Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Ad alterum postulatum gradum faciendo, nempe an inter onera in solutione mediae annatae detrahenda, subduci etiam debeat taxa successionis, observatum est. Certum esse omnes taxas vel tributa esse onera et quidem gravia; in casu taxa haec a Gubernio clericis imponitur, et integra exigitur statim ac ad beneficii possessionem ingressi sunt. Hinc merito videretur et ipsam taxam comprehendi debere inter onera detrahenda in solutione mediae annatae. Insuper exploratum est mediam annatam ex fructibus solvi debere: ast fructus non intelliguntur nisi deductis oneribus et expensis.

Quoad hoc adnotat De Albertis De sacris utensilibus cap. 12 n. 314. Et quoniam sermo incidit de media annata hic addere iuvat quod ante solutionem illius, detrahenda sunt onera omnia certa et realia, inter quae veniunt etiam expensae pro utensilibus, quemadmodum habemus ex resolutione S. C. C. excerpta ab appendice Synodi Septempedanae Episcopi ex praenobili familia Pieragostini Camerini pag. 113, his verbis concepta.

Obiici tamen posset adversus praenotata; nempe taxam, de qua agitur, non esse onus reale; quia una vice non in singulis annis exigitur a beneficiato, personam eius tantum attingit, atque ea moderatur iuxta ipsius provisi aetatem. Ergo videretur non posse comprehendi inter onera detrahenda in solutione mediae annatae. Etiam S. C. C. sententiam amplexa fuisse videtur quod deducenda sint tantum onera fixa et realia in Tiburt. Med. An. 4 maii 1754; in qua decretum fuit: « Mediam annatam esse solvendam ex fructibus percipiendis, deductis oneribus fixis et realibus, non vero personalibus, ut patet in Thesaur. resolut. tom. 18, pag. 29 et 32 ».

Hisce in utramque partem praenotatis enodanda proposita fuere

Dubia.

I. An inter beneficii reditus computandae sint distributiones chorales etsi a praebenda non distinctae in casu.

II. An et quae onera etiam de facto existentia detrahenda sint in solutione mediae annatae in casu.

RESOLUTIO. S. Concilii Congregatio quum semel et iterum respondisset Dilata, tandem die 20 iulii 1878 quoad quaestionis meritum respondere censuit :

Ad I. Affirmative et amplius.

Ad II. Deducenda esse onera fixa et realia, non vero personalia et amplius.

EX QUIBUS COLLIGES:

1

I. Mediae annatae solutionem favore Ecclesiarum Cathedralium et Collegiatarum a Benedicto XIII institutam fuisse ad hunc finem, ne domos Dei, quarum decorem summopere diligendum esse sacra eloquia testantur, temporum iniuria collabi, in peius ruere, minusque decenter retineri contingeret.

II. Taliterque Ecclesiarum decori consuli concupivisse Pontificem illum, ut nullum a solvendis mediis fructibus primi anni exemerit beneficium, praeter Ecclesias paroeciales, quae una cum incertis annuum reditum scut, 100 monetae romanae non excederent.

III. Huiusmodi mediae annatae solutionem ita pure et simpliciter iussam fuisse, ut nulla in eius detrimentum fieri liceat subtractio distributionum quotidianarum gratia; sed super istas quoque solutio istaec sit facienda, sint a praebendis distinctae vel cum ipsis coniunctae.

IV. Hanc sententiam S. Concilii Congregationem sequutam fuisse nedum in themate sed pluries; ita ut in Reatina diei 12 maii 1770 resolverit, Canonicos aliosque illius Ecclesiae beneficiatos teneri ad mediam solvendam annatam, quamvis praebenda carerent, et quotidianas tantum lucraretur distributiones.

Ratio qua Benedictus XIII singularem explicuit sollicitudinem in subministrandis novis subsidiis ad reparandas istarum Ecclesiarum fabricas vel eas debito modo conservandas, fuit, quia in Ecclesiis Cathedralibus et Collegiatis, ut ipse ait, fidelis populus frequentius ad orandum convenire solet.

V. Neque licere in solutione mediae annatae onera deducere personalia, seu quae directo personam attingunt; sed tantum subtrahi posse onera fixa et realia, quae beneficio inni

tuntur.

VI. In themate taxam successionis a Gubernio italico quibuslibet de beneficio provisis impositam, et integram ab iisdem una vice solvendam non in singulis annis, videri onus personale non vero reale; ideoque haud subtrahendum cum calculentur beneficii fructus.

EX S. CONGREGATIONE SS. RITUUM

NEAPOLITANA.

Confirmationis cultus ab immemorabili tempore praestiti Servo Dei Nostriano Episcopo Sancto nuncupato.

Die 13 aprilis 1878.

Compendium facti. Die 20 maii anno 1876 ab Emo ac Rmo Cardinali Archiepiscopo Neapolitano sequens epistola missa est ad S. Rituum Congregationem.

Emi ac Rmi Domini Obmi,

« Aequum ac Religioni congruum existimans votis ac precibus a Ven. Sodalitate septuaginta duorum Presbyterorum S. Michaelis Archangeli, nec non a quamplurimis huius Cleri Presbyteris mihi porrectis annuere, inquisitionem ordinariam decrevi super Casu excepto a Decretis S. M. Urbani Pp. VIII super Cultu ab immemorabili praestito Servo Dei Nostriano Episcopo Neapolitano Sancto nuncupato. Cum vero pastora

libus curis distentus id exequi non valerem, hoc munus Illmo ac Rmo Domino Philippo Gallo Archiepiscopo Patracensi in partibus infidelium et Revmis Dominis D. Iacobo Savarone, S. Th. M. et Ianuario de Rosa U. I. D. rite demandavi. Ipsi munus hoc libenti et obsequenti animo susceperunt, et iureiurando coram me praestito ad munus ipsum rite explendum, et ad silentii legem servandam sese obligarunt. Ut autem omnia iuxta S. R. C. Constitutiones et Ven. Innocentii Pp. XI Decreta peragerentur, ipsi sedulo incubuerunt. Id unum mihi, qui gregem meum probe novi, superest addendum, quod nempe Testes a Postulatore inducti aliique Testes et Contestes ex officio vocati omnes indubiae fidei sint; quippe homines probi habentur ab omnibus. Interim etc. » .

Iudices ab Emo Archiepiscopo delegati Processum Ordinarium confecerunt; omnisque ab iis diligentia adhibita fuit, ut executioni mandarentur ea omnia, quae ex praestitutis hac desuper re normis praescripta sunt; et consideratis omnibus de iure et facto considerandis, huiusmodi protulerunt sententiam: Per hanc nostram definitivam sententiam, quam de Iuris peritorum consilio in his subscriptis ferimus in Causa Beatificationis, de qua agitur, dicimus, pronuntiamus ac definitive sententiamus constare de Casu excepto a Decretis S. M. Urbani VIII seu de Cultu ab Immemorabili praestito in Neap. Ecclesia absque interruptione et adhuc praestari Servo Dei Nostriano Episcopo Neapolitano, qui quinto Ecclesiae saeculo floruit. Et ita dicimus et pronuntiamus ac definitive sententiamus ».

Quaestio haec de cultus confirmatione apud Curiam Neapolitanam a iudicibus delegatis primum resoluta, delata fuit, uti moris est, in secunda iudicii Sede ad S. Rituum Congregationem sub hac dubitandi formula: « An sententia iudicum ab Emo Neapolitano Archiepiscopo delegatorum sit confirmanda in casu et ad effectum de quo agitur ». Circa huiusmodi dubium instituta est disceptatio inter Defensorem sententiae Neapolitanae et Promotorem fidei sustinentem, ex officio, adversarii partes.

Acta, tom. XI, fasc. CXXV.

17

Disceptatio synoptica.

DEFENSOR SENTENTIAE NEAPOLITANAE. In primis praecipue recolens, quae ad S. Nostriani vitam spectant, refert Nostriano utpote qui egregia sanctitate floreret et pectus apostolicis virtutibus ornatum gereret, Neapolitanae Ecclesiae administrationem commissam fuisse saeculo quinto mediante, aetate videlicet turbulentissima, qua et Romanum imperium barbarorum copiis pervadebatur et catholicae fidei a grassantibus haeresibus insidiae struebantur. Vir tamen magnanimus non se praebuit tanto oneri minorem; sed sibi creditum pastorale officium eximia sollicitudine gessit et omnigenarum virtutum splendore illustravit.

Inter opera autem egregia quae praestitit, dum commissorum sibi fidelium curae vacaret, memorat Ioannes Diaconus balneum pro clero et populo propriis sumptibus fecisse, ut fideles corpore et animo mundati ad sacra accederent. Ita aemulatus fuit S. Antistes Romanorum Pontificum pietatem, qui paria Catholicorum bono in Urbe monumenta condidere. Huic autem providae curae addebatur in Nostriano inexhausta charitas, qua fidei Confessores Vandalorum immanitate ex afris regionibus depulsos hospitalitate recepit, atque omnigenis curis est auxiliatus. Hos inter recensent historici S. Gaudiosum Bithyniae Antistitem, qui una cum presbyteris fidelibusque Neapolim appulsus et a S. Nostriano benignissime exceptus, eam civitatem heroicis virtutibus decoravit, et merentissimos sanctitatis honores acquisivit. In Pelagianis vero haereticis insectandis summopere eluxit in Venerabili Viro ardor fidei, eiusque servandae puritatis studium. Non solum enim Floro cuidam plebem ad falsa dogmata perducere satagenti fortiter restitit, eumque ab urbe eiecit; sed etiam una cum S. Prospero Aquit. contra Iulianum Episcopum Pelagianae haereseos sectatorem acerrimum strenue decertavit.

« ÖncekiDevam »