Sayfadaki görseller
PDF
ePub

reconditas et sigillo munitas, tam in Urbe, quam extra, emere aut mercari praesumant. Insuper mandavit, ut quicumque Sacras Reliquias, quae venales prostent, invenerit, Locorum Ordinarios commoneat, quorum intererit opportune providere.

Hoc propterea Decretum Idem Sanctissimus Dominus Noster fieri et publicari mandavit.

Datum Romae ex Secretaria Sacrae Congregationis Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositae die 21 decembris 1878.

A. Card. OREGLIA A S. STEPHANO, Praefectus.

A. Panici, Secretarius.

EX S. CONGREGATIONE SS. RITUUM

DECRETUM.

Quo praecipitur, ut scripta quae Sanctorum Canonizationem respiciunt, solummodo imprimi debeant a typographis, qui ab officio et auctoritate Patris S. Palatii Apostolici rite dependent.

Sacra Rituum Congregatio Causarum Beatificationis Servorum Dei et Canonizationis Beatorum, quae eius examini proponuntur summam gravitatem perpendens, sui muneris esse duxit illa praecavere pericula, quae ex inconsulta evulgatione eorumdem Servorum Dei rerum gestarum, ac iudicialium desuper disquisitionum, luctuosissimis hisce temporibus, facile oriri possent. Perpensis itaque accurate Decretis sa. me. Alexandri Papae VII die 19 et 23 iulii anni 1661, statuendum censuit, ut, firma lege nullibi extra Urbem imprimendi quaelibet eiusmodi scripta, in Urbe ipsa, durantibus praedictis

Acta, tom. XI, fasc. CXXVIII.

24

rerum publicarum conditionibus, vel donec aliter a Sede Apostolica provisum fuerit, eadem nonnisi a Typographis imprimi valeant, qui ab officio et auctoritate Patris S. Palatii Apostolici Magistri rite dependent, ab eoque approbati habentur. Si secus quaelibet e praefatis scripturis praelo excussa fuerit, tamquam irrita prorsus ac nulla a S. Congregationis Officialibus haberi debeat. Et ita declaravit ac statuit.

Die 30 ianuarii 1878.

Facta autem de praemissis Sanctissimo Domino Nostro Leoni Papae XIII per me infrascriptum Secretarium fideli relatione, idem Sanctissimus Dominus Noster Decretum S. R. C. praefatum approbavit, et ita in posterum servari mandavit. Contrariis non obstantibus quibuscumque.

Die 7 martii anni eiusdem.

Fr. T. MARIA Card. MARTINELLI, S. R. C. Praefectus. L. S.

ALTONEN.

Resolvitur quod festum Patroni alicuius Ecclesiae consecratae aut solummodo benedictae, celebrari debet duplex I classis cum octava quoad Missam et Officium a Presbyteris dictae Ecclesiae addictis.

Rmus Dominus Petrus Iosephus Baltes Episcopus Alton. in Statibus Foederatis Americae Septentrionalis Sacrorum Rituum Congregationi exposuit inter Decreta Concilii (plenarii) Baltimorensis, sub numero 384, reperiri sequens, scilicet: « Volumus ut in posterum Festum patronale ecclesiae cuiusque consecratae solemniter et ritu debito celebretur. Quod in urbibus adeo facile fieri potest, ut, si negligatur, nullus sit excusationi locus. Idem faciendum erit, licet ecclesia fuerit tantum benedicta. Rure tamen et in oppidulis, ubi difficile esset per hebdomadam plebem fidelium congregare, poterit

Festum (quoad externam solemnitatem) in dominicam proxime sequentem transferri ».

Quum Status praedicti sint loci missionum, paroeciae proprie dictae non adsunt, si cathedrales excipiantur ecclesiae. Reliquae enim ecclesiae generatim habent Sacerdotem missionarium, qui meliori quo potest modo in ipsis ecclesiis statutis temporibus officia facit. Id autem non in omnibus accidit. ecclesiis; sunt namque plurimae quae sacerdotem residentialem non habent, ac consequenter ibi divina officia peraguntur meliori quo potest modo iuxta circumstantias. Plures sunt sacerdotes qui etiam quinque inserviunt ecclesiis. Nonnulla istarum sunt magnae et pulchrae, maxima vero pars earum sunt tales ut vix hoc nomine possint appellari. Insuper rarissimae sunt ecclesiae consecratae et in hac dioecesi ecclesiae consecratae ad quatuor ascendunt; reliquae sunt benedictae.

Hisce expositis, Rmus orator ab eadem S. Congregatione duo insequentia Dubia resolvi humiliter petit, nimirum:

DUB. I. Utrum festum patroni ecclesiae consecratae in hisce Americanis missionibus celebrandum sit sicut festum primae classis cum octava tam quoad missam tam quoad officium?

DUB. II. Utrum festum ad normam supradicti Decreti Concilii Baltimor. Festum Patroni ecclesiarum non consecratarum celebrari debeat prout duplex primae classis cum Octava tam quod missam tam quoad officium?

Sacra vero eadem Congregatio, re mature perpensa, rescribere rata est: affirmative ad utrumque, tam quoad missam, si in iis ecclesiis commode celebrari valeat, tam quoad officium, si qui clerici ad horas canonicas obligati vel saltem ex ipsis unus eisdem ecclesiis sint adscripti. Atque ita respondit et servari mandavit.

Die 28 septembris 1872.

C. Card. PATRIZI, Episc. Ostien et Velitern.,

S. R. C. Praefectus.

D. Bartolini, S. R. C. Secretarius.

SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI

LEONIS DIVINA PROVIDENTIA PAPAE XIII

EPISTOLA ENCYCLICA

Ad Patriarchas Primates Archiepiscopos et Episcopos universos catholici orbis gratiam et communionem cum Apostolica Sede habentes.

VENERABILES FRATRES

SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM.

Quod Apostolici muneris ratio a Nobis postulabat, iam inde a Pontificatus Nostri principio, Litteris encyclicis ad vos datis, Venerabiles Fratres, indicare haud praetermisimus lethiferam pestem, quae per artus intimos humanae societatis serpit, eamque in extremum discrimen adducit: simul etiam remedia efficacissima demonstravimus, quibus ad salutem revocari, et gravissima quae impendent pericula possit evadere. Sed ea quae tunc deploravimus mala usque adeo brevi increverunt, ut rursus ad vos verba convertere cogamur, Propheta velut auribus Nostris insonante: Clama ne cesses, exalta quasi tuba vocem tuam. Nullo autem negotio intelligitis, Venerabiles Fratres, Nos de illa hominum secta loqui, qui diversis ac pene barbaris nominibus Socialistae, Communistae vel Nihilistae appellantur, quique per universum orbem diffusi, et iniquo inter se foedere arctissime colligati, non amplius ab occultornm conventuum tenebris praesidium quaerunt, sed palam fidenterque in lucem prodeuntes, quod iampridem inierunt consilium cuiuslibet civilis societatis fundamenta convellendi, perficere adnituntur. Ii nimirum sunt, qui, prout divina testantur eloquia, carnem quidem maculant, dominationem spernunt, maiestatem autem blasphemant. Nihil, quod humanis divinisque legibus ad vitae incolumitatem et decus sapienter decretum est, intactum vel integrum relinquunt. Sublimioribus potestatibus, quibus Apostolo monente, omnem animam decet esse subiectam, quaeque a Deo ius imperandi mutuantur, obedientiam detrectant, et perfectam omnium hominum in iuribus et officiis praedicant aequalitatem. - Naturalem viri ac mulieris unionem, gentibus vel barbaris sacram, dehonestant; eiusque vinculum, quo domestica societas principaliter continetur, infirmant aut etiam libidini permit

! Is., LVIII, 1.

2 Iud. Epis., v. 8.

2

tunt. Praesentium tandem bonorum illecti cupiditate, quae radix est omnium malorum et quam quidam appetentes erraverunt a fide,1 ius proprietatis naturali lege sancitum impugnant; et per immane facinus, cum omnium hominum necessitatibus consulere et desideriis satisfacere videantur, quidquid aut legitimae haereditatis titulo, aut ingenii manuumque labore, aut victus parsimonia adquisitum est, rapere et commune habere contendunt. Atque haec quidem opinionum portenta in eorum conventibus publicant, libellis persuadent, ephemeridum nube in vulgus spargunt. Ex quo veneranda Regum maiestas et imperium tantam seditiosae plebis subiit invidiam, ut nefarii proditores, omnis freni impatientes, non semel brevi temporis intervallo, in ipsos regnorum Principes, impio ausu, arma converterint.

Haec autem perfidorum hominum audacia, quae civili consortio graviores in dies ruinas minitatur, et omnium animos sollicita trepidatione percellit, causam et originem ab iis venenatis doctrinis repetit, quae superioribus temporibus tamquam vitiosa semina medios inter populos diffusae, tam pestiferos suo tempore fructus dederunt. Probe enim nostis, Venerabiles Fratres, infensissimum bellum, quod in catholicam fidem inde a saeculo decimo sexto a Novatoribus commotum est, et quam maxime in dies hucusque invaluit, eo tendere ut, omni revelatione submota et quolibet supernaturali ordine subverso, solius rationis inventis ses potius deliramentis, aditus pateret. Eiusmodi error, qui perperam a ratione sibi nomen usurpat, cum excellendi appetentiam naturaliter homini insertat pelliciat et acuat, omnisque generis cupiditatibus laxet habenas, sponte sua non modo plurimorum hominum mentes, sed civilem etiam societatem latissime pervasit. Hinc nova quadam impietate, ipsis vel ethnicis inaudita, respublicae constitutae sunt, nulla Dei et ordinis ab eo praestituti habita ratione: publicam auctoritatem nec principium, nec maiestatem, nec vim imperandi a Deo sumere dictitatum est, sed potius a populi multitudine; quae ab omni divina sanctione solutam se aestimans, iis solummodo legibus subesse passa est, quas ipsa ad libitum tulisset. - Supernaturalibus fidei veritatibus, tamquam rationi inimicis, impugnatis et reiectis, ipse humani generis Auctor ac Redemptor a studiorum Universitatibus, Lyceis et Gymnasiis, atque ab omni publicae humanae vitae consuetudine sensim et paulatim exulare cogitur. - Futurae tandem aeternaeque vitae praemiis ac poenis oblivioni traditis, felicitatis ardens desiderium intra praesentis temporis spatium definitum est. - Hisce doctrinis longe lateque disseminatis, ac tanta cogitandi agendique licentia ubique parta, mirum non est quod infimae sortis homines, pauperculae domus vel officinae pertaesi, in aedes et fortunas ditiorum inviolare discu

I, Tim, VI, 10.

« ÖncekiDevam »