipse dubitat de aeris salubritate in urbe A, domorum in eadem. defectum ad decentem Canonicorum habitationem adhuc perdurare affirmant, et extra dubitationem omnem esse testatur, quod Canonici originem ex civitate A. non ducentes, in urbe P. anteactis semper temporibus fuerint commorati. Tandem illud ut motivum praecipuum, ex quo Oratorum preces exaudiantur in medium adducit, quod scilicet non modo utilis, sed necessaria prorsus appareat Canonicorum saltem quinque residentia eo loci ubi Episcopus residet.

Hisce acceptis S. Concilii Congregatio sub die 10 maii anni eiusdem rescripsit: « Eidem Episcopo Coadiutori, qui audiat Capitulum in scriptis ac referat, quomodo se gesserint Canonici post decretum S. C. Consistorialis de quo in precibus ».

Episcopus S. Congregationis mandatis morem gessit et audito Capitulo, huius sententiam scripto exaratam ad eamdem S. Congregationem remisit; quae sententia septem Canonicorum votis suffulta (quinque enim Canonici recurrentes ab edendo suffragio abstinuerunt) postulationi sodalium erat contraria. Addebat autem Episcopus S. Congregationis Consistorialis decretum semper servatum fuisse ea ratione, ut non residentibus nonnullorum iurium exercitium fuerit denegatum, quae residentibus de more debentur.

Rebus sic perstantibus die 31 iulii anno 1876 rescriptum. prodiit: « Ex audentia SSmi 7 augusti 1876. SSmus annuit ut causa disceptari possit in plenario Emorum PP. Consessu, cum clausula de aperitionis oris arbitrio et ponatur in folio ».

Disceptatio Synoptica.

CANONICORUM URBIS P. IURA. Scitissimi iuris est, adversus Decreta seu Rescripta Pontificum, praesertim vero cum per ea ius alicui quaesitum sublatum esse ostendatur, oris aperitioni locum fieri, si quid in iis obtinendis necessarium non est expressum, vel si quid falsum allegatum Cap. super literis de Rescriptis: Cap. 19 de Rescriptis et Cap. 1 de Constit. in 6. Concinit Rota in Terracinen, seu Setina aperitionis oris 17 iunii 1819 p. 3 coram Emo Odescalchi etc. Iam vero in obtinendo Decreto Consistoriali contra Canonicos in urbe P. incolatum habentes, plura ab adversariis reticita fuisse, necessario patefacienda; adeoque decretum huiusmodi subreptionis vitio laborare, plane constat.

Etenim in dubiorum propositione, S. Congregationi Consistoriali facta, reticitum fuit in primis factum omnibus per

spectum, quod scilicet Canonici non ducentes originem ex urbe A, ab immemorabili tempore ad urbem P. suos lares transtulerint, in eaque semper fuerint commorati.

Et quoniam Canonicis his nimis difficilis, imo et propemodum impossibilis, longo praesertim itinere intercedente, reddebatur quotidianus et bis in die ad Ecclesiam Cathedralem pro divinis laudibus persolvendis accessus, s. Concilii Congregatio, audito Ordinario, benigne indulsit, ut Capitulares integrum de mane etiam cum vesperis et Completorio recitarent Officium, donec ab universitate civitatis A. obligationi satisfactum non fuerit, qua domus canonicalis construendae sese obstrinxerat. Quod rescriptum iterum ab eadem s. Congregatione confirmatum fuit die 6 septemb. an. 1726. Ex quibus rescriptis argui posse videtur canonicos degere posse in urbe P. donec universitas extruxerit canonicales domus; quod nondum confecit. Porro de his etiam indultis nulla vel levissima facta est mentio ab adversae partis Canonicis.

Silentio insuper praeterita fuere Capitularia statuta Canonicis omnibus diei 30 decemb. anno 1703 accepto habita et a Rmo Porfirio Episcopi munus gerente adprobata. Haec, casu quo mors alicuius Canonici in urbe P. degentis obvenerit, statuunt articulo VII, ut Canonicus qui supremum diem obiverit capitulariter associetur; item. artic. VIII Curatori mandant, ut omnes de Capitulo in urbe P. inhabitantes praemoneat et advocet, si ecclesiasticae functiones in Cathedrali Ecclesia sint celebrandae. Et quoniam decursu temporis factum. est, ut Canonici civitatis A. semet conferrent ad associandum defunctorum cadavera, confratribus in regione P. commorantibus antea non commonefactis, Episcopus ipse per edictum. die 25 ianuarii 1716 illorum Canonicorum agendi rationem statutis Capitularibus contrariam improbavit.

Tandem ne verbum quidem pariter factum est de eo, quod Episcopi in relationibus suae Dioeceseos huiusce non residentiae constanter mentionem fecerunt, quin s. Congregatio Concilii vel questus moveret vel providentiam in futurum sugge

reret. Imo volvente anno 1779 cum Canonici in regione P. residentes chorali servitio praestando non intervenirent, et cum huiusmodi onus obirent Canonici in urbe A. degentes, distributionibus negligentium sibi adsignatis, s. Congregatio Concilii de re monita illico rescripsit, Canonicos absentes ad quotidianum Cathedralis Officium adstringendos esse, quin aliquid de eorum domicilio in civitate A. constituendo praescriberet.

Ex his omnibus in medium adductis Canonici recurrentes inferebant praesumendam esse existentiam Indulti Pontificii sibi concessi in urbe P. residendi; licet nullum de eo documentum reperiatur.

Quod quidem nemini mirum accidere debet, si paulisper attendatur, quod Archivium tam Curiae quam Cathedralis Ecclesiae terraemotibus ac incendiis pluries subiectum fuit.

Cum igitur ea omnia, quae ab adversae partis Canonicis reticita fuerint, talia sint, quae necessario fuissent patefacienda: hinc concludebant Decretum Consistoriale tali modo impetratum subreptionis vitio infectum esse et adversus illud oris aperitionis arbitrio locum dandum.

Constito igitur de subreptione impetrati rescripti, Canonici in urbe P. commorantes, sequentibus ostendebant, se non teneri ad residendum in urbe A.

Etenim si in residentiae onere non id quod materiale est, sed id quod est formale spectetur, residere non tam importat corporaliter in loco beneficii praesens esse, quam potius teste Fagnano in Cap. Conquerente, n. 17, de Cleric. non resid., et cap. Licet, n. 23, de Praebend. propriae Ecclesiae in divinis officiis inservire: propter officia enim beneficia instituta sunt, et ad ea persolvenda residentiae inducta obligatio ordinatur. Fagnano concinit Pirhing in lib. 3, Decret. num. 1, qui insuper tradit clericum uti non residentem habendum esse, etiamsi personaliter quidem in loco beneficii existat, officium tamen suum numquam praestet. Iam vero Canonici apud urbem P. degentes, in locum sui beneficii singulis diebus se conferre,

« ÖncekiDevam »