Sayfadaki görseller
PDF
ePub

diana Ecclesiam a fundamentis excitasset, eamdem S. Martino dicavit. Instar Apostoli quoque habent Scoti S. Palladium Ecclesiae Romanae diaconum; qui evectus ad episcopalem dignitatem in Scotiam sese contulit anno 431. Nobilis etiam S. Columba Ab. in annalibus Scotorum censetur, qui in Scotiam venit anno 565; ibique Monasterium fundavit a quo alia multa originem duxerunt. A medio tamen saeculo VIII usque ad aetatem S. Margaritae, quae Malcholmo III nupsit, historia huius regionis Ecclesiae in obscuritate delitescit. Scimus tamen huius sanctae uxoris consilio regem Malcholmum Episcopos residentiales et capitula illic instituisse, revocatis Episcopis monasticis, et Capitulis religiosorum.

[ocr errors]

Ex Romanorum Pontificum studiosis curis et ex Ecclesiarum reliquiis, quae adhuc manent, colligi potest catholicam Religionem mature Scotiam pervasisse.

SEDES EPISCOPALES ANTE REFORMATIONEM EXISTENTES. I. S. AnDREAE, quae parum distat ab Edimburgo: quaeque Caput Scotorum fuit dum regnaret Malcholmus III. Ibi reliquiae S. Apostoli, quae ex Achaia translatae dicuntur, maxima coluntur veneratione. Eius Cathedralis inter Gothicae structurae clariora monumenta recensetur ab historia. Saeculo IV S. Andreae Sedes ad Metropolitanae et Primatialis decus evecta est: ultimusque eius titularis loannes Hamilton martyrii palma coronatus est.

II. CANDIDAE CASAE. A S. Niniano haec fundata fuit, cuius successores Episcopi a Beda recensentur, et anno 1558 series explicit.

III. ABERDONENSIS. Malcholmus III istam fundavit; et ultimus istius Episcopus Guillelmus Gordon supremum obiit diem anno 1577. IV. DUNKELDENSIS. Huius pervetusta origo haud nota est. Innotescit tamen quod in pristinum restituta fuerit a rege David I, filio S. Margaritae. Opera et livore Protestantium eius Cathedralis Ecclesia diruta anno 1559 eiusque Episcopus ultimus Robertus Cricton ab haereticis expulsus est.

V. GLASGUENSIS. Ad honorem Metropolitanae dein evecta est; civitas haec inter praecipuas Scotiae civitates merito cooptatur. Origo seu incrementum eius a S. Kentigerno repeti debet; qui Episcopali recepta consecratione, hanc Dioecesim moderatus est ab ineunte saeculo vi. Supremus eius Archiepiscopus exul in Gallia ad coelites migravit anno 1603.

VI. MORAVIENSIS. Erecta a Malcholmo III, adhuc illius Cathedralis ecclesiae vestigia conspiciuntur. Patritius Hepbur ultimus eius Pastor e vivis excessit anno 1573.

VII. CATHANENSIS. Ab eodem Malcholmo III saeculo XI fundata est. Eius ultimus Episcopus Andrea Stewart mortalitatem exuit anno 1542.

I An. 1093.

VIII. ROSSENSIS. Erectam fuisse anno 1120, aut 1130 creditur; quamvis adsit qui retineat regem David haud novam instituisse Sedem, sed antiquam a saeculo vi existentem ad pristinum revocasse decus. Ioannes Lesley ultimus Episcopus Bruxellis 1596 obdormivit in Domino.

IX. BRECHINENSIS. Monasterii Sedes erat; fuitque a David I in Dioecesim erecta anno 1150 cum Capitulo Religiosorum Monasterii eiusdem. Eius Ordinariorum series in Ioanne Sinclar finem habet; qui anno 1566 ad coelum ivit.

X. DUMBLANENSIS. Sedes haec in antiquo Monasterio constituta erat; quo diruto, David I Sedem Episcopalem ad vitam revocavit. Censent alii eiusmodi Sedem restitutam fuisse a Comite Stratherne anno 1200. Ultimus Episcopus Guillelmus Chisholm II exul in Gallia animam effla vit.

XI. LISMORENSIS SEU ERGADIENSIS. Iuxta nonnullos scriptores sedes eiusmodi erecta a papa Clemente III, iuxta alios ab Alexandro III fuit anno 1200. Iacobus Hamilton ultimus Episcopus huius Dioecesis ad Protestantes transiit.

XII. SODORENSIS SIVE INSULANUS. Episcopi Sodorenses dicti sunt etiam Insularum; quorum ultimus fuit Rodericus Maclene electus anno 1550.

XIII. ORKADENSIS. Huius Dioecesis origo S. Servano tribuitur, S. Palladii discipulo. Sedis istius ultimus Episcopus fuit Adamus Bothvell electus anno 1559, qui cum haeresiae adhaesisset, e vivis excessit anno 1559. Quamquam ante Protestantium epocham undecim Episcopos duosque Archiepiscopos Scotia possideret, nullus tamen aderat Metropolita, ideoque omnes immediate S. Romanae Sedi subiiciebantur. Et quamvis Angliae Episcopi pluries conati fuissent sibi Scotiae Episcopos subiicere, inutile opus fuit. Nam Alexander III, Epistola ad Episcopum S. Andreae anno 1170 data, confirmat hanc Ecclesiae Scotiae libertatem. Honorius Papa III sub directa S. Sedis protectione posuit Scotiae regnum anno 1218. Eugenius vero Papa IV Iacobo Scotiae regi scribens, Metropolitanum se Scotiae gerebat. Paulus Papa II libertatem asseruit Praelatorum Scotiae a Metropolitis Angliae, cum quaestio inter illos exorta esset.

Quamquam Scotiae ecclesia vere Primate et Metropolita careret usque ad saeculum xv, verumtamen Episcopus S. Andreae tum ex antiquitate propria, tum quia fuerat regni caput, appellabatur

THOMASSIN, Vetus et nova Ecclesiae disciplina, p. 1, lib. 1, cap. 45, n. 11 scribit: « Nec mirum si tandiu Metropolitano caruit Scotia cum advertat Campdėmus perdiu eius Episcopos nullas certas sedes habuisse. Scotorum Episcopi munia Episcopalia, quocumque fuerant loco, sine discrimine obierunt, usque ad Malcholmi III tempora (Campdeni Britannia an. 683). Eadem sors et conditio fuit omnium Ecclesiarum, dum inter canabula sua reptarent ».

Primus Episcopus, Summus Episcopus, Episcopus Scotorum. Episcopus iste, qui etiam Legatus a latere fuit, privilegio Scotorum reges coronandi gaudebat.

Ut omnes Angliae Episcoporum conatus elideret Sixtus Papa IV a rege Scotiae rogatus Bullam edidit, cuius initium Triumphans Pastor Aeternus diei 17 augusti 1472. In ea enim Summus iste Pontifex perpendens dispendia, taediaque Scotis subeunda, dum Romana adeatur Metropolis erexit S. Andreae Sedem in Metropolitanam et Sedem Archiepiscopalem totius regni.

Quum inter Archiepiscopum S. Andreae et Robertum Episcopum Glasguensem nonnullae exarserint quaestiones, Innocentius Papa VIII exemit secundum a iurisdictione Primatus S. Andreae, statuitque ut S. Sedi directe subiiceretur. Idem Pontifex Bulla diei 9 ianuarii 1491 separavit a provincia S. Andreae Ecclesias Glasguen. et Dunkelden. ac Dumblanen. nec non Candidae Casae et Lismoren., et in Metropolitanam erexit ecclesiam Glasguensem cum Archiepi scopali dignitate, iurisdictione, ac superioritate, constituens alias quatuor ecclesias eiusdem suffraganeas.

INITIUM HAERESIAE APUD SCOTOS. Sub dominatione Iacobi V intelicis Mariae Stuardae patris, Patricius Hamilton haeresim in Scotia disseminare coepit, quae tamen zelo et virtute Regis Cardinalisque David Beaton Archiepiscopi S. Andreae repressa fuit. Demortuo autem Iacobo V et necato, ope sicarii, illo Cardinali, error irrepere valuit fraudibus et calumniis suffultus. Iacobus VI adhuc puer in hostium suae matris potestate decidit; deindeque in Angliam transiens, Iacobi I nomen assumpsit; sub cuius dominatione Presbyterianismus declaratus fuit Religio Status.

DE MISSIONIBUS IN SCOTIA USQUE AD ERECTIONFM VICARIATUUM. Superfluum videtur aliquid innuere de cura studioque, quibus S. Sedes operam navavit ut extremum praepediret Religionis discrimen saeculo XVI. Omissis aliis, praetermitti nequit quod Paulus IV anno 1559 miserit Nicolaum Pellevé titulo et iurisdictione Nuntii ad Reginam Mariam Stuardam, quae adhuc in Gallia morabatur. Nuntius ille in unum collectis Edimburgi regni Praelatis, enixis viribus curavit ut omnes adlaborarent ad religionem in Scotia sustinendam. Litterae Apostolicae Gregorii XV Ecclesia Romana, die 23 martii 1623, evincunt consecratum Guillelmum Episcopum Calcedoniae, missumque fuisse, amplissimis auctum facultatibus, eo consilio ut Angliae et Scotiae Catholicos protueretur. Urbanus VIII ad resti tuendam in eisdem regnis Catholicam fidem et Anglorum et Scotorum salutem procurandam concedebat Cardinali Francisco Barberini Protectori amplissimas facultates, ceu ex Brevi colligitur Inter gravissimas diei 18 maii 1630. Quum autem acrius persecutio saeviret idem Pontifex Brevi Multa sunt diei 12 februarii 1633 Scotiae Catholicos Reginae Galliae commendavit.

Ab anno 1622 ad annum 1694 variis Scotorum missionibus praesidebant Apostolici Praefecti. A medio saeculo xvi ad annum 1694 omni Episcopo caruerunt Scotiae Catholici. Hoc anno Innocentius XII primum nominavit Vicarium Apostolicum Thomam Nicholson, cui totius Scotiae et Insularum cura concredita est.

Benedictus XIII anno 1727 totum Regnum efformans unum Vicariatum in duo tribuit Districta quorum alteri praefuit Iacobus Gordon, alteri vero Alexander Ioannes Grant.

De Moderno REGIMINE ECCLESIASTICO IN SCOTIA. Magnum retulerunt fructum duo dicti Vicariatus Apostolici; ita ut numerus catholicam fidem profitentium spatio quadraginta annorum attigerit 99,800. Proinde Leo XII per Vicarios enixe rogatus, Brevi Quanta laetitia affecti simus diei 13 februarii 1827, Scotiam triplici Vicariatu distribuit; nempe instituit Vicariatum septemtrionalem, orientalem, atque occidentalem.

Cui divisioni sese opposuerunt viri ecclesiastici et saeculares nimis addicti anteriori divisioni. Verum perpensis oppositionis momentis, S. C. de Propaganda Fide litteras ad Vicarios misit, quibus iussit ut Breve Quanta laetitia exequerentur. Oppositores restiterunt et divisio triplex locum feliciter habuit; quae reapse multa peperit commoda. Insequenti etenim anno 1829 Georgius IV quum desideratam decrevisset catholicorum Britanniae emancipationem, maior fuit Vicariis Apostolicis libertas ad magis provehendam Religionem in Scotia. Et ope pinguis haereditatis ad id a pio testatore relicta magnum extructum fuit Seminarium, a quo uberiores semper promanarunt fructus favore Religionis. Alia seminaria, aliaeque Ecclesiae successu temporis extructae sunt; et Catholici illius regionis, qui anno 1777 nondum erant 13,000, nunc pertingunt ad 360,000.

Res Vicariatuum Apostolicorum Scotiae orientalis, atque occidentalis non ita regulariter procedebant ob aliquas intestinas discordias regionis illius, ex quibus damnum caperet fidelium grex. Ideoque factum est ut consilium in omnium animum subierit de ecclesiastica Hierarchia in Scotia restituenda.

CONATUS AD HIERARCHIAM REVOCANDAM. Variis ex Scotiae partibus ad S. Sedem supplices interdum mittebantur libelli, eo consilio ut illico normale regimen ecclesiasticum iterum induceretur, ad mala non pauca praecavenda, quae praevidebantur, quaeque obstaculum ponerent maximo profectui religionis Christi. Sacra Congregatio de Fide Propaganda sententiam super id Emi Cardinalis Wiseman, Archiepiscopi Wetsmonasteriensis et Vicariorum Apostolicorum expoposcit.

Mandatis morem gessit Emus Wiseman respondens: Haud censeo quod quis dubitare possit de necessitate immutandi ecclesiasticum Scotiae regimen; et utilius esset augere Sedium Episcopa

Acta, tom. XI, fasc. CXXI.

lium numerum. Quod vero si fieri deberet, prudens esset ut eodem tempore Episcopi Ordinarii nominarentur ».

Vicarii Apostolici Orientalis et Septemtrionalis contrariam retulerunt sententiam. Et proinde S. Congr. de Propaganda Fide rescripsit: Nihil innovandum.

Tristior tamen in die fiebat Vicariatus occidentalis conditio; ita ut Emus Manning Archiepiscopus Wetsmonasteriensis ceu Visitator Apostolicus illuc missus fuerit. Relatio visitationis Emi Viri sic claudebatur: unicum gravissimis malis temporis praesentis, et futuri remedium in hoc positum esse, ut Scotia per Dioeceses dividatur, et ecclesiastica Hierarchia instauretur. Idque pro certo habere omnes Scotiae catholicos.

Quapropter Sacra Congr. de Propaganda Fide die 27 ianuarii 1868 dubio: « An dici posset venisse tempus opportunum, ita ut procedi queat ad restituendam ecclesiasticam Hierarchiam in Scotia respondit: Affirmative iuxta modum in sequentibus exponendum.

Interdum vero R. P. D. Errington electus Vicarius Apostolicus retulit minus opportunum esse tempus pro Hierarchia revocanda in Scotia propter legem, quae tunc in Anglia proposita fuit quoad Sedium Episcopalium titulos. Consilium excepit SSmus Pater remque adhuc distulit. Et R. P. D. Eyre concredita fuit Delegatio Apostolica pro ordinandis et componendis ecclesiasticis negotiis Scotiae, et ut asperas vias in planas converteret pro Hierarchia faciliori modo restituenda.

PROTESTANTISMUS IN SCOTIA. Septarum protestantium historia vere appellari potest variationum historia; eo quod ad 110 attingit numerus harum societatum. Catholici decimam constituunt partem variarum confessionum omnium, quae nunc in illa regione reperiuntur; nunc ad 3,600,000 ascendit numerus omnium incolarum; quorum 360,000 Religionem profitentur catholicam.

DE OPPORTUNITATE HIERARCHIAE RESTITUENDAE. Argumentis, quibus usi sunt Emi Archiepiscopi Wiseman et Manning et exortationibus plurium catholicorum, adiiciendum quod Hierarchiae restitutio utilis fiet clero, qui ampliori auctoritate uteretur in quaestionibus religiosis; populo catholico, qui aptius sustineri posset in periculo quo eius fides versatur in contactu protestantium; atque Protestantibus ipsis, qui facilius fidem catholicam agnoscere et sequi pote

runt.

Neque protestantes ipsi obstaculum parabunt; quoniam quidquid factum est in oppositionem anno 1850 ab Episcopis Anglicanis originem habuit, minime a Scotis, qui numquam sese opposuerunt, quique nunc indifferenter id prospicerent; quia presbyteriani concedunt unicuique conscientiae libertatem. Neque civile Gubernium contradiceret, quoniam vi legum, quibus nunc regitur, impedire nequiret,

« ÖncekiDevam »