Sayfadaki görseller
PDF
ePub

confirmare Theologum Ballerini in commentariis ad Gury tract. de matr., num. 839, adnot. 6 in fine. Neque enim Pontifex ibi statuere voluit aut moram unius mensis sufficere quoad eum qui animum non habeat acquirendi domicilium vel quasi domicilium, aut eum qui hunc animum habeat, prius non posse valide contrahere quam mensis elabatur; aut denique mensis spatium sufficere ad domicilium vel quasi domicilium acquirendum: sed mere indicium tradere voluit, quo satis praesumi possit animum acquirendi saltem quasi domicilium contrahenti fuisse, atque ideo, nisi quid secus suadeat, pro validitate matrimonii iudicandum esse.

FERDINANDI PATRONI RESPONSIO. Postremam matrimonii adsertoris obiectionem ante omnia suscipiens praemonebat: eum ipsum confitentem haberi ex Benedicti constitutione quasi domicilium deficere, si aliqua plus minusve notabilis absentia ex eodem loco, ceu in casu, cum animo redeundi intercesserit. Tarquinium mensem sine animo posthabuisse, Ballerinium animum sine mense admittere. At neutrum quidquam dicere de absentia quae in ipsa mora intercessit. Manere igitur, missa quaestione de animo, ad quasi domicilium constituendum, interpolatam moram non suffragari.

Ast animum Comitis matrimonii detensorem ex duobus demonstrare:

1) quod habuit in mensa nummularia officium;

2) quod domunculam inhabitandam in Anglia conduxit. Verum ex ipsius locatoris notulis patere, habitationem conductam fuisse ad hebdomadam: et si ad longum tempus inhabitare iuvenes voluissent, consuetudinem de hebdomada non elegissent.

Quod respicit officium, ex actis pariter constare illud nec serio oblatum, nec serio acceptum fuisse. Comitem, dum Londini consisteret, amicos fuisse percontatum ut aliquod sibi ministerium ubicumque compararent. Nec casum esse obiiciendum de eo, qui post susceptum aliquo in loco domicilium alio migrare meditatur, sed interea temporis illius loci

incola censetur. Nam Ferdinandus usque ab initio Angliam petiit eo animo ut alio tenderet, et lucrosum sibi munus inveniret.

Nec admitti posse ipsum uno aut altero anno Londini manere cogitavisse: nam facta docere, Comitem semper matris nutum sequi debuisse numquam propriam voluntatem : in illo legatorum curriculo quem iamdiu iniverat, precariam absentiae veniam accepisse ut duo specimina ederet, alterum in iure gentium, alterum in iurisprudentia. Factum denique eloquentissimum haberi in eo, quod vix civili inita coniunctione ex Anglia discessit, nunquam amplius reversurus. Etenim praeter tradita in constitutione paucis de subsequenti habitatione Natal. Alex. in theol. dogm. et moral. lib. 2 de sacr. matr., cap. 2, art. 2, regul. 6 docere. Ad adquirendum quasi domicilium, oportet ut contrahentes non solum habeant praecedentem habitationem, verum etiam subsequentem ad aliquod temporis spatium. Verum subsequens habitatio, ab omnibus auctoribus qui hanc tractarunt materiam, tamquam magni momenti adminiculum est reputata.

Axioma, quod domicilium non amittatur ab eo qui ex temporanea ac precaria causa ab eo discedit cum animo redeundi, aptari non posse ad quasi domicilium. Textum enim in l. 7. Cod. de incolis et Rotae decisionem ex adverso allatam, loqui de domicilio, minime vero de quasi domicilio habitationis. Locum ubi Comes larem, rerumque ac fortunarum suarum summam constituit, non esse Angliam sed B.: neque probari Comitem ex Anglia B. redeuntem peregrinari voluisse, sed peregrinantem potius videri potuisse, cum ex domicilio B. Londinum proficisceretur.

Admitti nequire, ex Anglia discedentes revertendi animum habuisse. Duplicem animum esse posse in loci mutatione: alterum quasi domicilii contrahendi aut resumendi, alterum matrimonium ineundi. Discrimen, inter utrumque maximum hoc esse, quod animus quasi domicilii bona fide ducit ad matrimonii validitatem, alterum, mala fide, ad nullitatem: Benedi

ctus XIV in instit. 33. Omnem ergo habitationis mutationem ad contrahendum matrimonium sine quasi domicilii animo et facto, veluti in fraudem susceptam, nullitatem parere: eo magis parere, cum fiat ad locum in quo Tridentina Synodus non viget. Benedictus XIV, de Synodo, lib. 13, cap. 4,

num. 9, 10.

In facto veritatem hanc esse. Iuvenes prima vice B. reversos in Angliam proficisci ut ibi ad longum tempus consiste rent, numquam cogitasse: sed ut B. redierunt, novum illico ab eis consilium fuisse susceptum revertendi, non ad manendum, sed ad fraudolentas nuptias celebrandas, ut iis compositis discederent. Itaque nihil aliud haberi quam animum redeundi ad fraudandum, ideoque per primum ex Anglia discessum non modo factum habitationis defuisse, sed etiam talem habitandi animum, qualem lex requirit.

To tam igitur causam his finibus contineri. Mensem circiter iuvenes in Anglia absumpserunt absque animo ad longum tempus manendi. Etiamsi animum manendi habuissent, et quasi domicilium adipisci potuissent, factam deinde fuisse ad alium mensem mutationem et animi et habitationis. Habitationis, quia triginta diebus B. incoluerunt: animi, quia Londino egressi consilium inierunt redeundi, ad nuptias in fraudem celebrandas.

Post hanc novam disputationem propositum est de more resolvendum

Dubium.

An sit standum vel recedendum a decisis in casu.

Et Eminentissimi Patres in Congregatione die 20 iulii 1878 responsum dederunt:

Dilata ad primam post proximam.

Tandem reproposita causa sub die 14 septembris resolutio prodiit:

In decisis.

EX IIS OMNIBUS COLLIGES:

I. In loco ubi Tridentinum Concilium adhuc promulgatum non fuit locum habere doctrinam traditam a sanctissimo Pontifice Pio IX in allocutione diei 27 septembris 1852, nimirum inter fideles matrimonium dari non posse, quin uno eodemque tempore sit sacramentum.

II. Verum cum hac in lege praesumptio contineatur quae ex facto arguit ad mentem operantis, si factum praesumptionem removeat, locum habere non posse legem, quia actus agentis ultra illius intentionem operari nequit.

III. Matrimonium non haberi propter defectum consensus, si contrahentes contractum a sacramento separare voluerint, idest contrahere quin sacramentum susciperent.

IV. Id accedere, si contrahentes in animo non habuerunt facere quod Ecclesia requirit, et civiliter tantum, non religioso vinculo contrahere.

V. Iterum matrimonium esse nullitate infectum, si conditio stipulationi adiecta fuerit de matrimonio quandoque dissolvendo. At sedulo esse cavendum, conditionem contrariam substantiae matrimonii tantummodo admitti, in qua actus voluntatis innititur.

VI. Valere matrimonia contracta in loco ubi decretum tametsi promulgatum non fuerit, dummodo partes in eo loco domicilium vel quasi domicilium contraxerint.

VII. Accurate domicilium a quasi domicilio habitationis esse distinguendum. Illud haberi in loco ubi quis larem, rerumque ac fortunarum suarum summam constituit, ad hoc sufficere habitationem cum voluntate ibi manendi longo tempore vel maiore anni parte.

VIII. Iuxta Benedicti XIV constitutionem paucis abhinc, ad matrimonii validitatem requiri saltem unius mensis habitationem, quae matrimonium praecedat, atque praesumptionem quasi domicilii inducat, quatenus nihil de animo constet.

IX. Probabiliorem videri opinionem quae habet, ad quasi domicilium acquirendum, mensis continui et non interrupti habitationem requiri.

X. Gravissimum contra quasi domicilii existentiam adminiculum praebere factum repentini discessus e loco ubi matrimonium celebratum est.

XI. Vagos eos tantum haberi posse, qui verum aut quasi domicilium nuspiam habent; peregrinos eos qui iter faciunt, et in itinere hic illic morantur.

APPENDIX II.

Quoad doctrinam de domicilio et quasi domicilio
pro matrimonii validitate.

Die 11 ianuarii, et 2 maii 1868 apud S. Concilii Congregationem perdifficilis atque involuta quaestio diu acriterque disceptata fuit, sub hac dubitandi formula: an constet de validitate seu potius de nullitate matrimoni in casu. Omne dubitandi pondus in hoc casu nascebatur ex supposita matrimonii clandestinitate.

Perinsignes Urbis Romae viri Theologus et Canonista adlecti sunt, ut sententiam proferrent in proposita quaestione. Doctissimus scripsit Theologus et hunc instituens casum Theologiae principiis, atque sanctioni legis Tridentinae, eruere sibi visus est, neque virum neque mulierem verum acquisivisse domicilium, tempore matrimonii in paroecia in qua idem matrimonium celebratum est. Quamobrem pro matrimonii nullitate sententiam Theologus protulit; eoquod etsi mulier heterodoxa esset, tamen Tridentina lege, celebrandi matrimonium coram Parocho proprio (qui talis fit per domicilium) obstringebatur. Quum enim Tridentina lex personalis atque localis sit, afficit singulos baptizatos, domicilium in loco quo viget possidentes. Super quaestione eadem, uti Canonista, disseruit doctissimus Camillus Tarquini e societate Iesu, dein S. Romanae Ecclesiae Cardinalis; stetitque pariter pro matrimonii nullitate ob domicilii vel quasi-domicilii defectum. Quoniam vero doctrina, quam in suo voto emisit, quoad domicilium et quasi domicilium, illustris Canonista plurimi existimatur in foro ecclesiastico; ideo eamdem in lucem edere bonum

« ÖncekiDevam »