Sayfadaki görseller
PDF
ePub

de censuris. sect. 3, n. 5, Maiol., lib. 4, cap. 8, et alii passim. Quae quidem poenae gravius inflictae videntur contra falsis dimissoriis promotum, incurrit enim crimen falsi: immo secundum magis communem sententiam, si hoc crimen sit notorium iure vel facto, absque sententia incurrit poenam infamiae infamia iuris, quia est crimen depositione dignum, Sayr, lib. 7, cap. 12, n. 3 et 12: Garz., par. 11, cap. 3, num. 110. Hodie vero ex Tridentino, Sess. 6, cap. 5 et Sess. 23, cap. 8, certum est quod Ordinatus ab alieno Episcopo sine licentia expressa sui Ordinarii, est ab executione Ordinum ipso iure suspensus, quamdiu proprio Ordinario videbitur expedire; et irregularis fit ad alios Ordines suscipiendos. Quae poenae satis consulte latae sunt in taliter temerario ausu promotum, ne ulla via ad fraudes et dolos in re tam gravis momenti pateret.

Praeterea si quis neglecto aliquo ordine ad superiorem provehatur, dicitur ordinatus per saltum, manetque ab ordine suscepto suspensus. Ab hac suspensione absolvi per Episcopum potest, quoties in ordine suscepto non ministravit: ubi vero ministravit contraxit irregularitatem, a qua si adhuc occulta sit dispensare potest Episcopus; si sit notoria adeundus est Summus Pontifex cap. un. de cleric. per saltum promot. Trid. Syn., sess. 23, cap. 14, Clement. VIII Constit. Romanum Pontificem 121. Semper autem omissus ordo recipiendus est, et tantum quando casus est occultus, Maior Poenitentiarius permittere potest ut occulte recipiatur a quolibet Antistite, etiam extra tempora, non servatis interstitiis et absque dimissoriis, Bened. XIV Const. Pastor Bonus, § 18. Quibus omnibus perspectis, cum Fridericus non modo ordinem Diaconatus furtive cum falsis dimissorialibus, sed etiam per saltum suscepisset, videretur quod petita dispensartio esset deneganda: tot enim crimina commissa, tot censurae in unico facto neglectae ab Oratore inveniuntur, quae suadent non facile ipsas esse relaxandas, nec Episcopi votis indulgendum.

Ex altera vero parte, plures iam anni effluxerunt ab ordine male suscepto, humilitatis et verae poenitentiae signa Fri

dericus dedisse videtur, proindeque malo exemplo et scandalo, sua agendi ratione reparasse, adeo ut ipse Episcopus supplices preces ad S. Concilii Congregationem exhibere non dubitaverit, quae omnia simul sumpta canonum rigores remittendos esse suadent. Nec aliter sensit S. C. Congr. in Aglonen. et Tursien. diei 23 septembris 1844, in qua subdiaconus L. anno 1836 falsis dimissorialibus Vicarii Capitularis per saltum et absque legitima aetate ad presbyteratus ordinem fuerat promotus. Petita absolutione a censuris et dispensatione ab irregularitate et rehabilitatione, S. Congr. C. die 5 maii 1841 rescripsit primo Orator det vera signa poenitentiae et constantis emendationis. Deinde Orator sponte sua per tres menses spiritualibus exercitiis vacavit; et exhibito laudabili testimonio de mutatae vitae ratione, et de sollicitudine semper habita de bono nomine, iterum preces instauravit penes S. C. C. quae tandem nunciata die 23 septembris 1844 sequens dedit rescriptum. « Peractis spiritualibus exercitiis << loco ac tempore ab Episcopo praefiniendis, consulendum << SSmo pro gratia absolutionis a censuris aliisque poenis << incursis, dispensationis et rehabilitationis ab irregularitate << quomodolibet contracta, arbitrio et conscientiae Episcopi, qui constito prius sibi de sufficienti Oratoris scientia, secreto << etiam extra tempora a iure statuta, dominico tamen die, suppleat praetermissum s. Diaconatus Ordinem ».

Hisce igitur attentis haud videretur Friderico denegandum esse beneficium absolutionis in foro etiam externo a censuris, aliisque poenis incursis, atque dispensationis ab irregularitate ad hoc, ut suscepto prius subdiaconatus ordine, ipse ad Presbyteratum ascendere valeat.

Hisce praeiactis, remissum fuit EE. CC. prudentiae decernere, quonam responso essent dimittendae preces pro clerico. RESOLUTIO. Sacra C. Concilii, perpensis omnibus, sub die 25 ianuarii 1879 respondit:

Pro gratia. iuxta petita, facto verbo cum SSmo.

EX S. CONGREGATIONE INDICIS

DECRETUM.

Feria II die 3 februarii 1879.

Sacra Congregatio Eminentissimornm ac Reverendissimorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium a SANCTISSIMO DOMINO NOSTRO LEONE PAPA XIII Sanctaque Sede Apostolica Indici librorum pravae doctrinae eorumdemque proscriptioni, expurgationi, ac permissioni, in universa christiana Republica praepositorum et delegatorum, habita in Palatio Apostolico Vaticano die 3 februarii 1879 damnavit et damnat, proscripsit proscribitque, vel alias damnata atque proscripta in Indicem librorum prohibitorum referri mandavit et mandat quae sequuntur Opera.

Ardigó Roberto. La formazione naturale nel fatto del sistema Solare. Mantova, Viviano Guastalla 1877.

Picco Modesto prof. Prime Nozioni intorno ai Doveri dell'Uomo, e del Cittadino con alcuni cenni circa i diritti che questi devono derivare ad uso delle scuole elementari. Stamperia Reale di Torino, 1878. « Auctor laudabiliter se subiecit et Opusculum reprobavit ».

Mancini Luigi professore di letteratura italiana nel liceo Nolfi di Fano. Dio è Vivo. Lettera ad un amico. Fano, pei tipi V. Pasqualis succ. Lana, 1878.

Dittes Friedrich Dr. Director des Paedagogium in Wien. Lehrbuch der Psychologie. Leipzig, 1876 - << Latine: Institutiones Psycologiae. Lipsiae, 1876. Opus praedamnatum ex Reg. II. Ind. Trid. ».

Causes intérieures de la faiblesse extérieure de l'Eglise en 1870. Cinquième partie, 3 vol. Rome, imprimerie Tiberina 1878.

Havet Ernest. Le Christianisme et ses origines, 3 vol. Paris. Michel Calmann Lévy éditeurs, 1873, 1878.

Itaque nemo cuiuscumque gradus et conditionis praedicta Opera damnata atque proscripta, quocumque loco, et quocumque idiomate, aut in posterum edere, aut edita legere vel retinere audeat, sed locorum Ordinariis, aut haereticae pravitatis Inquisitoribus ea tradere teneatur sub poenis in Indice librorum vetitorum indictis.

Quibus Sanctissimo Domino Nostro LEONI PAPAE XIII per me infrascriptum S. I. C. a Secretis relatis, Sanctitas Sua Decretum probavit, et promulgari praecepit. In quorum fidem etc.

Datum Romae die 4 februarii 1879.

Fr. THOMAS MARIA Card. MARTINELLI, Praefectus.

L. S.

Fr. Hieronymus Pius Saccheri Ord. Praed.

S. Ind. Congreg. a Secretis.

Die 22 februarii 1879, ego infrascriptus magister Cursorum testor supradictum Decretum affixum et publicatum fuisse. in Urbe.

Vincentius Benaglia, Curs. Apost.

EX S. CONGREGATIONE SS. RITUUM

DECRETUM.

LYCIEN. Beatificationis et Canonizationis Ven. Servi Dei Pompilii Mariae Pirotti a Sancto Nicolao Sacerdotis professi Congregationis pauperum Matris Dei Scholarum piarum.

SUPER DUBIO.

An constet de Virtutibus Theologalibus Fide, Spe, et Caritate in Deum et proximum, nec non de Cardinalibus Prudentia, Iustitia, Fortitudine, et Temperantia earumque adnexis in gradu heroico, in casu et ad effectum de quo agitur?

Divina dispositione contigisse videtur, ut hisce diebus, quibus Ecclesiae Ministri ab instituenda iuventute prohibentur ac penitus extruduntur, virtutum praestantia in Ecclesia celebretur, qua Ven. Pompilius Maria Pirotti enituit, omnem impendens operam erudiendis et informandis adolescentulis in Calasanctiano instituto Scholarum Piarum. Natus ipse est anno ab ortu Christi MDCCX tertio Kalendas octobris in vico Montiscalvi Beneventanae Dioeceseos ex coniugibus Hieronymo et Ursula Bozzuti tam generis amplitudine, quam pietate morumque integritate conspicuis: iisque nil potius fuit quam puerum diligenter excolere, et optimis artibus erudire. Parentum sollicitudini Adolescentulus apprime respondit, siquidem pueriles fastidiens nugas, pietatis operibus sedulo vacabat. Morum autem innocentia, corporis maceratione, Sacramentorum frequentia, caritas Dei iugiter eius diffundebatur in corde, et caritate fraternitatis invicem diligens coaevos, ipsosque villicos convivio exceptos fidei mysteria edocebat evangelico ministerio praeludens. Cumque ad salutem animarum curandam divinitus vocaretur, devictis quae obsepiebant viam impe

« ÖncekiDevam »