Sayfadaki görseller
PDF
ePub

rodoxis impetuntur; totque periculis expositam iuventutem impensa cura, qua frequenti usu Sacramentorum, qua pietate in Beatam Virginem studeant communire, et ad religionem firmiter tenendam etiam atque etiam excitent. Ipsi vero parentes, quive eorum loco sunt, liberis suis sollicite invigilent, ac vel ipsi per se, vel, si minus idonei ipsi sint, per alios de lectionibus auditis eos interrogent, libros iisdem traditos recognoscant, et, si quid noxium ibi deprehenderit, antidota praebeant, eosque a familiaritate et consortio condiscipulorum, a quibus Fidei vel morum periculum imminere possit, seu quorum corrupti mores fuerint, omnino arceant et prohibeant. Hanc autem necessariam christianam institutionem et educationem liberis suis impertiri quotque parentes negligunt; aut qui frequentare eos sinunt tales scholas, in quibus animarum ruina evitari non potest; aut tandem qui, licet schola catho

scholas trahant, veneno erroris imbuant, atque infortunio mactent sempiterno; id Dei sanctissimaeque nostrae Religionis Minister non studiose ac diligenter praestabit, ut suos servet, neque ex iis, quos dedit Christo suo Pater, perdat quemquam? lo., XVII, 12; XVIII, 9.

[ocr errors]

N. 438: Neque hoc muneris per alias, ut negligentiores solent, sed per sese ipse exequatur. Onus enim pueros christianae fidei rudimentis instituendi adeo est cum pastorali officio coniunctum, ut qui ex ignavia vel desidia id ferre nolit, aut in alios reiiciat, violati officii poenas vitare nullo modo possit...

[ocr errors]

N. 439: Dum pueros ad divinarum rerum scientiam educare studet, omnem in eo operam ponat, ut quod in Ecclesia Catholica laudat Augustinus (De moribus Eccl. cathol., lib. I, cap. 30), pueros pueriliter doceat: ea scilicet facilitate et simplicitate, quae eorum imbecillitatem et imperitiam deceat. Altissima fidei mysteria ita explicet, ut eorum aetati atque ingenio se accommodet. Etiamsi, quod saepe evenit, adulti haud pauci catecheseos tempore dicentem in templo circumstent, numquam ipse verbis aut loquendi modis exquisitis et elegantioribus utatur, sed ea tantum adhibeat, quae simplicia, clara, et apertissima sint, quaeque ab omnibus, etiam rudioribus, facile intelligantur. Qui docet, monet apposite Augustinus (De Doct. christ., lib. 4, cap. IX, § 23 et 24) non curet quanta eloquentia doceat, sed quanta evidentia. Cuius evidentiae diligens appetitus aliquando negligit verba cultiora, nec curat quid bene sonet, sed quid bene indicet atque intimet quod ostendere intendit ... Quid enim prodest locutionis integritas, quam non sequitur intellectus audientis, cum loquendi omnino nulla sit causa, si quod loquimur non intelligunt, propter quos ut intelligant loquimur? Coll. Lacens., loc. cit., col. 516 et 517.

Acta, tom. XI, fasc. CXXII.

4

lica in eodem loco idonea adsit apteque instructa et parata, seu quamvis facultate habeant in alia regione prolem catholice educandi, nihilominus committunt eam scholis publicis sine sufficienti causa ac sine necessariis cautionibus, quibus periculum perversionis e proximo remotum fiat; eos si contumaces fuerint, absolvi non posse in Sacramento Poenitentiae, ex doctrina morali catholica manifestum est.

LITTERAE APOSTOLICAE

quibus munus Supremi Moderatoris Rosarii viventis Magistro Generali Ordinis FF. Praedicatorum committitur.

PIUS PP. IX.

AD PERPETUAM REI MEMORIAM.

Quod iure haereditario pluries quoque ab Apostolica Sede confirmato ad inclytum Fratrum Praedicatorum Ordinem in Galliis etiam pertinuerat, propagare nempe pium exercitium cui a Rosario nomen in honorem Bmae Mariae Virginis, et sodalitates a sancto Rosario erigere, postliminii iure' enixis precibus repetunt trium Provinciarum praedicti Ordinis in Galliis consistentium Praesides.

Pietate et industria bonae memoriae Mariae Jaricot, Lugduni ortum habuit Sodalitas a Rosario vivente nuncupata, cuius sodales, in quindenas dispertiti, singulis per mensem diebus, mysterium ad meditandum decademque recitandam sibi unoquoque mense sortiuntur; et sic reliquis deinceps mensibus. Hanc Sodalitatem adscriptorum numero auctam, laudibus prosecutus est, indulgentiisque ditavit, fel. rec. Gre

[ocr errors]

Iuxta Ferraris, post liminium est ius amissae rei recuperandae ab extraneo, et in statum pristinum restaurandae ».

gorius XVI Decessor Noster, qui eidem Sodalitati patronum dedit eminentissimum virum Aloisium Lambruschini tunc temporis in Galliis Nuntium Apostolicum, fecitque dilectum filium Bethemps Metropolitanae Ecclesiae Lugdunensis Canonicum eiusdem Sodalitatis Moderatorem supremum, cuius erat Sodalitatum huiusmodi in reliquis Dioecesibus Praesides deligere, ac Zelatores singulis earumdem Sodalitatum sectionibus praeficere. Iamvero, uno et altero, quibus sancta Sedes huiusce Sodalitatis patronatum et regimen, ut supra, demandaverat, vita functis, et restituta in Galliis Fratrum Praedicatorum familia, cuius tres ibidem Provinciae constitutae sunt, quum praefata Sodalitas non sine periculo iacturae Indulgentiarum, primaeva constitutione et ordinatione sua destituta videatur, dilecti filii hodierni trium Dominicani Ordinis Provinciarum in Galliis existentium Praesides, enixe a Nobis postulant, ut supremam Rosarii viventis moderationem Magistro Generali Ordinis supradicti, singularum autem sodalitatum seu societatum huiusmodi regimen et curam Moderatoribus Confraternitatum a S. Rosario quae in locis singulis erecta sunt, de auctoritate Nostra committamus.

Nos igitur, hisce votis obsecundare, omnesque et singulos quibus Nostrae hae litterae favent, peculiari beneficentia prosequi volentes, et a quibusvis excommunicationis et interdicti, aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris ac poenis, quovis modo vel quavis de causa latis, si quas forte incurrerint, huius tantum rei gratia absolventes et absolutos fore censentes, Auctoritate Nostra Apostolica, perpetuis futurisque temporibus, munus supremi Moderatoris Rosarii viventis dilecto filio Magistro Generali Ordinis Fratrum Praedicatorum demandamus, regimen vero et curam Sodalitatum seu Societatum a Rosario vivente Praesidibus seu Moderatoribus Confraternitatum a S. Rosario, quae in singulis locis institutae sunt, Auctoritate item Nostra, et perpetuum in modum, committimus.

Decernentes has litteras Nostras firmas, validas et efficaces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus

sortiri et obtinere, dictisque in omnibus et per omnia plenissime suffragari, sicque in praemissis per quoscumque Iudices ordinarios et delegatos etiam causarum Palatii Apostolici Auditores, Sedis Apostolicae Nuntios, et S. R. E. Cardinales etiam de latere legatos, et alios quoslibet, quacumque praeeminentia et potestate fungentes et functuros, sublata eis et eorum cuilibet quavis aliter iudicandi et interpretandi facultate et auctoritate, iudicari et definiri debere; ac irritum et inane, si secus super his a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari.

Non obstantibus Nostrae Cancellariae Apostolicae regula de iure quaesito non tollendo caeterisque, quamvis speciali atque individua mentione ac derogatione dignis, in contrarium facientibus quibuscumque.

Volumus autem ut praesentium litterarum transumptis seu exemplis, etiam impressis, manu alicuius Notarii publici subscriptis, et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus adhiberetur

fatur, quae

ipsis praesentibus, si forent exhibitae vel ostensae.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub annulo Piscatoris die XVII Augusti MDCCCLXXVII, Pontificatus Nostri anno trigesimo secundo.

L.S.

F. Card. AsQUINIUS.

NOS FR. IOSEPHUS MARIA SANVITO

Sacrae Theologiae Professor ac Vicarius Generalis totius Ordinis Praedicatorum omnibus patribus, fratribus et sororibus eiusdem Ordinis, Salutem et Sanctae Exultationis Spiritum.

Cum SS. D. N. Pius PP. IX, per breve Quod iure haereditario, datum die 17 Aug. 1877, nobis supremam Rosarii viventis moderationem commiserit, virtute facultatum ita nobis attributarum, sequentia declarando ordinamus.

Omnes et singuli Directores Rosarii viventis hodie existentes in officio suo ad vitam confirmantur, cum facultate eligendi novos Zelatores etiam novis quindenis praeficiendos. Similiter, omnes zelatores hodie existentes ad vitam in officio suo confirmantur. Omnes denique sodales a praedictis zelatoribus hucusque recepti, aut ab iisdem in posterum recipiendi, pro legitime admissis habendi sunt, ita ut omnibus indulgentiis et gratiis Rosario viventi concessis aut concedendis libere perfruantur.

In posterum autem, u: quis in Sodalitatem Rosarii viventis legitime cooptetur et lucretur Indulgentias huic Sodalitati concessas, necessarium erit illum eligi aut approbari ab aliqua zelatrice seu zelatore, qui ipse approbatus seu institutus fuerit ab aliquo legitimo Rosarii viventis Directore. Pro legitimis vero Directoribus habendi erunt: 1. iuxta Breve supra citatum, omnes Directores Confraternitatum SS. Rosarii, quae in singulis locis per Magistrum Generalem FF. Praedicatorum de consensu Ordinarii canonice erectae sunt aut in posterum erigentur; 2. in locis ubi Confraternitas SS. Rosarii non existit, Sacerdotes qui vel a nobis immediate, vel ab AA. RR. PP. Provincialibus (virtute delegationis, quam singulis in sua Provincia concedimus) instituti fuerint.

Nuper quidem in manus nostras pervenerunt nonnulla documenta authentica ad Rosarium vivens pertinentia, quae nunquam adhuc praelo commissa sunt: alia vero, quae nobis desunt, reperire satagemus. Quibus omnibus examinatis et perpensis, necnon consulta (si opus fuerit, ut omnis dubitandi occasio auferatur) S. Congregatione Indulgentiarum, brevem libellum conficiendum curabimus, in quo accurate explicabuntur ea, quae ad praedictam Rosarii viventis devotionem referuntur.

Quamobrem Breve Pontificium his nostris litteris adiungimus, simulque iubemus ut omnes ad ea, quae sunt praescripta se confor ment. Deum igitur enixis precibus pro Pontifice Nostro Pio Papa IX, qui novum beneficentiae suae argumentum Ordini Nostro contulit, exorent. Dum vero benedictionem Nostram omnibus Vobis ex corde impertimus, vestris quoque precibus Nos ipsos, Sociosque commendamus. Valete.

Datum Romae in Conv. N. S. M. supra Min. die 15 Novembris, D. Alberto Magno O. N. sacro, anno 1877.

FR. IOSEPHUS MARIA SANVITO

Vic. Generalis Ord. Praed.

L.S.

Reg. pag. 226.

Fr. Hyac. Marchi, Prov. et socius.

« ÖncekiDevam »