Sayfadaki görseller
PDF
ePub

VICARII GENERALIS.

PER SUMMARIA PRECUM.

Die 15 iunii 1878.

Compendium facti. Supplici oblato libello diei 21 februarii effluxi mox anni Reverendissimus Episcopus C. petiit a S. Sede ut sibi facultas indulgeretur retinendi in suum Vicarium Generalem quemdam Nicolaum S. qui et laurea doctorali destitutus manet, simulque Canonicus Parochus Ecclesiae Cathedralis extat.

Bina vice ad sex menses tantum Episcopi preces benigno favore exceptae fuerunt, imposito eidem onere ut interim alium idoneum ecclesiasticum virum in Vicarium Generalem eligere curaret. Quo tamen effluxo tempore, iterum preces renovavit laudatus Antistes ut ad tempus indeterminatum propter nonnulla rationum momenta, inferius enucleanda, haec facultas eidem tribuenda foret.

Disceptatio synoptica.

EA QUAE GRATIAE CONCEDENDAE OPPONUNTUR. Ad hanc denegandam gratiam maxima oriri videtur difficultas tam ex eo quod Nicolaus S. laurea doctorali caret, quam ex eo quia et Dioecesanus est, et Parochi officio fungitur. Neminem enim latet Vicarium Generalem Doctoratus vel saltem licentiatus. gradu insignitum esse debere, quemadmodum saepius a S. Congregatione Episcop. et Regul. decisum fuisse refert Nicolius in Flosculis verb. Vicarius Generalis, nec non Monacell. in suo Formul. leg. pract. part. 2. tit. 16 formul. 5 num. 3 qui insuper docet quod si ad praedictam Congregationem habeatur recursus contra Episcopum non retinentem Vicarium iuris peritum, eadem solet Episcopo demandare ut retineat Vicarium

Generalem Doctorem. Et iure meritoque: Vicarius enim Generalis ad causas Ecclesiasticas pertractandas idoneus non foret nisi esset in iure peritus. Praesumptio autem nos edocet iuris scientiam in Doctore reperiri non autem in alia quacumque persona ut perbelle docet Benedictus XIV. in Constit. Quam ex sublimi, 8 augusti 1755 § 4. Azor. tom. 2 lib. 3 cap. 43, Schmalz. part. 4 tit. 28 n. 7, Ferraris verb. Vic. Gener. 38.

Ulterius, uti innui, perpendendum quod ipse Dioecesanus sit et Parochus. Scitum enim in iure est Dioecesanum eligi non posse in Vicarium Generalem, nam propter consanguinitates, affinitates, et alias attinentias posset deviare a recto tramite iustitiae vel certe se reddere partibus suspectum quem. admodum pluribus relatis decisionibus S. C. EE. et RR. praesertim in Ostunen. diei 28 iulii 1687, Spalaten. 9 martii 1693, Sutrina 16 novembris 1640, tenet Nicolius loc. cit. Maxime vero qui Parochi officio fungitur, et explorati iuris est Parochum ad hoc munus assumendum non esse: S. C. EE. et RR. in Senen. 20 martii 1576, Oxomen. 4 augusti 1578, Castellana, Iurisdictionis etc. 22 iunii 1708 ad 2 Dub. Quibus concinunt S. C. C. resolutiones in Nullius 12 maii 1629, Arianen. 28 aprilis 1633 ad 3 Dub.

EA QUAE GRATIAE CONCEDENDAE FAVENT. Contra sed vero perpendendum est aliquando concessum fuisse a praedicta Congr. EE. et RR. Episcopis retinendi vicarium non doctorem, alias tamen idoneum, praesertim si Episcopus iurista sit ceu docent resolutiones in Trahu. 25 iunii 1594, et in Oria. 29 marti 1593. Hoc autem in casu actuali contingere testatur Antistes edicens: plurimi in tota Dioecesi estimari Vicarium generalem scientia, indolis suavitate, morum integritate; ita ut unicus inter capitulares extet, qui ad tantum opus eligi possit.

Minime obstante quod ipse sit Dioecesanus. Extante enim rationabili causa, solet a praefata Congregatione EE. et RR. super hac qualitate dispensatio elargiri dummodo absit occasio querelarum. Rationabiles autem inter causas ad hoc recenseri

fructuum tenuitatem probant resolutiones mox dictae Congregationis in Sutrina 7 decembris 1640, et in Fundana 29 Septembris 1645. Hanc autem concurrere in themate prosequitur Antistes, qui fatetur bona mensae Episcopalis a rapaci fisco adhuc detineri, et ideo sese nequire suis sumptibus alium extra Dioecesim doctorem arcessere.

Nec obstare videtur qualitas parochialis. Etenim ait Antistes: Paroecia haec, in civitate posita, non ultra quingentum numerat habitantes; neque servitio caret spirituali; dum Capellanus variique Canonici ultro excipiant sacramentales confessiones aliisque adsint sacris Ecclesiae functionibus. Age ex resolutione S. C. C. in Asten. 11 iulii 1626 docemur Sacram Congregationem haud improbare electionem parochi in Vicarium Generalem quando concurrat paucitas numeri parochiae incolarum, et vicinitas Ecclesiae parochialis cum Aedibus Episcopalibus.

Quibus omnibus perspectis, nec non attento quod alias consimilis facultas data fuit a S. Sede, videant EE. CC. quonam responso dimittendae sint preces Episcopi C.

RESOLUTIO. S. C. Concilii sub die 15 iunii 1878, causa perpensa, responsum dedit:

Pro gratia a die expirati indulti donec aliter Episcopus providere possit, facto verbo cum SSmo.

EX QUIBUS COLLIGES:

I. In Vicarium generalem ex Trid. Sess. 24 cap. 16 de ref. eligi debere illum qui saltem in iure canonico sit Doctor vel licentiatus, vel alias quantum fieri poterit idoneus.

II. Parochum curam animarum habentem haud eligi posse in Vicarium Generalem; quia Vicarii Generalis et Parochi officia generaliter incompatibilia sunt in eadem persona collecta.

III. Neque Originarium eiusdem civitatis aut Dioecesis constitui posse in Vicarium generalem propter consanguinitates,

affinitates, et familiaritates, quibus a recta iustitia deviare posset, seseque partibus suspectum reddere.

IV. Proinde etsi in themate multa adessent adiuncta, et personae qualitates in Vicarium electae, opus tamen fuisse gratia dispensationis; quae verum haud in perpetuum concessa fuit, sed ad tempus; donec nempe Episcopus aliter providere queat.

EX S. CONGREGATIONE SS. RITUUM

DECRETUM.

LINGONEN. seu PARISIEN.

Beatificationis et Canonizationis Ven. Servi Dei Fr. Honorati a Parisiis sacerdotis professi Ordinis Minorum S. Francisci Capuccinorum.

Quum die 17 aprilis superioris anni sa. me. Pius Papa IX benigne indulserit ut de Fama Sanctitatis vitae, Virtutum et Miraculorum in genere Ven. Servi Dei Fr. Honorati a Parisiis praefati ageretur in Congregatione Sacrorum Rituum Ordinaria absque interventu et voto Consultorum, ad instantiam Rmi Patris Fr. Amadei ab Urbeveteri Sacerdotis Professi ac Postulatoris Generalis Causarum Beatificationis et Canonizationis Servorum Dei Ordinis Minorum Sancti Francisci Capuccinorum, Emus et Rmus Dominus Cardinalis Ioannis Baptista Pitra, loco et vice Emi et Rmi Domini Cardinalis Caroli Sacconi Causae Ponentis, sequens Dubium discutiendum proposuit in Ordinariis Sacrorum Rituum Comitiis hodierna die ad Acta, tom. XI, fasc. CXXII.

7

Vaticanum habitis; nimirum: An constet de validitate et relevantia Processus Apostolica Auctoritate constructi super Fama sanctitatis vitae, Virtutum et Miraculorum in genere praedicti Ven. Servi Dei in casu et ad effectum de quo agitur? Emi et Rmi Patres Sacris tuendis Ritibus praepositi, omnibus mature perpensis, auditoque voce et scripto R. P. D. Laurentio Salvati S. Fidei Promotore, rescribendum censuerunt: Affirmative. Die 13 aprilis 1878.

Quibus per subscriptum Secretarium fideliter relatis, Sanctissimo Domino nostro Leoni Papae XIII, Sanctitas Sua rescriptum Sacrae Congregationis ratum habuit et confirmavit. Die 2 maii eiusdem anni.

L.S.

Fr. Tн. M. Card. MARTINELLI,

S. R. C. Praefectus.

Placidus Ralli, Secretarius.

« ÖncekiDevam »