Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Zamora, alias Sentica, urbs provinciae Mechoacanensis in Mexicana ditione Americae Septentrionalis, ad fluvium Zamorense sita, optimo gaudet aëre, ac duodecim fere mille complectitur incolas catholicos.

Cathedrali Ecclesia Immaculatae Conceptionis Beatissimae Virginis Mariae, ac s. Martini Turonensis Antistitis titulo gloriatur, solidum praesefert aedificium, atque Mechoacanensi Archiepiscopo suffragatur.

Eius Capitulum, quod septem constare deberet Canonicis ac sex Beneficiatis, presbyterorum deficientia quatuor in praesens enumerat Canonicos, tres Capellanos seu Beneficiarios, caeremoniarum magistrum, et Archidiaconum post pontificalem prima pollentem dignitate; seminarii alumni divinis inserviunt festivis diebus.

Per Parochum-Curatum animarum cura ipsamet exercetur in Cathedrali.

CATHEDRALEM ECCLESIAM SANCTAE CRUCIS DE LA SIERRA in Boliviana ditione Americae Meridionalis vacan. per obitum bo. me. Francisci Xaverii Rodriguez ultimi illius Episcopi extra romanam curiam defuncti; Sanctissimus promovit ad recensitam Ecclesiam R. D. Ioannem Iosephum Baldivia quadragesimum septimum aetatis suae annum supergressum. Nonnullis sive ecclesiasticis, sive civilibus perfunctus muneribus, ac inter Synodales Examinatores adscitus, tum Pacensis dioeceseos Vicarius in spiritualibus Generalis, tum eadem in Cathedrali Canonicus Doctoralis ad prasens usque renunciatus est.

Fanum s. Crucis de monte, vel s. Crucis de la Sierra, caput homonymae provinciae, civitas est Bolivianae ditionis in America Meridionali ad radices collis aedificata, eamque decem fere mille incolunt cives.

Cathedralis Ecclesia, satis amplae recentisque structurae, Sanctissimae Crucis D. N. Iesu Christi titulo gloriatur, et Archiepiscopo de Plata suffragatur.

Eius Capitulum quatuor cum theologo ac poenitentiario enumerat Canonicos, quos inter duas dignitates, quarum post pontificalem prima Decanatus, duos praeterea Praebendatos, aliosque Presbyteros et Clericos divinis inservientes.

Per Parochum animarum cura ipsamet exercetur in Cathedrali. EPISCOPALEM ECCLESIAM EVARIEN. sub Archiepiscopo Damasceno in partibus infidelium vacan. per translationem R. P. D. Pauli Goethals ab Archiepiscopalem Ecclesiam Hierapolitanam pariter in partibus infidelium; Sanctissimus ad dictam ecclesiam promovit atque attenta provecta aetate, aliisque circumstantiis, queis R. P. D. Ludovicus Carolus Feron Antistes Claromontensis gravatur, eidem in Coadiutorem cum futura successione deputavit, accedente ad hoc perillustris Viri Mauritii de Mac-Mahon Ducis Magentae Gallicae

reipublicae Praesidis, atque praedicti Claromontensis Episcopi expresso consensu, R. D. Ioannem Petrum Boyer in quadragesimo nono aetatis suae anno constitutum. In dioecesi Augustodunensi et in civitate Aquensi Vicarium agens parochialem, et a Secretis Antistitis Aquensis adlectus, hucusque autem Decanus et Professor theologiae dogmaticae in facultate theologica ad Aquas Sextias renunciatus est.

Evaria et Evara urbs Phoeniciae ab infidelibus hucusque detinetur; quare miserrimus eius status silentio praeteritur.

Claromontium vero Galliae civitas in provincia, quae vulgo Pay de Dôme nuncupatur in colle sita ad montium radices, quadraginta circiter continet incolarum milia sub temporali Gallico gubernio.

Cathedralis Ecclesia Beatissimae Virginis Mariàe titulo gloriatur, gothicam praesefert structuram, atque Biturcensi Archiepiscopo suffragatur.

Eius Capitulum novem recenset absque theologo ac poenitentiario Canonicos, queis alii adstipulantur Presbyteri et Clerici pro divino servitio.

Per Canonicum-Archipresbyterum animarum cura ipsamet exercetur in Cathedrali.

EPISCOPALEM ECCLESIAM HERMOPOLITAN. sub Archiepiscopo Damiaten. in partibus infidelium vacan. per obitum bo. me. Augustini Franco ultimi illius Episcopi extra romanam curiam defuncti; Sanctissimus evexit ad eamdem Ecclesiam R. P. D. Carolum Franciscum Bonaventuram Theuret ex legitimis, catholicis, honestisque parentibus in loco, cui vulgo nomen Vars archidioeceseos Bisuntinae progenitum ac sextum supra quinquagesimum aetatis suae annum supergressum. Priorem Eleemosynarium Principis regnantis Monacensis, ibique Curatum Palatinum agens, Canonicus ad honorem Niciensi in Cathedrali, pro Vintimiliensi dioecesi Vicarius in spiritualibus Generalis. Inter SANCTITATIS SUAE Praelatos Domesticos, Referendarios a signatura iustitiae, atque Apostolicos Protonotarios ad instar participantium adscitus, novissime autem Apostolicus Administrator Monacensis Abbatiae Nullius renunciatus est.

Hermopolis urbs Aegypti ad Nilum fluvium inter Cynopolim et Antinoum sita ab infidelibus adhuc detinetur: quocirca miserrimus eius status silentio prateritur.

Publicatae dein fuerunt sequentes Ecclesiae, provisae per Breve Apostolicum.

ECCLESIA EPISCOPALI AVAREN. in part. infid. collata fuit R. P. D. Gulielmo Enrico Elder, translato de Natchesio, atque deputato Coadiutore cum futura successione R. P.

Acta, tom. XI, fasc. CXXV.

15

D. Iosephi Sadoc Alemany, Archiepiscopi S. Francisci de California.

ECCLESIA CATHEDRALIS GALVESTONIEN. in Nova Aurelia, collata fuit R. P. D. Petro Dufal, Episcopo Delconensi in part. infid. deputato Coadiutori cum futura successione R. P. D. Claudii Mariae Dubuis Episcopi illius Cathedralis.

ECCLESIA EPISCOPALIS CANEENSIS in part. infid. collata fuit R. P. D. Ioanni Seghers, translato de Vancuveria, atque deputato Coadiutori cum futura successione R. P. D. Francisci Norberti Blanchet Archiepiscopi Oregonopolis.

ECCLESIA CATHEDRALIS HERRIENSIS; collata fuit R. D. Danieli Mac-Carthy Vice Rectori Collegii de Maynoot.

ECCLESIA CATHEDRALIS CHICOUTIMIEN. in Canadà, provincia Quebecensi, collata fuit R. D. Dominico Racine.

ECCLESIA EPISCOPALIS MELLIPOTAMEN. in part. infid. collata fuit R. D. Antonio Butler e Societate Iesu, deputato Vicario Apostolico Guianae Anglicae.

ECCLESIA EPISCOPALIS ZELAN. in part. infid. collata fuit R. D. Petro Foucard e Societate Missionum Exterarum Parisiensi, deputato Praefecto Apostolico Kiang-si in Sinis.

ECCLESIA EPISCOPALIS TREMITEN. in part. infid. collata fuit R. D. Ferdinando Hamen e Congregatione Belgica Immaculati Cordis Mariae, deputato Vicario Apostolico Kan-Sou in Sinis.

ECCLESIA EPISCOPALIS DIANEN. in part. infid. collata fuit R. D. Felici Biet e Societate Missionum Exterarum Parisiensi, deputato Vicario Apostolico Thibet.

Deinde Emus Cardinalis di Pietro pallium postulavit pro Ecclesia Ostiensi.

EX S. CONGREGATIONE CONCILII

SPONSALIUM.

Die 23 martii 1878.

Compendium facti. Pantaleon. C. praemissis publicis denunciationibus, inire matrimonio cum puella sibi benevisa iam constituerat. Huic rei perficiendae obstitit Gabriela C. impedimentum sponsalium producens, una cum defloratione et subsequuta prolis susceptione.

Curia Episcopalis die 16 novembris 1875 inimicam protulit sententiam mulieri, postquam hinc inde adducta perpendisset; eo quod lex synodalis violata fuit. Quae synodalis lex quoad sponsalia rite ineunda decernit: 1. « Ut fiant coram << duobus testibus et publico notario, vel coram aliqua per<< sona in dignitate costituta, puta Parocho, Sacerdote, Magi<< stratu. 2. Ut promissio et repromissio scripto tradatur et << sit subscripta a testibus et ab illo in cuius praesentia fiant. Contrahentes, qui huic mandato obtemperare recusant, << subiicientur poenis interdicti ab ingressu Ecclesiae, et ex<< communicationis maioris ferendae sententiae. Imo si et qua« tenus ad bonum commune vel ad familiarem concordiam utile iudicaverimus, huiusmodi sponsalia illicite contracta, in poe« nam inobedientiae, nostra auctoritate dissolvemus ».

Archiepiscopus apud quem Gabriela appellavit, visis videndis, censuit dictam sententiam esse adprobandam, retinendam atque confirmandam. Animo non fracta puella ex adversa fortuna, ab utraque sententia apud s. Sedem appellavit.

Disceptatio synoptica.

EA QUAE MULIERI PRODESSE VIDENTUR. Per textum in L. 1 de Sponsal. et can. 3, caus. 30, q. 5 colligi potest eam Sponsalium esse indolem, quae mutuam futuri matrimonii unice promissionis desiderent; et inter illos contractus cooptentur, qui nudo perficiuntur consensu L. 4, ff. 55, de sponsal. Atqui si in casu testium depositiones attente perpendantur, argumenta et coniecturae haud leves praesto sunt a quibus consensus emergere videtur. Relatum est enim mulierem, post partum, virum sollicitasse ut promissa adimpleret; virum autem cognovisse obligationem in conscientia ducendi Gabrielam, atque ab eadem petiisse, an vestes et auros pro sponsalitio cuperet. Ex quibus non dubia eruuntur indicia quod inter ipsos contrahentes futuri extiterit matrimonii promissio et repromissio. Quibus addendum est virum ita Gabrielam amore deperiisse ut ex novem annis publico innotuerit eiusdem viri desiderium puellam in uxorem ducendi; quod veluti uno ore probant omnes testes ab ipso adversario inducti. Ergo si Pantaleon iam in uxorem ducendi puellam animum pandidit, neque de eius amoribus cum ipsa habitis dubitari queat, concludi posse videtur intentionem suam mulieri manifestasse, et ab eadem acceptatam fuisse.

Cui conclusioni in themate favet defloratio cum prolis susceptione. Etenim ex iure constat consensum in sponsalibus non solum verbis sed etiam signis et nutibus ostendi posse, Devoti inst. canon. § 105 de Matrim.; ast nullum factum ipsa defloratione luculentius adduci potest, si de mulie ris honestate aliunde constet. Quia nullimode praesumi potest puellam, caeteroquin honestam, absque spe et fide obligati connubii tantam pati voluisse honoris iacturam Reiff. in ius Canon. lib. 4, § 5, n. 68. In themate de puellae honestate haud ambigendum est; quia testes utrinque inducti eam talem renuntient.

« ÖncekiDevam »