Sayfadaki görseller
PDF
ePub

EX S. CONGREGATIONE BREVIUM

BREVE

quo indulgentia tercentum dierum conceditur illi qui iacula. toriae « sia benedetta » etc. adiecerit « Madre di Dio ».

LEO PP. XIII

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

[ocr errors]

Ad cultum erga Immaculatam Virginem Mariam Matrem Salvatoris nostri Iesu Christi magis magisque fovendum et excitandum adhibitae Nobis nuper preces sunt, ut pro fidelibus, qui post recitationem iaculatoriae - Sia benedetta la Santa Immacolata e purissima Concezione della Beata Vergine Maria adiiciat verba « Madre di Dio» caelestes thesauros, quorum dispensationem Nobis credidit Altissimus, reserare dignaremur. Sublimia porro mysteria in hac laude continentur utpote quae Mariam memorat protoparentum culpa a primo conceptionis momento fuisse immunem, et verba quae nunc addi volunt « Madre di Dio» divinam commemorant Maternitatem, absque Virginitatis detrimento, adeo ut tantae Matri nullum hoc elogio gloriosius, nullum iucundius. Quae cum ita sint, Nos, SS. Virgini Dei Genitrici Immaculatae gratificandi, atque uberiori Christifidelium bono prospiciendi studiosi, et ad iniurias etiam quodammodo rependendas, quas impii homines, miserrimis praesertim hisce temporibus adversus Immaculatam Virginem Mariam Genitricem Salvatoris nostri et Matrem nostram suavissimam et amantissimam, temerario ausu,

1 Quae iaculatoria latine traduci potest: Benedicta sit Sancta, Immaculata et purissima Conceptio Beatae Virginis Mariae, Matris Dei.

iactant, exhibitis supplicationibus obsecundare, lubenti animo statuimus, deque Omnipotentis Dei misericordia ac BB. Petri et Pauli App. eius auctoritate confisi, omnibus et singulis utriusque sexus Christifidelibus, qui, corde saltem, contriti qualibet vice et quovis idiomate, dummodo tamen versio sit fidelis, post supradictam iaculatoriae recitationem verba addiderint « Madre di Dio» tercentum dies de iniunctis eis, seu alias quomodolibet debitis, poenitentiis, in forma Ecclesiae consueta, relaxamus: quas poenitentiarum relaxationes etiam animabus Christifidelium, quae Deo in charitate coniunctae ab hac luce migraverint, per modum suffragii applicari posse impertimus. In contrarium facien. non obstan. quibuscumque. Praesentibus perpetuis futuris temporibus valituris. Praecipimus autem, ut praesentium Litterarum (quod nisi fiat nullas easdem esse volumus) exemplar ad Secretariam Congregationis Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositae deferatur, iuxta Decretum ab eadem Congregatione sub die xIx ianuarii MDCCLVI latum, et a rec. mem. Benedicto XIV Praedecessore Nostro, die xxvIII dicti mensis adprobatum: volumus insuper ut praesentium earumdem Litterarum transumptis seu exemplis, etiam impressis, manu alicuius Notarii publici subscriptis, et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur quae adhiberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae vel ostensae. Datum Romae apud S. Petrum, sub annulo Piscatoris, die x septembris MDCCCLXXVIII, Pontificatus Nostri anno primo.

L. S.

Pro Dño Card. AsQUINIO.

D. Iacobini, Subst.

EX S. CONGREGATIONE CONCILII

DISTRIBUTIONUM.

Die 20 iulii 1878.

Compendium facti. Duo Canonici Ecclesiae Cathedralis P. saevienţe bello in Hispaniis, ad evitandas factiosorum minas et exilium, quod iam ipsis impendebat, averterent, castra et dominia Caroli VII petierunt. Confecto bello in gallicas ire regiones coacti fuere.

Interea Gubernium canonicos privavit fructibus praebendarum, relicta tantum tertia parte Capitulo pro oneribus satisfaciendis, et quotidianis distributionibus solvendis. Capitulum, quum in patriam rediissent, renuit dare duobus Canonicis, quae supererant ex tertia fructuum parte, deductis

oneribus:

1) Quia absentiae causa neque ex officio neque officiose sibi fuit patefacta.

2) Quia pro integro anno et ultra voluntarie absentes fuere, bello confecto.

Hac repulsa se praegravari censentes isti canonici S. C. Congregationem adierunt, declarari efflagitantes: An Oratores ius habeant ad tertiam suae praebendae partem, oneribus sublevatis, toto suae absentiae, utpote invite atque proinde legitima ex causa provenientis, tempore?

Antistes de sententia rogatus retulit, Canonicos istos haud temere metuisse exilium aut deportationem, quam vitarunt aufugiendo in territorium D. Caroli; et Capitulum paratum esse dare eisdem distributiones, quatenus id licere S. C. Concilii declaraverit.

Disceptatio synoptica.

-

In iure saepe

EA QUAE DUOBUS CANONICIS ADVERSANTUR. firmatum est principium, quo solum praesentibus atque interessentibus divinis officiis distributionum lucrum tribuitur. Bonifacius VIII in cap. unic. De cleric. non resid. in 6 « Statuimus ut distributiones ipsae quotidianae in quibuscumque rebus consistant, canonicis ac aliis beneficiatis Ecclesiarum ipsarum, qui eisdem adfuerint, tribuantur ».

Quod Bonifacii decretum in usum revocavit Tridentina Synodus et observari mandavit, non obstantibus quibuscumque statutis et consuetudinibus in cap. 12 sess. 24 de reform. Hinc S. C. Congregationis praxis constans, et unanimis doctorum sententia habent, distributiones clericis deberi ratione servitii, non autem respectu tituli; neque dari tamquam Canonico sed tamquam inservienti divinis officiis, Bened. XIV Inst. 107 n. 58, Piton. discept. Eccles. I n. 35. Rota decis. 689, n. 7, part. 3, rec. Nunc in facto est, praefatos canonicos toto absentiae tempore, haud servitium praestitisse Ecclesiae cui erant addicti; et ideo participes fieri nequirent de quotidianis distributionibus.

Deest in casu canonica legitimae absentiae causa quae etiamsi adesset, ad lucrandas distributiones adhuc in themate deficeret licentia Episcopi et capituli, necessaria ad hoc, ut absens ex legitima causa, distributionum lucro frui valeat Gloss. in cap. relatum V praelatorum de cler. non. resid. Adeo tamen ut non sufficiat licentia tacita, sed debeat esse expressa, Pignatell. Consult. 36 n. 2 tom. 3 « de iusta vero causa est textus « ad d. cap. un. de cleric. non resid. post. med. ibi: exceptis <«< illis quos infirmitas, seu iusta et rationabilis corporis neces<< sitas, aut evidens ecclesiae utilitas excusaret, quod in usum << revocavit Tridentinum dicta Sess. 24 cap. 12 ac declaravit << S. Congregatio Episcoporum in Lancianén. 4 aprilis 1607

inquiens quod causa iusta debet approbari non solum a Capitulo sed etiam ab Ordinario ».

Neque ad gratiam recurrere licet; nam princeps non rescribit in praeiudicium tertii cap. dudum de privil. cap. Quamvis in fin. de rescript. in 6 firmatque Lambertin. de iurepat. lib. 2, p. 3, 9. 9. in themate praeiudicium adest, nedum respectu Ecclesiae quae privatur quorumdam servitio, sed aliorum etiam respectu participantium, quibus de iure dictae distributiones accrescere deberent Trid. Sess. 21 cap. 3 de reform. Pignatell. consult. 144 n. 17 tom. 1.

Si dici velit quod tempus urgeret, nec poterat dispensatio haec impetrari; id valere posset pro tempore quo bellum seviit, non autem tempore posteriori; eoquod cum indultum a Gubernio datum fuisset, iure patriam remeare poterant Canonici. Et ideo legitima saltem destituuntur causa pro eo tempore.

EA QUAE CANONICIS FAVENT. -- Obliviscendum haud est, tres a iure exhiberi causas, quibus extantibus non modo absentes lucrantur suae praebendae fructus, sed et distributiones quotidianas. Quas causas recenset Bonifacius VIII decret. cit., et sunt infirmitas, iusta et rationabilis corporis necessitas, et evidens Ecclesiae utilitas. Quod autem Canonici de quibus agitur excusentur a causa quae audit iusta et rationabilis corporis necessitas, facile evincitur per S. C. C. quae in Fundana diei 3 iulii 1735 et in Carpen. 12 sept. 1616 tenuit, Canonico absenti ex causa inimicitiarum, vel propter metum principis temporalis, utpote absenti ex iusta causa deberi distributiones quotidianas et fructus ad normam absentium ex causa infirmitatis. Mens enim Pontificis, ut habet Rota cor. Molines dec. 808 n. 8 seqq. in dicto cap. unico « fuit ab istis excludere << distributionibus negligentes vel contemnentes residere, non « autem impotentes, et impotentia dicitur quando absentia << non est voluntaria, sed ab aliquo facto causatur, ita ut non <<< stet per beneficiatum quominus resideat ».

Quoad licentiam duobus canonicis impertiendam ab Episcopo vel a Capitulo respondit Pignatell. loc. cit. n. 4, ibi:

« ÖncekiDevam »