Sayfadaki görseller
PDF
ePub

IMPRIMATUR:

Fr. ALBERTUS LEPIDI, O. P., S. P. Ap. Magister.

IMPRIMATUR:.

+ IOSEPHUS CEPPETELLI, Patriarcha Constant., Vicesgerens.

IUS PROPRIETATIS VINDICATUR

[ocr errors]

8-11-37 34492

SS.MI IN CHRISTO PATRIS ET DOMINI NOSTRI DOMINI

LEONIS DIVINA PROVIDENTIA PAPAE XIII

LITTERAE APOSTOLICAE

quibus Hierarchia Episcopalis in Scotia restituitur

LEO EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM.

Ex supremo Apostolatus apice, ad quem, nullo meritorum nostrorum suffragio, sed divina sic disponente Bonitate, nuper evecti sumus, Romani Pontifices praedecessores Nostri universas Dominici Agri partes, quasi de montis vertice speculari nunquam destiterunt, ut quid Ecclesiarum omnium conditioni, decori et firmamento labentibus annis magis conveniret, dignoscerent; ac proinde, quantum quidem Ipsis ex alto datum fuit, quemadmodum novas ubique gentium erigere Episcopales sedes, ita eas quae temporum iniuria perierant, ad novam vitam revocare solliciti in primis fuerunt. Cum enim Spiritus Sanctus posuerit Episcopos regere Ecclesiam Dei, ubi primum in aliqua regione is est Sanctissimae religionis status, ut ordinarium episcopale regimen inibi aut constitui, aut restaurari sinat, illico eidem ea conferre beneficia decet, quae ex huiusmodi divinitus stabilita ordinatione suapte natura dimanant. Quocirca Decessor Noster sa. me. Pius IX, quem paucis abhinc diebus omnium desiderio sublatum dolemus vel ab initio sui Pontificatus, cum Missiones in nobilissimo florentissimoque Angliae regno ita profecisse innotuisset, ut regiminis Ecclesiastici forma in eum modum restitui posset, in quo extat penes alias catholicas gentes, suos Anglis Ordinarios Episcopos reddere curavit literis Apostolicis Kal. octobris anno Incarnationis Dominicae millesimo octingentesimo quinquagesimo datis, quarum initium Universalis Ecclesiae. Et, quoniam haud multo post iisdem salutaribus dispositionibus illustres Hollandiae ac Brabantiae regiones frui posse perspexerat, haud immoratus est Episcopalem Hierarchiam ibi quoque instaurare, quod aliis Apostolicis literis IV Non. martii anno millesimo octingentesimo quinquagesimo tertio

datis, incipien. Ex qua die praestitit. Quae quidem, ut de restituto Patriarchatu Hierosolimitano sileamus, provido sane consilio facta fuisse ex eo liquet, quod, auspice divina gratia, huius S. Sedis expectationi plane respondit eventus; quantum enim emolumenti Ecclesia Catholica ex restaurata Episcopali Hierarchia utrobique perceperit, omnibus notum exploratumque, est.

At aegre ferebat pientissimi Pontificis animus, quod eadem sors Scotiae quoque communis nondum esse potuisset. Quae paterni Eius animi aegritudo vel inde augebatur, quod compertum esset, quam uberes progressus in Scotia olim Ecclesia Catholica fecerat. Profecto quicumque in Ecclesiastica historia vel parum versatus fuerit, probe novit Evangelii lumen Scotis mature illuxisse; siquidem, ut silentio praetereamus quae de antiquioribus in illud regnum Apostolicis missionibus fert traditio, narrantur S. Ninianus saeculo iv exeunte, qui, teste ven. Beda, Romae fidem, et mysteria veritatis edoctus fuerat, et saeculo v. S. Palladius, Ecclesiae Romanae Diaconus, sacra infula decorati, ibi Christi fidem praedicasse; nec non S. Columba Ab., qui saeculo vi eo appulit, Monasterium construxisse, ex quo plura alia prodierunt. Et, quamquam a medio saeculo VIII ad xi de ecclesiastico Scotiae statu historica documenta ferme deficiant, memoriae tamen proditum est, plures ibi Episcopos, quamvis aliquos sine certis sedibus, extitisse. Postquam vero summa rerum Malcolmus III anno MLVII potitus est, eius opera, hortante Sancta Coniuge Margarita, Christiana Religio, quae sive ob exterorum populorum incursiones, sive ob varias politicas vicissitudines haud levia damna subierat, restitui, et amplificari coepit; et quae extant adhuc sacrarum aedium, Monasteriorum, aliorumque religiosorum monumentorum reliquiae, splendidum pietatis veterum Scotorum praebent testimonium. Sed, ut quae ad rem nostram potius faciunt, strictim persequamur, constat saeculo xv sedes Episcopales adeo iam excrevisse, ut tresdecim numerarentur, nempe S. Andreae, Glasguensis, Dunkeldensis, Aberdonensis, nec non Moraviensis, Brechinensis, Dumblanensis, Rossensis et Katanensis, Candidae Casae, et Lismorensis et Sodorensis, sive insulana, atque Orcadensis; quae quidem omnes huic Apostolicae Sedi immediate subiectae erant. Constat etiam, de quo Scoti merito gloriantur, Romanos Pontifices sub peculiari protectione Scotiae regnum suscipientes, singulari memoratas Ecclesias benevolentia fuisse prosecutos; quare dum ipsi Metropolitanos se Scotiae gerebant, illarum privilegia ac immunitates, ab Ecclesia Romana omnium Matre et Magistra iamdiu concessas, integras servandas esse haud semel decreverunt, ita ut quemadmodum ab Honorio III s. m. statutum fuit Scotiae Ecclesia Sedi Apostolicae, sicut filia specialis, nullo medio esset subiecta.

Cum vero antea Scotia Metropolitano caruisset, Sixtus IV, prae oculis habens dispendia et difficultates Scotis subeundas, ut Roma

nam adirent Metropolim, Apostolicis literis xvi Kal. septembris anni millesimi quadringentesimi septuagesimi secundi incip. Triumphans Pastor aeternus, Sedem S. Andreae, quae tum originis vetustate, tum veneratione erga Apostolorum Regni patronum, principem facile obtinuerat locum in Metropolitanam et Archiepiscopalem totius Regni sedem erexit, reliquis sedibus eidem tamquam suffraganeis subiectis. Quod pariter factum est cum Glasguensi sede anno MCDXCI, quae ab ecclesiastica Provincia S. Andreae distracta, ad Metropolitanae dignitatem ab Innocentio VIII elata est, suasque habuit ex supradictis suffraganeas sedes.

Cum ita constituta Scotorum Ecclesia floreret, haeresi erumpente saeculo xvi, ad extremam ruinam misere adducta est; nunquam tamen Scotis defuit Summorum Pontificum, Decessorum Nostrorum, impensa cura, sollicitudo ac providentia, ut fortes in Fide perseverarent, quod ex pluribus sane documentis liquido apparet. Nam prospicientes grassantem late tempestatem, erga illum populum commiseratione commoti, qua iteratis Missionariorum ex variis Regularium familiis expeditionibus, qua Apostolicis Legationibus, aliisque omne genus collatis subsidiis in id indefesse adlaborarunt, ut collapsae Religioni auxiliarentur. Eorum opera in hac Catholici Orbis arce selecti ex Scotica gente adolescentibus praeter Urbanianum, peculiare patuit Collegium, in quo sacris disciplinis imbui, et Sacerdotio initiari possent ad sacrum ministerium deinde in patria exercendum, et spiritualem opem popularibus suis ferendam. Et quoniam dilecta illa Dominici gregis pars suis fuerat viduata pastoribus, s. m. Gregorius XV, cum primum ei licuit, Willelmum Chalcedoniae Episcopum ordinatum amplisque munitum facultatibus, etiam illis quae Ordinariorum propriae sunt, ad Angliam simul et Scotiam misit, ut dispersarum illarum ovium pastoralem curam assumeret, ceu videre est in Apostolicis literis incipien. Ecclesia Romana x kal. aprilis anno millesimo sexcentesimo vigesimo tertio datis. Ad restituendam in utroque regno orthodoxam fidem, et Anglorum, atque Scotorum salutem procurandam, Francisco S. R. E. Card. Barberinio eorum Protectori magnam facultatum copiam ab Urbano VIII attributam fuisse eius literae Inter gravissimas in forma Brevis die XVIII maii anno a Nativitate мDCXXX datae ostendunt. Huc spectant etiam aliae eiusdem Pontificis literae Multa sunt ad Galliarum Reginam die XII febr. anno MDCXXXIII scriptae ut illius benevolentiae Christifideles et Ecclesiam illam squalore confectam commendaret.

Verum ut meliori qua fieri posset ratione, spirituali Scotorum regimini consuleret, Innocentius PP. XII in Vicarium suum Apostolicum Thomam Nicholson, Episcopali Peristachii titulo ac caractere insignitum, anno MDCXCIV deputavit, integre regno ac insulis adiacentibus ipsius curae commissis. Et haud multo post, cum unus dumtaxat Apostolicus Vicarius illi Vineae Domini excolendae par

amplius non esset, Benedictus XIII socium praedicto Episcopo adiungere properavit, quod anno MDCCXXVII executioni feliciter mandari potuit. Ita factum est, ut universum Scotiae regnum in duos fuerit Vicariatus Apostolicos divisum, quorum alter inferiorem, superiorem partem alter complectebatur. Sed quae divisio Catholicis, quot tunc temporis erant, gubernandis satis idonea visa fuerat, cum in dies eorum numerus augeretur, opportuna amplius esse non poterat; proinde tertii Vicariatus institutione novum praesidium Religioni in Scotia tuendae ac dilatandae Apostolica haec Sedes suppeditari oportere animadvertit. Ea de causa fel. rec. Leo XII, literis Apostolicis datis Idibus februarii anno millesimo octingentesimo vigesimo septimo, quarum initium Quanta laetitia affecti simus, Scotiam in tres districtus, seu Vicariatus Apostolicos, Orientalem nempe, Occidentalem, et Septentrionalem partitus est. Nemo ignorat, quam uberes fructus zelo novorum Praesulum, ac studio Nostrae de Propaganda Fide Congregationis, Catholica Ecclesia inibi collegerit; ex quo satis elucet, nihil unquam intentatum Sanctam hanc Sedem pro ea, quam gerit, Ecclesiarum omnium sollicitudine, reliquisse, ad Scotiae gentem ex lugendis veteribus calamitatibus reficiendam in dies, recreandamque.

At profecto sa. me. Pio PP. IX, id cordi apprime erat, ut illustrem Scotiae Ecclesiam ad pristinum decus, et formam iterum excitare datum esset, praeclara enim Praedecessorum Suorum exempla illum urgebant, cui ad huiusmodi opus viam ipsi veluti sternere voluisse videbantur. Et sane ex una parte perspiciens universum Religionis Catholicae in Scotia statum, ac succrescentem in dies Christifidelium, sacrorum Operariorum, Ecclesiarum, Missionum, Religiosarum Domorum, aliarumque huiusmodi institutionum, ac temporalium etiam adiumentorum copiam, ex alia vero animadvertens per eam, quam inclytum Gubernium Brittanicum Catholicis impertitur, libertatem, in dies removeri quidquid npedimento fuerat, quominus penes Scotos ordinarium SS. Antistit.m regimen restitueretur, facile sibi ille Pontifex persuaserat, Episcopalis Hierarchiae restaurationem ad aliud tempus minime esse differendam. Interea ipsi Vicarii Apostolici, et permulti sive ex Clericis, sive ex laicis generis nobilitate, ac virtutum laude spectati viri enixe ab Eo flagitarunt, ut hac in re eorum votis satisfacere haud diutius immoraretur. Quae quidem supplicationes iterum Ei porrectae sunt, cum dilecti cuiusvis Ordinis Filii illarum regionum, duce Ven. Fr. Ioanne Strain, Episcopo Abilae in partibus infidelium et Districtus Orientalis Vicario Apostolico, huc advenere, ut de die quinquagesimum annum ab Episcopali Eius consecratione claudente cum Ipso gratularentur. Cum ita se res haberent, praelaudatus Pontifex negotium hoc, prout eius gravitas postulabat, VV. FF. NN. Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus Fidei Propagandae praepositis, undequaque

« ÖncekiDevam »