Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Reversus in patriam cognovit suam Ecclesiam tamquam vacantem oeconomo curato gubernandam commissam fuisse, et tamen nedum siluit sed, ne titulo sacrae ordinationis careret, impetravit ut inter partecipantes eiusdem Ecclesiae adnumeraretur. Interea facta separatione coram laico tribunali cum muliere, indubia dedit resipiscentiae signa, adeo ut ab Ordinario eidem concessa fuerit rehabilitatio tum verbum Dei praedicandi, tum confessiones fidelium utriusque sexus excipiendi.

In hoc rerum statu, videns paroeciam regi ab oeconomo, a S. Congregatione Concilii petiit ut redintegraretur vel saltem rehabilitaretur ad vacantem paroeciam. Ordinarius cui preces pro informatione ablegatae fuerunt, retulit Petrum exemplarem ducere vitam; plures fidelium, etiam ex conspicuis familiis, ipsum cupere parochum; nullam privationis sententiam in ipsum latam fuisse, tamen paroeciam tamquam vacantem ab oeconomo gubernari. Quem statum probasse videbatur idem Petrus, qui participationem in titulum ordinationis impetraverat in eadem Ecclesia. - Hisce habitis, disputatum fuit an redintegratio vel saltem rehabilitatio esset concedenda.

Disceptatio synoptica.

QUAE CONTRA PETRUM ADDUCEBANTUR. Advertebatur in primis beneficium ipso iure vacare per matrimonium beneficiati, licet non consummatum, imo licet irritum, dummodo irritum. non fuerit ex defectu consensus ipsius beneficiati cap. I et 3 de cler. coniug. Rota in Leodien. matrim., 23 febr. 1737, cor. Corio-Latini, Inst. Can., tom. 4. lib. 2, par. 3. tit. 13, § 1, Fagnanus, in cap. Nuper De Bigam., n. 42, aliique; ea potissimum ratione, quia in matrimonio valido aeque ac in nullo, non tamen ex defectu consensus, voluntas concurrit ducendi uxorem atque clericalem deserendi statum. Huic vero sententiae accessisse dicebatur S. Congregatio Concilii, nam in

[ocr errors]

causa. Dubium matrimonii et resignationis beneficii diei 21 iulii 1674, lib. Decr. 28, pag. 340 - cum quaereretur An Caius (qui matrimonium nullum contraxerat) resignare possit beneficium quod obtinet in tali statu - responsum fuit: Negagative et beneficium vacasse.

Neque opponi posse dicebatur, matrimonium invalidum, effectum vacationis beneficii producere non posse, eo vel magis quod summus Pontifex f. r. Pius IX in sua Allocutione diei 27 septembris 1852 matrimonium iuxta leges civiles tantum celebratum, vocaverit exitialem concubinatum; nam ad huiusmodi effectum non attenditur matrimonii validitas, sed solummodum factum celebrationis Rota, part. 19, tom. 2, decis. 468, n. 5 et 6 recen. Quapropter Latini, op. cit., lib. 1, part. 1, tit. 6, § 2, scripsit: « Inde apud Latinos fit ut si clerici maio<< res uxorem ducere praesumant, matrimonium sit irritum; x ipsi vero beneficia quaelibet amittant, ipsoque facto incidant. << in excommunicationem Clem., Eos qui, De Consang. ». Ceterum neminem latet matrimonium a clericis maioribus initum semper tanquam turpem concubinatum habitum fuisse: quod nedum patet ex cap. 4, de cler. coni. sed etiam ex Concilio Tridentino, sess. 24, can. 9: Si quis dixerit clericos in sacris ordinibus constitutos... posse matrimonium contrahere, contractumque validum esse... anathema sit. Igitur cum clerici in maioribus constituti (obstante lege ecclesiastica) matrimonium validum contrahere nequeant, cumque nihilominus clericos ipsum attentantes sacri canones beneficia ipso iure amittere decernant, extra omnis dubitationis aleam dicendum est, parochum de quo in casu, suo decidisse beneficio.

Insuper advertebatur Petrum facto suo recognovisse vacationem parochialis beneficii, nam cognito paroeciam ab oeconomo administrari, non solum tacuit, sed in participantium numero adscribi postulavit et voti compos effectus. Hinc tacite renunciasse dicendum. Cum vero tacita renunciatio expressae aequiparetur. Cum quid ff. si cert. pet. et per renunciationem beneficium vacet, immerito insurgere nunc contra suam

renunciationem, cum renuntians tanquam non exsistens fiat et regressum amplius habere non possit ad rem renunciatam Rota, decis. 777. n, 4 et 5, p. 18 recen. Quod argumentum maximam vim recipere videbatur ex incompatibilitate inter participationem a Petro obtentam et praebendam parochialem, adepta enim possessione beneficii incompatibilis cum alio iam possesso, primum ipso iure vacare censetur cap. 6, De con. praeb. Clem. ult. de praeb., Reiff., tit. 5, lib. 3, n. 318 seq.

Ex quibus omnibus concludebatur Petro redintegrationem non esse concedendam. Quod vero ad rehabilitationem disserebatur esse denegandam ob malam vitae rationem a parocho per integrum annum habitam, ex qua scandalum et quidem maximum inter fideles fuit; ideoque rehabilitatus contemneretur; despicerentur eius monitiones et correctiones, docente S. Thoma, supp. q. 34, n. 4: « Cuius vita despicitur, restat ut eius praedicatio contemnatur et omnia spiritualia ab eo exhibita ». Et divus Bernardus, Serm. 71, in Cant. scribit : « Bonus si fuerit, qui tibi praeest, nutritor tuus est; si malus fuerit, tentator ».

QUAE FAVORE Petri afferebanTUR. Ad sustinendam parochi petitionem advertebatur supradicta de matrimonii celebratione casui applicari non posse, quia quod peregit Petrus non modo verum matrimonium, sed ne attentatum quidem dici poterat, cum merus sit concubinatus, ceu in citata allocutione Sanctissimus declaravit dicens: inter fideles matrimonium dari non posse, quin uno eodemque tempore sit sacramentum, atque ideo quamlibet aliam inter christianos viri et mulieris, praeter sacramentum, coniunctionem, etiam civilis legis vi factam, nihil aliud esse, nisi turpem atque exitialem concubinatum. Quapropter, licet gravissimum fuisset parochi crimen, sufficiens causa non erat, ut ipso iure a beneficio decideret.

Porro ex Concilio Tridentino sess. 21, c. 6, de Ref. incontinentia, fornicatio, concubinatus iustam praebent causam privationis beneficii, quoties tamen praecesserit trina monitio. Ita enim decernitur ibi Eos (parochos) qui turpiter et

scandalose vivunt, postquam praemoniti fuerint, coerceant atque castigent, et si adhuc incorrigibiles in sua nequitia perseverent, eos beneficiis iuxta sacrorum canonum constitutiones privandi facultatem habeant. Quo in canone duo distinguenda, nempe coercitio, qualis esset temporanea suspensio ab exercitio, et totalis privatio. Sed in utroque casu de forma substantiali requiritur ut praecedant trinae monitiones vel una pro tribus, ceu fuse disceptatum fuit in una S. Severini, 4 aprilis 1778. In ea haec narrabantur: Parochus Laetti remotus fuerat a paroecia atque oeconomus constitutus, cum tamen observaretur ad remotionem, vel privationem paroeciae, requiri gravem causam, concludentem probationem, et canonicam servatam formam; proposito dubio: An sustineatur appositio oeconomi seu potius parochus Laetti sit redintegrandus ad regimen suae Ecclesiae parochialis in casu; repositum fuit: Negative ad primam partem, affirmative ad secundam, reservato iure Promotori Fiscali agendi contra parochum Laetti ad formam Concilii Tridentini et amplius.

Observabatur insuper in hisce formis substantialibus S. Congregationem quam maxime insistere, ita ut propter graves imputationes processum fieri iusserit expensis Episcopi in Placentina, Restitutionis et Rehabilitationis in paroeciam, diei 24 ianuarii 1846 in qua dubio: An et quomodo sit locus restitutioni et rehabilitationi ad paroeciam; respondit: Dilata et causa reproponatur intra trimestre impresso processu sumptibus Episcopi. Hinc cum in casu forma canonica omnino deficiat, concludebatur omnia, quae ab Curia Episcopali peracta fuerant infirmari debere iuxta Rotam in Ferrarien., Parochialis, 8 apri lis 1715; Placentina, Parochiae, 9 decembris 1743, § 8 coram Lana, aliisque.

Quo vero ad tacitam renuntiationem paroeciae ob acceptatam participationem in eadem Ecclesia parochiali, contendebatur sustineri non posse, dum Petrus id egerat ne sibi congrua sustentatio deficeret. Ipsam vero Curiam nunquam conferendo paroeciam novo titulari, et ipsam tanto tempore

sub oeconomo relinquendo, confirmasse paroeciam non vacare. Imo ipsum parochum aversum a renuntiatione animum declarasse, quando, adventante Episcopo ad Concilium Vaticanum, Romam venit atque restitutionem in paroeciam expostulavit; cuius petitioni Episcopus morem non gessit solummodo quia rumores ceterorum participantium verebatur.

Demum asserebatur Petrus dignissimus rehabilitatione ob peractam criminis poenitentiam et irreprensibilem vitae susceptum tenorem; ob necessitatem Ecclesiae, cum alius idoneus ad paroeciam regendam deficiat; cumque eum primores desiderent familiae. Quae rehabilitatio esset iuxta sanctionem cap. 4, de cler. coniug. decernentis: Sacerdotes illi, qui nuptias contrahunt, quae non nuptiae, sed contubernia sunt potius nuncupanda: post longam poenitentiam, et vitam laudabilem continentes, officio suo restitui poterunt.

His disputatis, propositum fuit

Dubium.

An sit locus reintegrationi seu rehabilitationi ad vacantem paroeciam in casu.

S. Congregatio Concilii die 28 iulii 1877 censuit respondendum: Negative in omnibus et amplius.

EX QUIBUS COLLIGES:

I. Beneficiatum nedum expresse, sed etiam tacite renuntiare posse suo beneficio, ex. gr. aliud acceptando beneficium incompatibile, quo casu antea possessum ipso iure vacare intelligitur.

II. Vacare pariter ipso iure si beneficiatus contrahat matrimonium, ob incompatibilitatem status coniugalis et clericalis. Hoc tamen intelligendum de beneficiatis, qui nondum sacros ordines susceperunt.

III. Sacerdotes vel clericos in sacris ordinibus constitutos matrimonium attentantes, nulliter contrahere, turpemque in

« ÖncekiDevam »