Sayfadaki görseller
PDF
ePub

contra Parochum turpiter et scandalose viventem, nil aliud requiri videtur quam concludens criminis probatio, Canon. Nos in quemquam 2, quaest. I et can. Placuit quaest. 2 et praemissa canonica forma Cap. si quisquam 2 et cap. si autem 6 de Cohabit. Cleric. et mulier. S. Congr. Concilii in Cracovien. Parochialis 10 febr. 1770, § Et, Acheruntina Privationis Paroeciae 31 martii 1855, § Nequidquam, quae in trina monitione consistit S. C. C. in Cracovien. cit. § Trinam, rationem reddente Fargna de iurepatr. part. 2, can. 21, cas. 9, n. 6 « ibi ». « Quia cum poena privationis, sit maxima et aequipa<< retur morti civili, infligi non potest, nisi constito quod paro<< chus monitus noluerit concubinam aut alias inhonestas mulie<< res relinquere et a perditionis via recedere ».

Poena graduatoria locum habere tantum quoad beneficiatos innuit Trid. Sess. 25, cap. 14, de ref. Quoad parochos vero procedendum esse voluit ita, ut si postquam moniti, et coerciti fuerint in prava consuetudine insordescere non destiterint, parochiali beneficio privarentur ceu docet Girald. in Espos. Iur. Pontif., part. 1, lib. 3, decret. tit. 2, de cohabit. cleric., sect. 332, pag. 228 ac firmant De Nigris de vacat., cap. 2, lib. 2, S. C. C. in una Burgi S. Donnini Ecclesiae parochialis 6 martii 1737 formiter ibi discusso articulo.

In themate verificantur quae a iure expliciter requiruntur; namque ad legitimam plenamque faciendam probationem, satis sunt duo testes probatae vitae omnique exceptione maiores, nisi expresse plures in aliqua causa per legem desiderentur. Atqui nedum duo, sed quindecim testes auditi sunt; qui iurisiurandi religione praemissa, de mala parochi agendi ratione modo cum una, modo cum altera muliere deposuerunt. Neque opponere valet quod ex depositionibus evinci nequeat, an ob bonum vel malum finem mulierum domus adierit parochus ; nam metaphisica probatio haud requiritur, sed ea satis est quae ex violenta praesumptione derivat Cap. Afferte et cap. litteris de praesumpt. Quae violenta praesumptio certe adest tam ex nutibus, ex mutuis amoris signis, quam ex permanen

tia soli cum sola in domo vel in loco abdito degentis, pro tanto temporis spatio, ut possent peccatum committere, Menoch. aliis relatis in praesumpt., lib. 5, praesumpt. 41, n. 11, Sanchez, de matrim., lib. 10, disp. 12, n. 45. Quae praesumptio magis augeretur si attendas, quod parocho prohibitum fuit a laico tribunali petere domum cuiusdam foeminae, ad eius mariti rogatum, et ea non obstante prohibitione, illuc convenerat unde damnatus est. Pariter a Curia eidem prohibitum fuit petere domum alterius mulieris, sed prohibitionem omnino posthabuit.

Aliis depositionibus adiicienda est viri praeclari depositio, qui retulit quod antecessor etiam Episcopus pluries monuerat parochum, ut malam vitam desereret; et quod Parochus ad pedes Episcopi provolutus, culparum veniam exoravit. Iamvero omnibus innotescit, adagium, nulla maior datur probatio, quam proprii oris confessio.

Ex quo fit ut evanescat exceptio, quod testes inimicitia ducti nefanda contra Parochum deposuerint; nam istorum depositionibus duorum Episcoporum testimonium consonat. Facile porro « credi non potest Episcopos suae non minus, « quam alienae salutis adeo immemores, ut nec deterriti << divini interminatione iudicii, odio vel favore moveantur, et << in sacrorum canonum singularem iniuriam, dicant malum « bonum, bonum malum, ponentes tenebras lucem, et lucem << tenebras; Bened. XIV in Constit. Cum illud ». Insuper observandum est, quod si duos tresve excipias, de aliis nihil aliud asseveratur, quam affines vel consanguineos esse sacerdotis, quem Episcopus in paroecia sufficere cupiebat. Neque praesumendum est illos, ob longinquum sanguinis vinculum, voluisse periurium committere, et innocenti detrimentum

afferre.

Quanti autem faciendae sint publicae subscriptiones, quas parochus in sui defensionem adducit, eruitur, praeter modum quo collectae fuerit, ex eo etiam quod folium subscriptum fuerit semper eodem atramento, eodemque charactere subsignatum.

Ad evincendum an forma canonica despecta fuerit in efformando processu notandum est, hanc formam consistere in praevia trina monitione vel una pro tribus Giraldi Ius Pontif. sect. 232, tit. 2 Decret. Has autem non defuisse in themate. patet, tam ex decreto ipso a Curia prolato visis « ibi » monitionibus sibi factis, quibus parere contempsit, quam ex actu quaerelae a fiscali productae pro nihilo habuit (Parochus) condemnationem tribunalis huius criminalis atque monitiones repetitas. Et in actis non deficit formale monitorium. Verumtamen haud insistendum esse videtur super formalitate, cum reapse de crimine constat.

Quod si effingi velit suspensionem Parocho inflictam haud esse perpetuam; tamen parochus nullimode reintegrandus esset in paroecia, imo esset eadem privandus; quia adhuc in sua nequitia perseverat.

Quibus utrinque animadversis, quae sequuntur proposita fuerunt dirimenda

Dubia.

I. An decretum Curiae G. diei 28 iunii 1876 sit confirmandum vel infirmandum in casu.

II. An et quomodo providendum sit in casu.

RESOLUTIO. Sacra C. Congr. causa cognita, sub die 24 augusti 1878 respondere censuit :

Ad I. Non esse locum appellationi.

I

Ad II. Praevia confectione processus, saltem summarie, constito de parochi incorregibilitate, eiusque perseverantia in nequitia, procedendum esse ad beneficii privationem.

EX QUIBUS COLLIGES:

I. Episcopus non ex odii fomite, sed ex caritatis affectu, teneri ad inquirendum et puniendum excessus, quibus, ex

1 Quoad iudicia summaria recole Appendicem relatam Vol. V, p. 35 et seqq.

publico clamore, Parochus ita sit infamatus, ut diutius sine scandalo dissimulari non possit, aut sine periculo tolerari.

II. Proinde gravi existente excessu, quamvis non sit ab ordine degradandus, ab administratione tamen removendus est Parochus turpiter agens, iuxta evangelicam sententiam, quae innuit, villicum amoveri debere a villicatione, qui dignam suae villicationis reddere rationem non valet.

III. Verumtamen in inquirendo et puniendo, illud adhibendum esse moderamen, ut iuxta formam iudicii dictetur quoque forma sententiae; ideoque parochus canonice institutus, numquam amoveatur absque causa canonica, et absque canonica procedendi forma.

IV. Quapropter ut Episcopus a Paroecia removere queat Parochum in prava consuetudine insordescentem, nil aliud requiri quam, ut praemissa forma canonica, crimen concludenter probatum sit.

V. Et rite utrumque requiri, nempe canonicam procedendi formam et concludentem criminis probationem; eoquod quum privationis poena sit maxima et aequiparetur morti civili, nequit perperam infligi.

VI. Hisce adhibitis cautelis Episcopos posse beneficiis privare scandalosos parochos clare innuit Trid. Sess. 21, cap. 6, de ref. aiens: postquam praemoniti fuerint (huiusmodi Parochi) coerceant ac castigent, et si adhuc incorregibiles in sua nequitia perseverent eos beneficiis privandi facultatem habeant.

...

VII. Poenam graduatoriam, de qua loquitur Tridentinum ' locum habere tantum ex DD. quoad alia beneficia non curata;

I

Cupiens Tridentinum ut beneficiati concubinarii resipiscere possent et malam derelinquere consuetudinem, ante extrema remedia, graduatoriam quoad istos constituit poenam aiens: Quod si a superioribus moniti, ab iis se non abstinuerint, tertia parte fructuum, obventionum, ac proventuum beneficiorum suorum quorumcumque et pensionum ipso facto sint privati... Sin vero in delicto eodem perseverantes secundae monitioni adhuc non paruerint, non tantum fructus omnes ac proventus suorum beneficiorum et pensiones in eo ipso amittant Sed etiam a beneficiorum ipsorum administratione..suspendantur, et si ita suspensi nihilominus... tunc beneficiis, portionibus, ac officiis et pensionibus qui

...

...

nam quoad Parochos clare sese habuit eadem S. Synodus, cum constiterit ita esse procedendum, ut si postquam moniti et coerciti fuerint, pravam haud dereliquerint consuetudinem, parochiali privandi sint beneficio.

VIII. In themate haud posthabitam fuisse canonicam procedendi formam liquere; dum constet pluries parochum monitum fuisse ut pravam devitaret consuetudinem; atque insuper crimen concludenter probatum fuisse.

COMMUTATIONIS VOLUNTATIS.

PER SUMMARIA PRECUM.

Die 14 septembris 1878.

Compendium facti. Ignatia Ponce, pia mulier, suis testamentariis tabulis, inter alia, pium missarum legatum reliquit super fundo consito ex 3871 arboribus cacao. Tres ex quatuor partibus reditus harum arborum constituit pro Sacerdote, qui tot Missas litaret in piae fundatricis suffragium, cum eleemosyna ex duobus libellis cum dimidio, si Sacerdos esset testatricis parens; cum duobus libellis tantum si extraneus. Iussit autem ut quarta redituum pars, administratori patrono cederet.

Praesens huius legati patrona exposuit S. Sedi: arbores cacao ex sui patris solertia, conspicuum nunc attingere numerum 6560. Edixit insuper in sua civitate plures adesse mulieres pietate insignes, quae valde cupiunt ut pium erigatur opus in levamen pauperum puellarum, orphanorum ac viduarum. Deficientibus tamen ad id pecuniariis mediis, libenter

buscumque ecclesiasticis perpetuo priventur. Pro Parocho autem graduatoria poena excluditur a iure; ast plecti nequit gravissima remotionis poena, nisi post gravissimum crimen, praehabitis monitionibus, ac formali confecto processu, solemni iustaque iudicis sententia fuerit convictus.

« ÖncekiDevam »