Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ex iure civili tum ex iure canonico. Cap. 9, de consuetud. et quemadmodum praesumptionem inducit cuiuscumque melioris tituli de mundo, ita praesumere facit confirmationem apostolicam Card. De Luca, de Iudic., disc. 35, num. 63; Rota, decis. 656, n. 8 et 9, part. 19. Atqui observatum fuit ultra centum annorum spatio beneficii possessores per se numquam munus aeditui obiisse.

Quamquam beneficiati, qui eiusdem loci erant, resederint, tamen a residentia excusantur a tenuitate redituum, qui vitae ducendae impares sunt, Card. Petra, ad Constit. 7 Innocent. III, num. 28, et monet S. Congr. Concilii in Fulden., 21 novembris 1767 § Quod. Atqui reditus huius beneficii vix excedit libellarum 180 summam; a qua expungenda est summa libellarum 60 rependenda inferiori aeditui. Igitur cum beneficium haud residentiale sit, cum altero compatibile est, et consequenter primum beneficium non vacat. Proindeque si beneficium vacavit immerito patroni iudicio sistunt petentes huius beneficii collationem.

PATRONORUM DEFENSIO. Videtur ex adverso Beneficium Sacristae vacavisse, ex quo Beneficiatum alterum beneficium obtinuit in alio oppido. Ad inducendam enim, ipso iure, Beneficii vacationem requiritur 1. Beneficiorum incompatibilitas ex Cap. de multa 28 de praeben. Concil. Trid. Sess. 7, cap. 4, de ref. Lambertin. de iurepat. art. 16 qu. 6 n. 2. 2. Assecutio secundi beneficii cum effectu; ad quam verificandam necessaria est captura possessionis, quia sicut possessio est illa quae effectum inducit provisionis de incompatibili, ita numquam oritur vacatio, nisi possessio obtineatur, qua solum concurrente, verificatur assecutio incompatibilis, aliud enim est assecutio, aliud vero collatio beneficii, quia assecutio intelligitur per possessionem, non per collationem tituli, ut est textus in hac materia vulgatus in cap. de multa, de praeben. in illis verbis post receptionem alterius, quae iuxta communem sensum canonistarum intelliguntur de receptione corporali, mediante captura possessionis, alias sine possessione non dicitur facta assecutio incompatibilis, nec per

«

consequens orta vacatio Beneficii prioris, ut explicat Gloss. in dicto capite de multa in verba post receptionem, ibique Fagnan. n. 9 Panormit. n. 16 et 17, Ancharan. n. 3, « ibi » Nota quod per < adeptionem secundi beneficii vacet primum ipso iure, et pondera verbum recipiens et verbum habeat et sic inducitur << vacatio ipso iure, postquam habuerit possessionem secundi ». Hinc quod sola possessio secundi sit illa quae primum facit vacare beneficium ponderavit Gloss. in Clemen. si plures in verb. vacare de praeben. « ibi » Si vero possessionem ipsius << ultimi apprehendit; haec possessio facit prima beneficia < vacare ». Vitalin. ibidem n. 20. « Vacationem non inducit << collatio sed assecutio possessionis ». 3. Requiritur quod possessio sit plena cum perceptione fructuum, vel saltem eorum maioris partis iuxta dispositionem textus in cap. si tibi concesso de praeben. in 6. « Aequum est ut quamdiu fructus non perceperis primum non debeat reputari vacare ea ratione quod mediante possessione inutili, seu sterili non dicitur quis plene recepisse beneficium secundum, quia plena assecutio beneficii et possessionis verificatur in perceptione fructuum ut bene animadvertit Gloss. in dicto cap. 4, tibi concesso in verbo vacare << ibi quia non est adhuc adeptus plene, quia licet beneficium habeat, fructus non habet, et sic non videtur plene translatus, nam licet res data sit, vacua possessio tradita non est, et sic ad plenum recepisse non videtur; 4. exigitur ut possessio sit pacifica, nam alias ubi supervenient molestiae tam de iure quam de facto iudiciales seu extraiudiciales, non dicitur facta assecutio incompatibilis, nec primum beneficium, durantibus molestiis super secundo, interim vacare censetur, et quod requiratur haec possessio pacifica disponunt omnes posteriores decretales, quae emanarunt ad explicationem textus in dicto cap. de multa, ceu recognosci potest ex cap. commissa de election. in 6, « ibi » Et possessionem pacificam habuisti et in dicto cap. licet Episcopus de praeben. in 6 « ibi » Episcopus beneficium, postquam aliud consimile, ac illius possessionem pacificam habuisti, possit alteri de iure conferre. Et in dicta

Clement. si plures eodem tit. « ibi Eius possessione adepta pacifice, Dignitates, quas prius habebat ipso facto vacare censemus, si dignitatem unicam obtinenti alia similis conferatur eius pacifica possessione habita, prima de iure vacaret ». Proinde sacri canones iubent post duos menses a possessione secundi beneficii, dimittendum esse primum: quia infra hoc spatium experiri potest an veniant molestiae de iure vel de facto, ne casus verificetur, quo provisus utroque carere deberet beneficio. Et ideo, ut auctores retinent, primum beneficium vacare non potest nisi elapsi fuerint duo menses ad illud dimittendum concessi. Lotter. de re benef. lib. 3, qu. 23, n. 19, Rota coram Merlin. dec. 6 n. 10 et in recent. decis. 131 n. 7 et seq. et coram Buratto dec. 202 num. 1 et 2 « ibi » Oportet quod quis pacifice possederit secundum beneficium per duos menses, ut inducatur vacatio primi. Concinit Colonien. Pastoratus 13 ianuarii 1687 § Nec in sola coram bo. me. Molines et Derthonen. Beneficii 27 Iunii 1703 § Solumque coram Omana.

Haud dubitare licet quod hi characteres atque istae notae adfuerint in themate; nam nulla lis est inter Archipresbyterum et patronos quoad assecutionem secund ibeneficii cum effectu, quoad possessionem plenam cum perceptione fructuum, quoad pacificam possessionem et quoad lapsum duorum mensium. Omnis quaestio ergo est de beneficii Sacristae incompatibilitate cum beneficio sito in alio oppido, cui adnexa est obligatio coadiuvandi parochum.

Quod haec duo beneficia sint incompatibilia clare ex eo patet quod utrumque residentiale dici debeat: tale enim esse beneficium cum onere coadiuvandi Parochum nemo dubitat; quod autem tale sit etiam beneficium Sacristae ex verbis Ordinarii erui potest. « Unum modo in quo omnis contro<< versia sita est superest inquirendum. Utrum videlicet Bene<ficio praedicto onus residentiae inhaereat nec ne: Quod ut << assequamur, deficientibus fundationis tabulis, acta SS. Visi<< tationum consulamus oportet. Iamvero in visitatione Emi « Cardinalis Columna anno 1789 pag. 686, haec ad rem

leguntur. De collatione ordinaria adest denique beneficium << residentiale Sacristae, qui choro interest, ac per seipsum vel << per alium minora Sacristae officia praestat».

Emus Antonius Barberini in Sacra Visitatione loquens de isto beneficiato ait: « Habet onus personaliter residendi « et sacristam faciendi, licet sub die 20 Maii a S. Congregatione Concilii Tridentini obtinuerit posse per alium ab < Ordinario approbatum inservire. Modo residet et inservit << per seipsum ».

Visitatio tandem Emi Ordinarii de Alteriis anno 1637 loquens de personis clericorum pag. 532 refert: « Adest << etiam alius Clericus, qui habet onus inserviendi Sacristiae << et minoribus officiis, qui tenetur inservire vel per seipsum << vel per substitutum in habitu clericali incedentem et participat tertiam partem ex incertis cum ipso Archipresbytero ».

Habemus itaque, prosequebatur Emus Ordinarius, seriem Emorum Episcoporum per duo circiter saecula decurren<< tem concorditer testantium Beneficium Sacristae esse resi<dentiale, habere onus personalis residentiae, interesse choro, << intervenire choro..... Quibus perpensis, mihi videtur serio << dubitari non posse de obligatione residendi in casu ». Et re quidem vera praeceptum choro interveniendi exercendique munera, quae numerata sunt, indicant utique praesentiam et residentiam personalem, quia verba interveniat, intersit idem sunt atque resideat et aequiparantur, Fagnanus, in cap. Conquerente n. 16 de Cleric. non resid. Navar. cons. 6 n. 3 eodem tit. Rota in Cracovien. seu Neukoricen. Concionaturae 2 maii 1701 & Et sane cor. bo. me. Muto.

Ex eo quod S. C. Concilii concesserit Beneficiato potestatem implendi munus per substitutum erui potest studium quo ducta fuit s. Congregatio ne servitia choralia desererentur si Beneficiatus impeditus esset; minime vero quod cessato aut secluso impedimento, possessor beneficii inserviendo per alium dispensatus extaret a chorali obligatione. Emus Praesul affabre hac super re observat «Etsi vero concedamus postea

<< usum invaluisse inserviendi per alium, tenendum tamen est << id semper limitatum fuisse ad minora officia prout perspicere << declarat in sua visitatione Emus Columna, qui de beneficiato << Sacrista asserit, quod vel per seipsum vel per alium minora «Sacristiae officia praestat».

Insuper apocrifam esse relationem s. Visitationis, quam Archipresbyter in exordio suae defensionis citavit, Ordinarius evinxit.

Neque ex consuetudine onus residentiae personalis exulat; quia ex monumentis SS. Visitationum constat tantum beneficiatum potuisse per alium adimplere officia minora; non vero divinarum laudum pensum. Nam, et Hieronymus Vitalis, de quo loquitur Emus Barberini in S. Visitatione opus habuit Apostolico indulto ut abesset a residentia et per alium inserviret. Proinde constat quod Beneficium Sacristae residentiale sit, et incompatibile cum alio beneficio, cui adnexum est onus coadiuvandi parochum; et ideo ex dispositione iuris primum vacavisse ad Text. in Clement. Gratiae 4 de rescript. late patent, Paris. de resignat. l. 1 quaest. I n. 9 et seqq. Card. de Luca de Benefic. disc. 92 n. 38.

Facta etiam hypothesi quod beneficium Sacristae residentiale haud foret, retineri tamen ab Archipresbytero nequit. Nemo enim potest plura retinere beneficia, etiam simplicia et residentiam non requirentia, quorum unum sit sufficiens pro honesta vitae substentatione Barbosa in tract. de offic. et potest. Episcop. Allegat. 62 n. 2. Quod probatur per textum quia nonnulli de cleric. non resident. et in cap. cum iamdudum de praebend. et per Tridentinum Sess. 24 cap. 17 de reformat. « ibi » Cum Ecclesiasticus ordo pervertatur quando unus plurium officia obtinet Clericorum, sancte sacris Canonibus visum fuit neminem oportere in duabus Ecclesiis conscribi verum quia multi improbae cupiditatis affectu seipsos non Deum decipientes ..... ».

Excusari ergo a lethali non posse videtur plura retinere beneficia, cum unum sufficiat ; eosque a radice cupiditatis et

« ÖncekiDevam »