Sayfadaki görseller
PDF
ePub

quominus S. Sedes ecclesiasticam restitueret Hierarchiam in toto Angliae Regno.

Omnibus loci illius notum est quod S. Sedes restituere Hierarchiam in Scotia meditatur, tamen publica opinio haud curare id videtur, ceu innuunt ephemerides, quae de hac re loquutae sunt.

Non defuerunt fanatici protestantes qui operam sedulam navarent ad agitandam plebem; sed opera eorum in vanum cessit. Quinimo ephemerides illius regionis asseruerunt multa protestantes relaturos esse commoda ex hoc facto, qui facilius et aptius novum instituere possent examen super Catholicismo, ad eundem rationabilius respuendum. Et prima Angliae ephemeridis, cui nomen Times, refutando nonnullas litteras virulentas Directori missas adversus Hierarchiae restitutionem, concludebat: pro Scotiae catholicis instauratur illa quae unica est forma regiminis in catholica ecclesia; religiosaque libertas plena erit. Et inutiliter leges invocarentur, quoniam Romanus Pontifex in subiecta re agere potest quidquid eidem libeat. Nova Hierarchia novos faciet proselytes inter eos qui iam pro medietate catholici sunt; caeterum nihil est extimescendum.

QUOAD TITULOS CONCEDENDOS NOVIS SEDIBUS EPISCOPALIBUS. Quaestio haec cum alia ligatur quae respicit Sedem constituendam ceu Metropolim Provinciae ecclesiasticae Scotorum. Quoniam vero agitur de restituenda, minime vero de instituenda Hierarchia Ecclesiastica in Scotia, sic conferri possent novis Episcopis antiqui tituli. Quod apprime conveniret S. Sedis praxi, quae confert titulos in partibus infidelium eo consilio ut antiquarum Ecclesiarum memoria servetur, quae actu Episcopis carent, quos olim habuerant. Etsi vero ordinarie antiqui tituli praeferendi sint, adiuncta tamen locorum et temporum exigere etiam possent ut novi assumantur, semper in animarum bonum. Quapropter inter sex Dioeceses, quas Vicarii Apostolici proponunt, tres tantum antiquos retinent titulos.

Superata quoque fuit difficultas qua dubitabatur an in unaquaque eiusmodi Dioecesium una comprehendi posset ex antiquis sedibus, a qua nomen acciperet, quamvis Episcopus vitam degere cogeretur in alia civitate ab antiqua Sede diversa.

DE METROPOLI CONSTITUENDA PRO ECCLESIASTICA SCOTIAE PROVINCIA. Per aliquod tempus disceptatum est an in Civitate Glasguensi, vel Edimburgi Metropolis ecclesiastica esset instituenda. Censebat alius quod praeferenda esset Civitas Edimburgi utpote quae intra sui territorii limites comprehendere posset antiquam S. Andreae Sedem, et in qua Episcopus residentiam haberet. Alius ex adverso retinebat Civitatem Glasguensem esse praeferendam; eo quod ista tum numero habitantium, qui ad 500,000 sese elevat, tum suis praerogativis omnes Scotiae supereminet civitates.

Hisce in oppositis sententiis adesse modum, quo conciliarentur opiniones duarum partium, visum est, quatenus ad dignitatem Archie

«

piscopi ambae elevarentur Sedes, distribuens inter duas Dioeceses ecclesias suffraganeas; vel assignans uni Archiepiscopo S. Andreae quatuor alias Dioeceses. « Novum non est, ait Bened. XIV de Synod. « Dioec., 1. 2, cap. IV, n. 3, 5 ut quispiam ex privilegio, exornetur << titulo Archiepiscopi et Metropolitani, quin tamen, praeter nominis << atque honoris praerogativam, ullum consequatur ius proprii veri « Archiepiscopi et Metropolitani ». Ut alios praetereamus talis fuit Episcopus Ierusalem, cui in obsequium Sedis Patres Niceni « contulerunt quoddam ius Metropoliticum, sed meri honoris eo quod licet ille subiectus remaneret Episcopo Caesareae, voluerunt Patres Niceni, ut locum haberet caeteris Provinciae Episcopis superiorem ». Ideoque concludit Lambertinius: «Vetusta haec exempla sectantes Rom. << Pontifices, aliquibus Episcopis, Archiepiscopi nomen et insignia << tribuerunt, sine ullo tamen veri Archiepiscopi iure; quin imo ne < ab eorum Metropolitani quidem subiectione eiusmodi honorarios Archiepiscopos quandoque subtraxerunt ».

Quatenus unus eligeretur Archiepiscopus sine suffraganeis, opportunum videretur Archiepiscopo honorario imponere onus interveniendi Synodo Provinciali. Ex Trid., Sess. 24, de ref., cap. II, habetur quod Episcopi immediate S. Sedi subiecti eligere tenentur Metropolitanum, in cuius Synodo Provinciali cum aliis interesse debent. Attamen particularis Congregatio relata a Bened. XIV, De Syn., dioec. 1. 13, cap. VIII, n.. 13, 15 resolvit: Archiepiscopos, qui non habent suffraganeos, non teneri eligere Metropolitanum ad effectum conveniendi in eius Concilio provinciali.

DE ELECTIONE EPISCOPORUM. Rationes eligendi Episcopos in Provinciis S. Congregationi de Propaganda Fide subiectis, ad tres cohibentur. Prima ratio illa est quae constituta fuit pro Anglia atque Hollandia, in qua Capitula partem habent; secunda pro Hibernia; in qua etiam Parochi interveniunt; tertia pro statibus Americae foedere iunctis, et pro nova Scotia; in qua Praelati comprovinciales adesse possunt.

Prima ratio pro Anglia sanctionem recepit Instructione circa commendandos ad Episcopatum diei 21 aprilis 1852 cum posterioribus accidentalibus modificationibus. Quae ratio, absque dictis modificationibus sancita est pro Hollandia Instructione diei 18 iulii 1858. Iuxta hanc Instructionem Canonici Sedis vacantis ternam scrutinio efformant; quam mittere Archiepiscopo, aut Seniori Suffraganeorum tenentur; qui collatis consiliis quoad personas commendatas, ternam ad S. Sedem mittunt cum suis votis.

Secunda ratio pro Hibernia edita est decreto diei 17 octobris 1829. In ista ordinatur quod Parochi cum Capitulis si adsint commendare debent tres, in quos maior suffragiorum numerus convenerit. Et confecto processu verbali in duplici exemplari, Secretarius Dioecesis alterum ad S. Congregationem de Propaganda Fide,

alterum ad Metropolitanum sive ad Suffraganeorum Seniorem mittit. Qui Senior tandem mittet ad S. Sedem Ternam cum suo voto.

Tertia ratio primum sancita fuit pro Statibus Americae foedere iunctis, dein applicata fuit Provinciae Canadensi et Australiae. Ob hanc rationem debent Episcopi quolibet triennio ad S. Congr. et ad Metropolitanum nomina transmittere eorum qui digni videri possint Episcopali honore. Quum autem aliqua Sedes vacaverit omnes Episcopi comprovinciales in unum collecti examinare debent candidatorum qualitates et de his certiorem facere S. Sedem.

Ratio eligendi Episcopos in Provincia Halifaxiensi Novae Scotiae iubet ut Archiepiscopus, quum aliqua Sedes vacaverit, per litteras circulares alios Episcopos Provinciae apud se appellet. Omnes autem in unum collecti tres commendare debent S. Sedi, sive Ternam facere. Cum Archidioecesis vacat, tunc Senior Episcoporum omnes alios convocat.

Rationes istae quibus Episcopi eliguntur, minime S. Sedis libertatem minuunt. Nam quoties eadem S. Sedes rationem aliquam ex praedictis approbavit, adiecit: nihil inveniri debere quod electionem, nominationem, postulationem innuat, sed tantum proprie dictam commendationem, ita ut etiam ex litterarum forma pateat, nullam in S. Sedem inferri obligationem eligendi aliquem ex commendatis; salva enim manere debet et illaesa Sedis Ap. libertas in eligendis Episcopis; commendationes vero lumen tantum et cognitionem S. Congregationi, non autem obligationem afferent.

DE CAPITULIS CANONICORUM ET DE PAROCHIS. Congruum est ut restituta Hierarchia Ecclesiastica, praescriptaque observantia Iuris communis, provideat S. Sedes, ceu semper fecit, etiam ad hoc ut Canonicorum Capitula, et Parochiae in eisdem Dioecesibus restituantur.

Hisce omnibus perpensis, Emi Cardinales Fidei Propagandae praepositi. SSmum Patrem in suscepto consilio de Hierarchia restituenda confirmarunt autumantes temporis opportunitatem ad id peragendum venisse. Quapropter Romanus Pontifex per Litteras Apostolicas superallatas ex tresdecim, quae ante reformationem existebant Sedibus, sex tantum erexit, nimirum S. Andreae cum adiuncto Edimburgi, Glasguensem, Aberdonensem, Dunkeldensem, Candidae Casae seu Gallovidianam, nec non Ergadiensem atque Insularum.

SSmus Pater Sedem S. Andreae ad dignitatem Metropolitanae seu Archiepiscopalis erexit assignans eidem quatuor Suffraganeas Ecclesias.

Glasguensi Ordinario nomen et praerogativam Archiepiscopi contulit, sed tantum honoris: iussitque ut in Provincialem Scotiae Syodum una cum aliis conveniat, donec sine Suffraganeis permaneat. Sedes istae quasi a sepulchro excitatae unam constituunt ecclesiasticam provinciam.

EX S. CONGREGATIONE CONCILII TRIDENTINI

BENEFICII.

Die 28 iulii 1877.

Compendium facti. Quamquam tenebris involuta origo sit, in Ecclesia tamen S. Viti Dioeceseos P. est Beneficium Sacristae, cuius reditus anno 1789 aucti fuerunt opera et studio Sacerdotis Mariani Tarisciotti tunc temporis Rectoris ; cui S. C. Concilii indulsit ut ipsum beneficium iurepatronatus tam activo, quam passivo favore suimetipsius et descendentium ex propria familia subiectum perpetuo maneret alternativa vice cum Episcopo.

Cum anno 1873 Archipresbyter S. Viti sese invisum plebi sibi commissae prospiceret, habita a patronis nominatione, Ordinario pandidit, sese Archipresbyterali muneri nuncium missurum, dummodo provideretur de vacante beneficio Sacristae; quod ille consecutus est. Verumtamen sub die 25 iunii 1873, obtenta huius beneficii canonica institutione, resignationem Archipresbyteratus haud implevit.

Tunc Antistes ut malo medelam afferret contulit eidem Archipresbytero alium beneficium in alio pago vacans cum onere coadiuvandi Parochum illius loci. Ex quo conditio Archipresbyteri melior evasit, tum propter fructus uberiores, tum propter minora officia.

Ut novo vacaret officio in alium pagum sese contulit Archipresbyter die 6 augusti 1874, postquam eumdem pluries adhortatus esset Ordinarius ut Beneficii Sacristae possessionem dimitteret; idque eo magis quia patroni rem postularent. Quod in irritum cessum Sacram Concilii Congregatio

nem adiverunt iidem patroni petentes ut in possessione Beneficii Sacristae immiteretur filius Francisci, qui unus erat ex patronis iisdem.

Disceptatio synoptica.

ARCHIPRESBYTERI DEFENSIO. Enixis viribus contendit ille Beneficium Sacristae haud incompatibile esse, ita ut, alio consequuto beneficio, illud dimitti oporteat. Duo enim adesse debent in beneficio ut incompatibile sit et habeatur: ut nempe requirat personalem residentiam et personale servitium. Duplici isthoc charactere expers esse beneficium in casu facile erui ex decreto in S. Visitatione edito anno 1764 ab Ordinario illius temporis « ibi » Adest in hac Ecclesia Beneficium < Sacristae quod personalem residentiam non requirit, ita < beneficiatus non per seipsum, sed per alium officium Sacri<< stae exercere valeat ».

[ocr errors]

Ex oneribus quae beneficio ipsi inhaerent colligi etiam potest quod huius beneficii rector a lege residentiae sit solutus. Eiusmodi onera sunt pulsare campanas, Missis inservire, everrere, idque omne peragere quod ab Ecclesiarum inservientibus fieri consuevit. Ast si beneficium istud foret residentiale, beneficiatus per se implere descripta onera deberet, quia beneficium censetur et est. Nemo tamen non videt quantum viro ecclesiastico dissona haec munera sint; proinde residentiae vinculis subiici rector nequit, atque per alium onera illa explere valet.

Neque dici potest, ait ille, quod Beneficiatus iste Sacristiae praeesse debeat; qui magis gravaretur quam sit in fundatione et quia Ecclesia illa neque Cathedralis, neque Collegiata cum sit eiusmodi servitium non exigit. Insuper supellectilia necessaria ad Ecclesiae servitium traduntur illi personae quam Beneficiatus designat et ob id remunerat.

Consuetudo etiam tollit omnem dubitationem hac super re. Maximam habere vim consuetudinem nemo ignorat, tum

« ÖncekiDevam »