Sayfadaki görseller
PDF
ePub

II. Non omnem tamen metum sufficere ad dirimendum matrimonium: sed talem esse debere, qui cadat in virum constantem, et per quem consensus, ab actu contrahendi omnino remotus probetur.

I

III. Matrimonium nullum ex impedimento vis et metus occulto, iuxta Tridentinas solemnitates contractum, revalidari posse, purgato metu, iteratoque coniugum consensu, quin oporteat illud denuo contrahi cum eisdem solemnitatibus.

IV. Huius facti rationem in hoc positam esse, quod matrimonium nullum ex occulto impedimento, habeatur ut validum in foro Ecclesiae; proinde non requiritur, ad idem convalidandum, Parochi et testium praesentia; quae a Tridentino praescripta fuit ea solum de causa, ut gravia vitarentur peccata e clandestinis nuptiis promanantia.

V. Matrimonium in themate haud fuisse nullum ex occulto vis et metus impedimento, sed ex publico; ideoque convalescere nequivisse, neque ex diutina cohabitatione, aut ex copula maritali affectu habita, sed opus fuisse ut iterum Parochus et testes adessent, 2

VI. Vim et metum naturae legibus opponi; quae volunt unumquemque libere agere, ut obligatio firma enascatur; divus

que

Thomas ipsis parentibus potestatem adimit, obligandi filiam ad nubendum alicui determinatae personae.

1 Sanchez, de matrim., l. 4, diss. 3, n. 4 scribit: Dum dicitur metus cadens in virum constantem, intelligitur nomine viri animi robur pro cui usque conditione». Etenim natura vis seu causa metus, potest esse formidabilis absolute seu relative. Ideoque metus probatur vel ostendendo naturam coactionis gravem esse, vel graves produxisse effectus, iuxta diversam personarum conditionem ».

2 Enixis viribus matrimonii vindex demonstrare conatus est notorietatem huius impedimenti, si ipsa existeret, talem non fuisse, ut opus fuisset Parocho et testibus ad matrimonium, de quo disceptatur, revalidandum. Ita ut sufficeret ad revalidationem diutina cohabitatio et copula carnalis, quae iam inter coniuges interfuerant. Attamen S. Congregationem pro invaliditate matrimonii prima et secunda vice stetisse videtur, quia plures testes deposuerunt vim illatam et metum durasse patenter etiam tempore celebrationis matrimonii. Adeo ut ob impedimenti notorietatem, matrimonium convalescere nequiverit, nisi per solemnitates Tridentini, iuxta vigentem ecclesiae disciplinam.

VII. Quum homo sit liberae conditionis, nequit a parentibus per vim obstringi ad tale ineundum matrimonium, quod est quaedam perpetua servitus: ast iuxta regulam iuris: velle non creditur qui obsequitur imperio patris vel domini.

EX S. CONGR. EPISCOPORUM ET REGULARIUM

IURIS DUCENDI FUNUS ET SEPULTURAE.

Die 5 aprilis et 30 augusti 1878.

Compendium facti. In Insula M. lege civili prohibetur mortuorum corpora in Ecclesiis, intra civitatis moenia positis, condere; sed permittitur tantum id fieri in Ecclesiis extra moenia extructis, dummodo istarum Rectores fidem faciant Politicae auctoritati, inibi vita functum propriam habere sepulturam. Die 15 maii 1874 Michael A. mortem oppetiit; eiusque parentes dum disponerent, ut funeralia in Ecclesia Collegiata et paroeciali conficerentur, volebant tamen ut corpus efferretur atque sepeliretur in Capuccinorum Ecclesia, extra civitatem posita, ubi autumabant adesse familiae Michaelis sepulturam. Collegiatae Parochus sese opposuit aiens: ius sepulturae in Ecclesia Capuccinorum non esse liquidum: et nisi Pater Guardianus argumentis aptioribus id evinceret, haud permitteretur eidem efferre et humare corpus Michaelis. Pater Guardianus oppositionem parvipendens, neque ius sepulturae clarius demonstrans, quum ei Politica auctoritas petitam facultatem humandi cadaver dedisset, circa horam nonam diei 16 maii domum defuncti adivit; atque induto superpelliceo et stola, nec non elata cruce, transmeando territorium paroe

ciae et Civitatis C. in Capuccinorum Ecclesia defuncti corpus condidit.

P. Guardianus autem enarravit, scriptisque documentis probavit in sui defensionem, ipsum Parochum Collegiatae iam constituisse sese conferre, die 16, hora octava matutina ad defuncti domum, ut adesset, dum efferretur cadaver ad Capuccinorum Ecclesiam. Filius quoque defuncti Michaelis scripto asseruit, omnia iam disposita fuisse, ut die 16 maii cadaver sui patris efferretur ad Ecclesiam Capuccinorum; quum Parochus Collegiatae distulit elationem hanc post meridiem. Quae dilatio familiae defuncti displicuit, vocavitque Capuccinorum Guardianum, ut hora statuta, elatio perficeretur. Canonici Collegiatae et Paroeciae defuncti, arbitrati factum hoc laedere sua iura, recursum habuerunt contra Capuccinos apud S. Cong. Ep. et Regularium.

Disceptatio synoptica.

IURA CANONICORUM. Episcopus favore istorum retulit sepulturam in Ecclesia Capuccinorum non fuisse sepulturam maiorum pro demortuo Michaele. Ex instrumento enim rogato a publico tabellione die 9 octobris 1849 constat, istam sepulturam fuisse acquisitam a quodam Iosepho Micallef pro se suaque familia et omnibus successoribus, vel ut in lapide legitur pro se suaque uxore et parentibus. Ast defunctus nullo vinculo ligabatur cum familia fundatoris; et vinculum affinitatis tantum existebat inter illum et aliam lineam eiusdem familiae Micallef. Ergo defunctus nullo iure condi poterat in sepultura illa, quam fundator pro se suaque familia et successoribus constituerat, quia de familia non erat, neque successor neque parens agnatus, aut cognatus.

Verumtamen lapidis mortuariae verba innuere ideam videntur, affines quoque includi debere; quandoque enim parentum vocabulo comprehenduntur etiam affines. Sed Fargna, comment. ad sing. Canon. de iurepatr., part. 2, can. 1 difficultatem diluit

edicens, voces successorum et parentum in materia iurispatronatus, et praecipue quoad sepulturae iura strictam expetunt interpretationem. Eodem modo, ibi quo si iuspatronatus fuisset reservatum pro parentibus et consanguineis esset gentilitium, cum nomine parentum, et consanguineorum veniant omnes illi qui sanguinis vinculo coniuncti sunt, tum ex latere agnatitio et cognatitio, quam cognatio matris. Card. de Luca de iurepatron., disc. 28, n. 11; Rota in Interamnen., Iurispatron., 22 martii 1706.

Quapropter ni liquide constet defunctum eiusque parentes, ius sepulturae in Ecclesia Capuccinorum possidere, et nisi idem Michael A. elegerit suam sepulturam, humari defunctus deberet in Paroeciali Ecclesia. Et re quidem vera S. C. C. in Fanen. seu Min. Conventualium Ianuarii 1870 proposito dubio:

An parentibus et haeredibus ius sit eligendi, proprio arbitrio, Ecclesiam pro funere suorum defunctorum; respondit: Negative.

Et in Civitatis Castellanae funerum 28 ianuarii 1764 Sacra Congregatio negat parentibus defuncti omne arbitrium eligendi sepulturam: quia praesumebatur morientem se accomodasse ad iuris ordinationem et de iure esse, ut qui aliter non constituerit, sepeliatur in Ecclesiis Parochiae. Nisi tamen defunctus habeat sepulchrum maiorum.

Proinde, prosequebatur Episcopus, si Michael A. sepeliri nequivit in dicta sepultura, etiam P. Guardianus fidem facere non potuit, cui innixa politica auctoritas tumulationem in Ecclesia Capuccinorum indulsit; neque efferre iure valuit cadaver, idemque associare cum stola et cruce elata in territorio alienae Paroeciae.

IURA CAPUCCINORUM. Rmi Patres diversam ab Episcopo sequuti rationem, cum genealogiam defuncti texerent, demonstrare satagunt istum fuisse filii fundatoris socrum. Et ideo ceu fundator est avus filiorum qui nati sunt a proprio filio coniuncto cum filia Michaelis A. sic defunctus Michael est avus

quoad eosdem filios. Proinde Guardianus dubitare nullimode poterat de iure quod defunctus haberet, ut tuto sepeliri posset in sepultura, quam Ioseph Micallef emerat pro se, suaque familia et pro coniunctis amborum: idest sui et uxoris suae et in qua praemortuus nepos conditus iam fuerat. Idque eo magis quia in Ordinatione quadam anni 1870 dictum fuit: << praesumitur cuique ius esse sepeliri in sepultura... in qua ex proprio suo iure, conditus fuit aliquis ex consanguineis >.

Neque iniuria egisse putant dum cadaver efferrent atque associarent, absque interventu parochi; nam Regulares id facere iure possunt quoties Parochus ab eisdem invitatus, aut renuerit, aut stata hora non venerit; S. C. Cong. in Tusculana funerum 24 iulii 1734. Ista enim proposito dubio:

An postquam Patres Reformati per aliquod temporis spatium expectaverint Archipresbyterum, vel illius coadiutorem, possint absque iisdem asportare cadaver ad eorum Ecclesiam: respondit:

Affirmative, intimato tamen prius et expectato per horam Archipresbytero vel Canonico coadiutore.

In casu, aiunt Capuccini, Parochus vocatus renuit, expectatus non venit. Neque ad Guardianum probare pertinuit, clarioribus argumentis, ius quod defunctus habuit in dicta sepultura; istius familia tantum evincere cogitur praetensum ius et omne diluere dubium, si enasceretur quoad realem eius existentiam. Guardianus nil aliud facere poterat quam familiam defuncti audire, quae ius suum in sepoltura asseruit; dum aliunde innotesceret istius parentela cum fundatoris familia, conditumque fuisse in eadem sepultura praemortuum defuncti nepotem.

Quod si Pater Guardianus in funere hoc rite egit, nullum laesit ius cum stola et cruce elata incedendo; quia omnia haec agere poterat, etiamsi Parochus interfuisset associationi. Spectat enim ad Ecclesiam tumulantem ius elevandi crucem et sacras peragere functiones; parochi autem sola requiritur praesentia; Reiffenstuel, lib. 3, tit. 28, n. 36 ibi. Dum defer

Acta, tom. XI, fasc. CXXVII.

23

« ÖncekiDevam »