Sayfadaki görseller
PDF
ePub

tein. Haec omnia universus clerus acceptavit atque subscripsit, iuramento sese obstringendo, numquam hisce statutis se opponendi.

Imo et hodiernus Abbas, qui anno 1845 suum munus suscepit, suo et suorum successorum nomine, omnia pariter probavit atque iuratam declarationem edidit, neque ipsum neque suos successores aliquid acturos contra huiusmodi regulas.

Cum vero ab eo anno 1845. absque ulla contradictione praefatae normae adamussim servatae fuerint, mirum esse, con cludebat Episcopus, Abbatem hodie, post plus quam triginta annis, recurrere contra constitutiones quas ipse idem accepto habuit atque solemniter iuravit.

Hisce expositis, gradum faciens Episcopus ad mansionariatus advertebat Abbatem innixum decreto Episcopali anni 1798 facultatem seu privilegium illos conferendi sibi vindicare: verum in illo decreto neque vestigium reperiri de hoc praetenso iure, continet enim approbationem Episcopi duorum mansionariorum, qui reliquis adiuncti fuerunt. Erectionem vero priorum sex neque in Archivio episcopali, neque in illo Collegiatae reperire potuisse. Facile tamen esse ostendere, neque Abbatem potuisse sibi reservari ius collationis mansionariatuum, neque Episcopum potuisse illud concedere, quia eorum dos constituta fuit ex bonis Capellae S. Caietani, de qua Abbas puram putamque administrationem habebat. Iamvero quis ignorat Concilii Tridentini sanctionem (sess. 14, c. 12, de ref.) statuentis: « Nemo cuiusvis dignitatis ecclesiasticae vel saecularis, « quacumque ratione, nisi Ecclesiam, beneficium vel capellam << de novo fundaverit et construxerit, seu iam erectam, quae <<< tamen sine sufficienti dote fuerit, de suis propriis et patri<< monialibus bonis competenter dotaverit, iuspatronatus impe <«<trare aut obtinere possit aut debeat? ».

Deficere etiam favore Abbatis, subdebat Episcopus, exercitium praetensi iuris; quod exercitium iuxta leges Tridentini << consistit, in multiplicatis praesentationibus per antiquissimum temporis cursum qui memoriam hominum excedat (sess. 15,

cap. 9, de ref.) antiquissimum enim tempus hic haberi non potest cum mansionariorum institutio saeculo recentior est; neque praesentationes verificantur, cum usque ad annum 1827 binae tantum detectae sint atque ignoratur quomodo factae fuerint. Quod si anno 1836 praesentationem ab Abbate factam probavit Episcopus illius temporis, patet ipsum deceptum fuisse, nam tres post annos, aliam vacantem praebendam habito concursu contulit.

Post haec redibat sermo Episcopi super declaratione anni 1845 ab Abbate emissa atque subsignata, eo vel magis quod anno 1854 die 21 augusti, per edictum ab Abbate subscriptum, indictus fuit concursus ad mansionariatum vacantem, in quo edicto advertebatur, non solum ea vice, sed semper in posterum mansionariatus collatum iri, adhibita forma concursus, prout decernebatur in enunciata norma ab Episcopo et commissione executrice concordati statuta.

Neque opponi posse dictam normam prorsus deficere ; quandoquidem eius existentia probatur: 1. A relatione facta ab Episcopo praefatae Commissioni in qua totis viribus contendebat providendum esse hisce officiis per concursum; 2. A declaratione ipsius Abbatis 12 iulii 1845, in qua nedum mentio fit de nominata norma seu piano, sed absque ulla limitatione acceptatur; 3. Demum a literis diei 17 iunii 1846 datae ad Episcopum a ministro rebus ecclesiasticis praeposito, in quibus perlegitur normam respicientem clerum ecclesiae S. Ioannis Baptistae probatam fuisse. Quae omnia si coniunctim expendantur cum subsecuta observantia, nedum praesumptionem, sed certitudinem pariunt, hanc normam extitisse, licet nunc in tenebris delitescat.

Ex his omnibus, concludebat Episcopus, ius Abbatis in tenues auras abire.

Hisce ab utraque parte disputatis, causa proposita fuit in comitiis diei 30 iunii 1877, sed dilata resolutione, iussum fuit ulteriores diligentias adhiberi pro exquirendo actu, vulgo Piano. Interim Abbas per suum procuratorem nuncium misit primae

quaestionis parti, nempe iuri conferendi canonicatus. Novis diligentiis in irritum cessis, rursus propositus fuit enodandum

sequens

Dubium.

An et cui competat ius conferendi canonicatus et cantoratus

in casu.

RESOLUTIO. Sacra Concilii Congregatio die 26 ianuarii 1878 respondit:

Quoad canonicatus provisum per procuratoris declarationem, quoad cantoratus spectare ad Abbatem.

HINC COLLIGES:

I.

I. Bullas pontificias, ut authenticae dici possint, quatuor praesertim notas ab extrinseco praeferre debere; nempe: 1. Ut in charta pergamena sint conscriptae; 2. Ut charactere exantlatae sint theutonico; 3. Ut plumbeo sigillo filo, rubro et croceo a pergamena pendente munitae reperiantur; 4. Ut subscriptionem habeant tum Cardinalis Pro-Datarii, tum aliorum Datariae officialium qui ad hoc sunt deputati.

II. Ab extrinseco vero suspectum ingeri, eas esse apocriphas, si concessio adeo late pateat, ut limites a S. Sede apponi solitos undequaque excedat.

III. In casu cum allatum Bullae exemplar, nullum, neque ab extrinseco neque ab intrinseco authenticitatis signum exhiberet, iure dubitari poterat bullam esse apocripham.

IV. In materia iurispatronatus praeter fundationem plurimum attendi observantiam, quae est optima legum interpres. Ideoque in casu licet fundatio sex priorum mansionariatuum

Hodie post motum proprium Leonis XIII (quem Deus diu sospitet atque servet) scriptura theutonica et charta pergamena amplius non adhibentur in dispensationibus matrimonialibus et in bullis collationum minorum beneficiorum quae dignitatem adnexam non habeant. Habes hoc documentum pag. 465 vol. huius.

cognosceretur tantum per coniecturam ex fundatione duarum posteriorum, tamen quia observantia Abbatibus favebat, ipsis ius praesentandi ad mansionariatus servatum fuit.

V. Nullam habitam fuisse rationem normae quae a commissione executrice concordati probata dicebatur, neque declararationis editae ab Abbate, forsan quia primae exemplar nullum afferebatur; Abbas vero sine venia Apostolicae Sedis, successoribus praeiudicium afferre non poterat.

EX S. CONGREGATIONE SS. RITUUM

DECRETUM.

Portus Aloisii.

Quum non solum ex fidelium domibus, sed etiam modo in ecclesiis venerationi soleant exponi imagines Beatae Mariae Virginis assertas quasdam eiusdem Virginis apparitiones repraesentantes, Revmus Dominus Episcopus Portus Aloisii sui muneris esse duxit a Sacrá Rituum Congregatione insequentium dubiorum solutionem humiliter postulare, nimirum:

Dubium I. An posset ab Ordinariis permitti vel saltem tolerari ut ad publicam fidelium venerationem exponantur in ecclesiis imagines, seu simulacra B. M V. sub titulo de Lourdes, de la Salette, et Immaculatae Conceptionis lucis radios e manibus emittentes?

Dubium II. An ab Apostolica Sede fuerint approbatae Apparitiones, seu revelationes, quae contigisse perhibentur, quaeque cultui B. M. V. sub memoratis titulis causam praebuerunt?

Dubium III. An pium Sodalitium in Portu S. Aloisii Beatae Mariae Virginis de la Salette dicatum ab Episcopo admitti valeat?

Dubium IV. An festum B. M. V. sub eodem titulo cum Missa et ritu duplici primae classis cum octava ibidem celebrari possit?

Dubium V. An Litaniae speciales Apparitionis B. M. V. de la Salette, ibi recitari valeant?

Quae quidem dubia quum subscriptus Cardinalis in Ordinariis Sacrorum Rituum Comitiis hodierna die ad Vaticanum habitis retulerit, Eminentissimi et Reverendissimi Patres sacris tuendis ritibus praepositi, auditis votis, tum alterius ex consultoribus Theologis, tum Reverendissimi Domini Adsessoris, omnibus mature perpensis ac consideratis, rescribendum

censuere.

Ad I. Affirmative, servatis tamen cautelis praesertim Decreto Tridentinae Synodi de invocat. et venerat. et Reliquiis Sanctorum et sacris imaginibus (Sess. 25) praescriptis et Sa: Me: Urbani VIII Constit. Sacrosancta Synodus 15 maii 1642 confirmatis.

Ad II. Eiusmodi apparitiones seu revelationes neque approbatas neque reprobatas vel damnatas ab Apostolica Sede fuisse, sed tantum permissas tamquam pie credendas fide solum humana, iuxta traditionem, quam ferunt, idoneis etiam testimoniis ac monumentis confirmatam. Nihil proinde obstare, quin Ordinarii pari ratione se gerant: facta desuper (Si de opere typis vulgando agatur) in eodem sensu opportuna declaratione seu protestatione, ad tramitem decretorum praelaudati Urbani Papae VIII.

Ad III. Affirmative.

Ad IV. Negative, nisi de speciali et expressa apostolica facultate.

Ad V. Negative.

Atque ita rescripsere ac servari mandarunt die 12 maii an. 1877.

Acta, tom. XI, fasc. CXXX.

33

« ÖncekiDevam »