Sayfadaki görseller
PDF
ePub

« Verum quoad licentiam obtinendam ab Episcopo et capitulo requisitam d. cap. Relatum de Cler. nom resid. atque ex Concilio Tridentino cap. 1 Sess. 23 de reform. dicendum est, << solum esse necessariam in Episcopis et Curatis, non autem << Canonicis non exercentibus curam animarum, sed habenti<< bus legitimam absentiae causam de iure permissam ex Bar<thol. de S. Faust. de hor. Canon. lib. 3, quaest. 9, Ricc. in « Collectan. decis. 2432 par. 6 et pluribus aliis tradit Barbos. « de Canon. et dignit. cap. 4, sub. n. 26.

Quare ut distributiones quotidianae debeantur Canonico << absenti ex iusta causa satis est quod faciat suas protesta« tiones, saltem si causa non est notoria,' secus autem quando << est notoria, Rota apud Farinac. p. 2 t. decis. 244 n. 1 ».

Quod autem prudentia suaderet canonicis ne citius indulto crederent, dubitandum non est. Stultum nam potius fuisset fidem illico praestare liberalium verbis, ceu tristis postea experientia docuit. Multi enim ex eius qui tantae clementiae innixi, patriam protinus remearunt, poenis et aerumnis liberaliter pressi sunt.

Quibus praemissis in utramque partem, enodandum propositum fuit

Dubium.

An et quomodo ius competat absentibus canonicis participandi distributionibus in casu.

RESOLUTIO. Sacra Concilii Congr. sub die 20 iulii 1878, re mature perpensa, dubio proposito responsum dedit: Affirmative pro toto absentiae tempore, deductis expensis pro stipendiis Missarum aliisque oneribus.

EX QUIBUS COLLIGES:

I. Distributiones ex iure communi deberi illis tantum qui divinis officiis celebrandis intersunt; ideoque minime deberi

1 Fuga duorum canonicorum in parva civitate adeo pervulgata fuit, ut omnibus notissima esset.

clerico respectu tituli, aut tamquam Canonico, sed tamquam divinis officiis inservienti.

I

II. Proinde Tridentinum Sess. 24 cap. 12 de ref. in usum revocando decretum Bonifacii VIII« Consuetudinem » praecepisse « Distributiones vero, qui statutis horis interfuerint, recipiant; reliqui, quavis collusione, aut remissione exclusa, his

careant ».

III. Neque licere Capitulo, aliquo sub praetextu, distributiones quotidianas donare, relinquere, aut quavis collusione remittere alicui, qui ab Ecclesiae servitio abfuerit, vel alio quovis modo distributiones legitimas debeat amittere.

IV. Verumtamen ceu amantissima mater Ecclesia humanitate ac pietate morbo vexatos, prosequitur, eisdem distributiones concedendo ceu choro praesentibus, sic agit cum illis qui ob legitimum corporis impedimentum divinis officiis interesse nequeunt.

V. Ideo Canonicum ob iustum inimicorum metum domo non egredientem, aut loco suae residentiae iniuste exiliatum, non privari distributionibus, quum ius naturale dictet, neminem sine culpa esse puniendum.

VI. Huiusmodi ecclesiae disciplinae spiritum esse, ut negligentes aut residere contemnentes a distributionibus arceantur, non vero impotentes sive per morbum, sive per involuntariam absentiam.

VII. Canonicos in themate, patriam dereliquisse et in exilium ivisse ob partium inimicitias; et ideo excusari videntur

1 Ivo Charnotensis in Epistola 219 ad Paschalem Papam sic loquitur de huiusmodi distributionibus a se primitus invectis: Cum in compluribus Canonicorum Charnotensium desuevisset disciplinae regularis observantia, ut de negligentibus facerem diligentes, de tardis assiduo ad tre«quentandas Horas Canonicas, deliberavi apud me, ut darem eis dimidiam Praeposituram, ut inde fieret quotidianus panis quem acciperent assidui, • amitterent tardi; ut quos panis externi dulcedo non movebat, panis cor<< poris refectio provocaret, quamvis eorum annua Praebenda ad hoc sut« ficiens esset ». Ius pontificium, idem constituit, atque Tridentina Synodus eamdem confirmavit disciplinam.

a chori praesentia per iustum ac legitimum corporis impedimentum ceu excusarentur tempore quo vehementer pestis gras

saretur.

VENIAE AD MATRIMONIUM.

PER SUMMARIA PRECUM.

Die 14 decembris 1878.

Compendium facti. Nobilis Comes L. Z. quum iam per annos sex vitam degerit communem cum muliere sibi matrimonio devincta; et hoc tempore, pluries, sed perperam matrimonium consummare conatus sit, vinculi dissolutionem petiit ab Archiepiscopali Curia. Haec per formale iudicium sententiam protulit: matrimonium esse nullum propter viri impotentiam antecedentem, absolutam atque insanabilem; cautumque fuit ne comes ad alias nuptias convolare posset. Aegro tulit animo Comes secundam sententiae partem; ideoque recursum habens apud S. C. Congregationem,' enixis viribus quaesivit ut sententia Curiae Archiepiscopalis infirmaretur in ea parte, qua sibi vetitus fuit ad alias nuptias transire. Sacra vero C. C. respondit: sententiam Curiae esse reformandam, ita ut Comiti L. Z, non liceat transire ad alias nuptias, nisi petita prius et obtenta venia ab Apostolica Sede. Quae resolutio confirmata fuit in Congregatione diei 23 martii 1879.

Hinc supplici dato libello petiit Comes facultatem ad alias nuptias convolandi, asseverans matrimonium antecedens resolutum fuisse ob arctitudinem mulieris et ob adversionem coeundi, qua mulier illa laborabat. Sese tamen, haud laborare impotentia absoluta ait, conatusque est id probare per novas medicorum depositiones. Adiecit quoque decipere aliam mulierem, catholicam Religionem haud sibi permittere; neque se

I

Synopsis huius matrimonialis quaestionis prostat pag. 134, vol. XI.

velle, cum conscientiae periculo, vitam in invita solitudine transigere eo fortius quia fratre et sorore careret.

Salutaris artis periti referunt virum sanum, summeque robustum esse, nullamque secumferre abnormitatem; tantumque testes esse exiguos relate ad corporis magnitudinem; sed aptum esse ad coeundum, et filios ex suo semine procreandos. Ordinarius quoque commendavit Comitem pro gratia.

Disceptatio synoptica.

EA QUAE GRATIAE CONCESSIONI FAVENT. Orator Comitis innixus Medicorum testimoniis, qui virum referunt copulae potentem, generationique aptum, strictius arguit impotentiam illius relativam fuisse, auctamque antipatia coeundi, qua uxor laborabat. Quapropter omnino appositam clausulam esse expungendam quia cum structura corporis ipsius normalis sit, contra praesumptionem naturae non debet iudex esse promptus ad ferendam sententiam, iuxta ea quae Ancharanus tradidit in cap. Laudabilem de frigid., et maleficiat.; et quia hisce in causis maxime deferendum sit peritorum iudicio, qui ipsum copulae aptum iudicarunt.

Cum Comitis potentia etiam ex noviter adductis documentis magis confirmetur, ideo, ait Orator, preces eiusdem excipiendae sunt, ne in magnum conscientiae discrimen, ob perpetuam continentiam, Comes adducatur. Idque factum fuisse in durioribus casibus a S. C. Concilii prouti testantur Bononien. Matrimonii 23 aprilis 1842, Neapolitana Relationis status liberi diei 24 septembris 1864 et Neapolitana Veniae ad matrimonium diei 4 septembris 1875.

Hisce praenotatis EE. CC. iudicio remissum fuit decernere quid precibus Comitis esset respondendum.

RESOLUTIO. Sacra C. C. re ponderata sub die 16 dec. 1878 censuit respondere: Arbitrio et conscientiae Episcopi.'

Solet prudenter S. Congregatio Concilii, quum matrimonium impotentiae causa resolvatur, addere clausulam, vetito coniugi transitu ad alias nuptias, si dubium supersit quod impotentia absoluta et perpetua sit. Atta

EX S. CONGR. EPISCOPORUM ET REGULARIUM

SACRARUM FUNCTIONUM.

Die 20 septembris, 20 decembris 1878
et 14 martii 1879.

Compendium facti. Parochus e Dioecesi S. ad sua protuenda iura usque ab anno 1875, prius proprium Ordinarium, dein S. Congregationem E. et R. adibat, enarrans: paroeciam sibi concreditam ex 3400 constare fidelibus totamque comprehendere civitatem T. Edixit etiam in Ecclesia matrici, quae insignis est Collegiata, Missam parochialem circa horam diei septimam per singulas anni Dominicas celebrari, et illico evangelium explanari, aut haberi sermonem. Hisce in propatulo missis, prosequutus est Parochus: praeteritis annis numquam mos fuit celebrandi Missam in aliqua Civitatis Ecclesia cum campanarum pulsatione, neque ante, neque celebrationis Missae parochialis tempore. Nunc autem Missa parochialis perturbatur ab Ordinibus religiosis hic degentibus; qui freti, ut aiunt, specialibus constitutionibus, vi quarum putant, neque Ordinarium, aut Dioecesanum Ordinariatum, neque Superiorem Loci ecclesiasticum Loci ecclesiasticum posse eisdem praepedire, qualibet ex causa, campanarum pulsationem, vel functionem quamlibet extraordinariam in suis ecclesiis peragendam.

1

men per hoc minime censet impedimentum dirimens constituere, sed simplicem prohibitionem; ita ut qui huiusmodi prohibitionem negligeret nuptias contrahendo, illicite ageret, sed valide. Quum tandem venia ad matrimonium per S. C. Congregationem viro conceditur, cuius impotentia dilucide haud probata fuerit, addi etiam solet cum vidua tantum. In casu impotentia viri visa est respectiva et S. Congregatio nullam addere limitationem censuit; sed rem prudentiae et conscientiae Episcopi remisit, qui postulantem bene.noverat, et pro quo iam oraverat apud S. Congregationem.

« ÖncekiDevam »