Sayfadaki görseller
PDF
ePub

<< a propria sede, quam etiam quoad servitium Ecclesiae pro< videndum absentiae tempore; et ideo sive Praepositus Coa<diutores, sive Coadiutores Praepositum vel collegas admo«neant, de suo discessu atque secum invicem ita conveniant <ut interim aliqui ex ipsis praesto sint fidelibus in opera spirituali ».

Interpretatio tamen huius rescripti occasionem dedit Capellanis et Praeposito, ut etiam propria tuerentur iura, quae laedi timebant a novis propositis normis. Ideo noviter asserunt Capellani suum parochiale ius recognitum fuisse ceu in Praeposito, una cum Praeposito; propriamque dependentiam haud totaliter et stricto sensu intelligendam esse; sed quoad nonnullos actus urbanitatis gratia erga Praepositum, qui illis aequalis est in iure habitualis Curae, et ad maximum habetur primus inter aequales in iure.

Interpretatio huiusmodi haud Praeposito arrisit; et continuo S. C. Congregationem exoravit ut probe rem perpenderet, ne Rectoris ius laederetur, sed dependentia Coadiutorum, sapienter admissa, conservaretur.

Disceptatio synoptica.

IURA PRAEPOSITI. Vehementer petiit iste ab Emis Cardinalibus ut sedulam navarent operam ad hoc ne modula normarum, quam Ordinarius praesentavit, aliquam secumferret Coadiutoribus concessionem in damnum iuris parochialis. Ex laudata enim declaratione sapienter sancitum fuit quod Capellani curam exerceant dependenter ab eodem Praeposito. Ad quam adstruendam interpretationem, prae primis presto est, ait ille, Bulla Alexandri Papae VI pro erectione trium Capellaniarum; ex qua Bulla Capellani ipsi tenentur interesse una cum Praeposito horis Canonicis in ipsa ecclesia, et tenentur exercere curam animarum Parochianorum, et per seipsos, non autem per substitutos deservire. Animadvertit insuper Capellanos ipsos constanter in actis Curiae episcopalis, et in ipsa

visitatione Apostolica anno 1581 nuncupatos fuisse Capellanos Coadiutores Rectoris Praepositi. His adiici debet quod cum Capellaniae aliquando collatae fuerint a Summis Pontificibus, in Bullis collationalibus onus Capellanorum semper designatum fuit verbis: « Quam Capellaniam pro tempore << obtinenti, Rectorem dictae Ecclesiae (Praepositurae) pro << tempore existentem praepositum nuncupatum in exercitio « curae animarum dilectorum filiorum illius Parochianorum coa« diuvandi onus incumbit ».

Ex quibus arguit Praepositus quod S. C. C. adiudicaverit. Capellanis curam actualem, seu ius tantum exercendi curam animarum, non vero curam habitualem paroeciae. Ita ut nullus extraneus impedire eosdem posset ab exercitio eiusmodi; quod ius non haberent invito Praeposito; cuius sunt coadiutores in iis quae ad curam spectat animarum Ferrar. V. Coadiutor, n. 28, 29.

IURA CAPELLANORUM. Quisquis Bullam Alexandri VI perlegat facile percipiet quod verba tenentur una cum Praeposito omnia respiciunt officia, quae salutem animarum tangunt. Taliter iudicium protulit S. Carolus Apostolicus Visitator his verbis: << Capellani tres coadiutores, qui una cum Praeposito << tum ad personalem residentiam, et ad horas canonicas col<< legiatim recitandas, tum ad animarum curationem ex funda<< tione teneri comperti sunt ».

Aliud prostat argumentum Capellanorum favore ex verbis Bullae fundationis: per seipsos non autem per substitutos deservire, legitimo cessante impedimento. Ex quibus ergo colligitur quod si impedimentum adesset etiam per alios substitutos deservire possent. Ex actis Curiae autem haud colligitur quod constanter ut asserit Praepositus: nuncupati fuere Capellani Coadiutores Rectoris Praepositi. Sed maior Bullarum collationum pars repetit verba Brevis fundationis horum Beneficiorum: pro tribus perpetuis Capellanis, qui una cum Praeposito horis canonicis interesse, personaliter residere, ac curam animarum parochianorum exercere teneantur. Innuit Praepositus

quod variis Summi Pontifices cum Beneficia haec conferrent, saepe modificaverint collationis formulas. Verum id nullum habere valorem, aiunt Capellani; tum quia Praepositi haud praebuerunt exactam officiorum notitiam Romanis Pontificibus aliquod ex his beneficiis collaturis; tum quia in successivis collationibus rediit formula ex Brevi fundationis deprompta. Ast si Romani Pontifices derogare auctoritative voluissent fundationis Brevi, ad suetum non rediissent formularium.

Neque officit Capellanis quod in resolutione S. C. C. dicatur, ipsos exercere debere curam dependenter a Praeposito; adiicitur enim iuxta ordinationem; quia methodus et dependentiae limites proponi ab Episcopo et approbari a S. C. C. debent.

Adiiciendum est quod S. C. C. confirmaverit sententiam primi et secundi gradus; easdem solum reformans quoad Superiorem, qui normas constituere debet quibus moderaretur iuris exercitium et dependentia ad quaestiones vitandas. Caeterum Bulla Alexandrina probe interpretata innuit curam animarum, una cum Praeposito reciproce et equaliter ad Curatos pertinet. Hinc plenae parochialitatis ius, quo canonice quis adsistit matrimoniis, ex vi fundationis aeque ad Praepositum et ad Coadiutores titulares pertinet. '

Quibus praenotatis, propositum fuit enodandum

Haud raro evenit quod per antiquas institutiones cura animarum penes plures reperiatur, praecipue in Canonicorum Capitulis. Attamen S. C. Concilii legi Tridentinae inhaerendo, data occasione, praetulit esse apud unum tantum, quoties fundationis peculiares leges aperte non renuant. Et praxis huiusmodi aptius Ecclesiae institutioni respondet. Legimus enim in Cap. Sicut 21, quaest. 2: « Sicut in unaquaque Ecclesia unus presbyter esse debet, ita ipsa, quae sponsa vel uxor eius dicitur, non potest dividi in plures presbyteros, sed unum tantummodo habebit sacerdotem, qui eam caste et sincere regat ». Neque obliviscendum quod ista ratione praecaveri possunt quaestiones quamplures quoad matrimoniorum validitatem.

Acta, tom. XI, fasc. CXXII.

Dubium.

An et quomodo propositae ab Episcopo ordinationes probandae sint in casu.

RESOLUTIO. S. C. C. sub die 21 septembris 1877, causa perpensa respondit:

Affirmative in omnibus.

1

CONCURSUS AD PRAEBENDAM THEOLOGALEM.

Die 2 septembris, 16 decembris 1876,

27 ianuarii, 28 iulii, 15 decembris 1877.

PRAENOTANDA. In dioecesi A..... singularis viget ratio habendi concursum tum ad theologalem, tum ad poenitentiariam praebendam. Siquidem convocato Capitulo in aula capitulari, quo Episcopus et Cancellarius conveniunt, velamine coopertus exhibetur concurrenti liber, qui ut plurimum, est Summa Theologica S. Thomae. Concurrens acum figit in libro, qui postea aperitur in ultimo folio perforato; atque ex materia, quae disceptatur in duabus paginis ita apertis, concurrens ipse propositionem seu thesim concinnat, quae transcripta a Cancellario ad Ecclesiae valvas affigitur. Dein per viginti quatuor horas concurrens in separato conclavi inclusus manet, quibus elapsis ad Cathedralem pergit, ubi coram Capi

Aliquis forsan dubitare poterit quod S. C. Concilii, istas probando ordinationes, quae modum vivendi determinant, ius Praepositi aliquantulum laeserit. Ita ut hoc in casu haud plene praxim de unitate inducenda in cura animarum, sequuta fuerit. Lectores adprecamur ut memoria repetant leges civiles, quibus causa pia divexatur; praecipue quoad Paroecias; et suasum habebunt iuris rigorem aliquando prudentiae regulis cedere debere, ut Ecclesiae bona, quantum fieri potest, ab unguibus Fisci remo

veantur.

tulo et Episcopo, dissertationem recitat super proposita thesi eamque defendendam suscipit contra ceteros concurrentes, qui per spatium unius horae contra arguere possunt. Postera die iterum Capitulum, cum Episcopo et Cancellario in aula capitulari conveniunt. Missale velatum, ut supra, concurrenti porrigitur, qui acu illud pungit et seligit Evangelii textum super quo conciunculam elucubretur. Posthaec iterum clauditur per viginti quatuor horas in separato conclavi, e quo Cathedralem petit, atque ascenso suggestu evigilatam orationem dicit. Hisce omnibus expletis pro singulis concurrentibus, Capitulum demum convocatur ad ferendum suffragium, iurante unoquoque ex canonicis se votum ex conscientia daturum. Capitularium votum est consultivum, votum Episcopi deliberativum. Haec omnia erant praemittenda, ut quae sequuntur facilius intelligerentur.

Compendium facti. Vacata theologali praebenda, Episcopus S. Concilii Tridentini et Apostolicarum Constitutionum vestigiis inhaerens concursum indixit per publicas edictales literas, quas ad loca consueta affigi publicarique mandavit, ut omnibus paterent per sexaginta dierum spatium, a die affixionis, nempe a die undecima mensis martii 1875 computandum. Duo tantum Sacerdotes, theologali laurea insigniti, Michael P... et Ioannes C... concurrentium albo nomen dederunt. Habito experimento, praelationem meruit sacerdos Ioannes, qui ab Episcopo, audita Capitularium relatione, in canonicum adlectus fuit.

Huius rei certior factus Michael, sese gravatum reputans, monito prius Episcopo, libellum obtulit ad S. Congregationem Concilii postulans ut Ioannis electio irrita et nullius momenti declararetur ob sequentes irregularitates.

1. Quia Ioannes non dedit nomen concursui neque sua exhibuit requisita intra tempus utile. Profecto iuxta edictales literas concurrentes nomen dare poterant usque ad diem nonam maii inclusive, quae dies ex consuetudine ad solis occasum expirare debebat. Iamvero Ioannes ad horam fere octa

« ÖncekiDevam »