Sayfadaki görseller
PDF
ePub

EX S. CONGREGATIONE CONCILII TRIDENTINI

MATRIMONII.'

Die 25 iulii 1874, 30 iunii et 22 septembris 1877.

Compendium facti. Quum septem mensium spatio mutuis indulsissent amoribus Nicolaus tertium supra trigesimum annum' natus et Marianna, quae nondum decimum quintum expleverat annum, die 18 augusti 1858, omnibus rite absolutis, in faciem. Ecclesiae matrimonium inierunt.

Quo confecto, ad paternam sponsae domum coniuges festivi redierunt. Quamquam vero mulier amore erga virum flagraret, seseque viri nutui praeberet, ut ipsa asseruit, carnalis copula semel, iterum ac tertio tentata, perfici tamen prima nocte nequivit. Nam accedens vir ad eam praepropere semen extra vas effundebat. Ita ut quoties conamina repetita fuere in irritum cedere visa sunt. Vir tamen detulit matrimonium in ipso primo accubitu consummatum fuisse, quamvis non integre.

Interdum mulieris amor erga maritum paulatim frigescere aversioque suboriri coepit, quae ita auxit ut vir, post iurgium haud leve uxori vale dixit et patrui domum adiit; uxor vero paternos remeavit lares.

1 Lector praemonendus est quod quaestio haec primo disceptata fuit apud SS. Dicasteria ut evinceretur viri impotentia. Maxima difficultas huic fini parata fuit tum a pervicacia viri suam potentiam enixe autumantis, tum a prima iudiciali medicorum relatione, tum ex anormali et praepostera ratione, qua sententia primi et secundi gradus prolata fuit. Sacra proinde C. Concilii ne omnis spes adimeretur infelici mulieri, post primam propositionem, in qua responsum fuit: Dilata etc. voluit ut processus fieret super matrimonii non consummatione, posthabens impotentiae impedimentum, utpote probatu difficilius. Mulier semper asseruit matrimonii inconsummationem; quam ut probaret instanter instantius novam sui corporis inspectionem expoposcit, sed frustra.

Quo facto, mulier sub die 18 februarii 1860 Curiam Episcopalem L. adivit, supplicique libello institit ut ad tramites SS. Canonum initi matrimonii nullitas declararetur ex capite impotentiae ex parte viri.

Curia, electo defensore ex officio, processum iuxta Constitutionem Benedictinam Dei miseratione instituere coepit, partes ac testes examini subiiciendo, et Medicorum atque Chirurgorum relationem corporibus coniugum ad eisdem inspectis, sibi comparando.

Hisce confectis, Canonicus Poenitentiarius delegatus a Vicario Capitulari die 28 martii 1863 vocavit partes ut die 30 sisterent in iudicio ad audiendum tenorem definitivae sententiae quae tamen eadem die 28 edita fuit et nonnullis spretis exceptionibus a mulieris defensore oppositis, die 10 aprilis dicti anni publicata fuit, decernens: non constare de impotentia Nicolai; ideoque matrimonium de quo agimus validum esse.

Mulier illico ad Metropolitanam Curiam provocavit; penes quam causa haec siluit per novem menses. Hac de re Nicolaus institit, ut peremptioni appellationis locus fieret; et sententiam votis consonam sub die 1 februarii 1864 obtinuit a Delegato generali Vicarii Capitularis pro omnibus causis iurisdictionis illius Curiae. Contra quam sententiam Marianna restitutionem in integrum obtinuit die 31 ianuarii 1866 a S. C. Concilii; pro qua uxor vocavit virum non modo ad Curiam Metropolitanam, sed etiam ad forum saeculare, a quo eius petitio reiecta fuit et sententia Curiae confirmata.

Cum tamen vir imparem se noverit novis expensis iudicialibus ferendis per acta publici tabellionis sub die 9 aprilis dicti anni declarationem propriae frigiditatis transmisit. Verumtamen postea facti poenitens, Curiam Metropolitanam adivit, et dictum mandatum solemniter revocavit. Post haec ventilata fuit causa coram iudice a Metropolitano deputato, et omnibus rite absolutis, prodiit sententia, qua acta omnia Curiae L. confirmata fuerunt.

Rite pandita mulieri sententia die 22 martii anni dicti ad

S. C. Congregationem appellavit; quae appellationis libello accepto, litteras Archiepiscopo dedit, ut integra acta processualia in forma autenthica transmitteret. Attamen haec nonnisi die 8 martii 1870 ad S. Congregationem pervenerunt ; quae decretum edidit ponatur in folio citata parte et defensore matrimonii ex officio. Post quod, omnes usque ad annum 1872 conticuere; quo tempore eadem S. Congregatio ex officio causam reassumpsit edicens: notificetur superius decretum Ordinario et referat cur partes nihil aliud egerint pro causa prosequenda. Accepto responso rescriptum fuit Ordinario qui mulieri praefigeret congruum terminum ad appellationem prosequendam. Unus mensis praefixus fuit, sed plures transierunt quin mulier aut vir aliquid agerent. Tunc S. Congregatio statuit, petita venia a Summo Pontifice, ut causa more pauperum tractaretur, ceu mulier expetiverat, exquisitis Theologi et Canonistae votis, nec non defensoris vinculi animadversionibus. Ut caute tamen in hoc negotio procederetur, nonnullorum eximiorum physicorum in hac alma urbe medicinae et chirurgiae antecessorum auctoritatem interposuit. Horum relationis conclusiones sunt: 1. quod huiusmodi matrimonium haud debite consummatum fuit; 2. quod vir id praestare nequiverit ob impotentiam nerveam sive dinamicam; 3. quod hodie inutiliter inspiceretur viri corpus; quoniam si matrimonii tempore eius impotentia forsan temporanea fuit, nunc pro eiusdem viri aetate provecta, et pro longo temporis spatio eadem impotentia permanens effecta est.

Disceptatio synoptica.

VOTUM THEOLOGI. Quum Theologus brevem facti historiam confecisset, sibi esse quaerendum, ait, an sententiae Curiae episcopalis et archiepiscopalis infirmandae aut confirmandae essent. Ad hoc vero despiciendum duo investigavit. Primum scilicet utrum servata legitima iudicii forma et ab idoneo Iudice sententiae prodierint: alterum vero an eae gravibus rationibus

fulciantur. Et quoad primum dubitari nequit, ait ille, quod speciales Benedictinae dispositiones apprime impletae fuerint in utraque Sede iudicii; nullum pariter cadit dubium super legitima introductione ac etiam prosecutione iudicii, sed de sententia dubitari potest. Haec enim prolata non fuit ab Episcopo aut eius Vicario generali neque a Vicario Capitulari per semetipsum, sed a Canonico Poenitentiario, qui cum fuisset Vicarius Episcopi et legitimus causae cognitor donec Episcopus viveret, mortuo deinde Episcopo, Vicarius Capitularis haud electus fuit, sed Archidiaconus in Vicarium Capitularem electus, prorogavit eidem Poenitentiario iurisdictionem sub die 3 decembris 1862.

Penes Vicarium Capitularem institit Marianna pro nova peritia et inspectione corporum die 27 decembris eiusdem anni; et sub 20 martii 1863 defensor matrimonii institit apud Curiam ut pro matrimonio sententia proferret.

Poenitentiarius delegatus a Vicario Capitulari die 28 martii 1863 vocavit partes ut adessent iudicio die 30 eiusdem mensis ad audiendum tenorem definitivae sententiae.

Contra huius decretum excepit Marianna dicens se non novisse iudicem pro tuendo suo iure, novis argumentis.

Haec et alia contra delegatum, et delegantem iudicem formiter obiecit Marianna. Sed Vicarius Capitularis sub die 7 aprilis reiecit recursum.

Quapropter iuxta relata, sententia iam extabat in toto suo robore a die 28 martii; qua die constat nil actum iudicium fuisse, nisi citationem vespere intimatam partibus ut sisterent iudicio pro die 30 ad audiendum proferri sententiam. Et ideo sententia haec nulla fuit: 1. quia numquam pronunciata legitime fuit; 2. quia habet adiectum diem incertum.

Super hanc materiam audiendus Bonifacius Papa cap. ult. de sent. et re iud. in 6. « Etsi sententia diffinitiva postquam scripta fuerit debeat a iudice de scripti recitatione proferri, alias nec nomen sententiae mereatur habere, nec ab ea sit appellare necesse ... ». Et adiiciendi sunt Imperatores Cod. de sent.

et interloc. XLV, 6: Cum sententiam praesidis irritam esse dicis, quod non publice sed in secreto loco officio eius non praesente sententiam suam dixit, nullum sibi ex his quae ab eo decreta sunt, praeiudicium generandum esse constat ». Poenitentiarii sententia non fuit pronunciata die 30 martii, iuxta intimationem diei 28, quia ea die 30 mulier comparuit, et emissa protestatione, omnia exturbavit. Tandem non fuit pronunciata die decima aprilis, quia die 28 martii prolata dicitur, destinata dicta die decima aprilis publicationi ex decreto diei septimae, in fraudem protestationum et appellationum interpositarum a muliere.

I

Posito autem quod sententia prolata sit post diem 28 martii, et ante diem 10 aprilis, ex alio etiam capite nulla renuncianda est; quia die feriato lata fuit. Quoad feriatum nota sunt verba Gregorii IX in cap. V de feriis. « Quamvis non prorogari sed expediti deceat quaestiones, debet tamen iudicialis strepitus diebus conquiescere feriatis, qui ob reverentiam Dei noscuntur esse statuti, scilicet... 7 diebus Dominicae Passionis, Resurrectionis cum septem sequentibus... Quibus utique solemnibus feriis, nisi necessitas urgeat vel pietas suadeat usque adeo convenit ab huiusmodi abstinere, ut consentientibus etiam partibus nec processus habitus teneat, nec sententia quam contingit diebus huiusmodi promulgari, licet diebus feriatis, qui gratia vindemiarum vel messium ob necessitates hominum indulgentur, procedi valeat, si de partium processerit voluntate ». In casu mulier sese opposuerat enixis viribus, allegans quoque exceptionem de feriato.

Maschat tit. de sententia et reiudicata, 27, l. 2, n. 6, loquens de requisitis et solemnitatibus sententiae ait: « Solemnitates extrinsecae in prolatione sententiae observandae sunt: 1. Ut sententia feratur utraque parte legitime citata et praesente. 2. Ut sententia feratur die non feriato seu iuridico ad quem facta est citatio, interdiu et non noctu ... His tamen solemnitatibus non ligatur Papa vel Princeps, qui de plenitudine pote

Anno 1863 Pascha Resurrectionis incidit in diem quintum aprilis.

« ÖncekiDevam »