Sayfadaki görseller
PDF
ePub

25 Sept. 1667 a speciali Congregatione Clementis IX auctoritate constituta, responsum fuisse: « Decanum in dicta Ecclesia Collegiata... et super eius personis ac bonis esse Ordinarium... ita ut in eadem Ecclesia et super eius bonis... nec non canonicis et personis quibuscumque iurisdictionem ordinariam obtineat ». Eiusmodi vero exemptionis ius comprehendere etiam Seminarium a Sixto V constitutum et a Leone XII restitutum, videtur evidentissime evinci ex modo relata responsione S. C. C.

Verum hodierna quaestio illuc spectat, ut definiatur an haec exemptio tanta sit ut assurgat ad alumnos Seminarii quod attinet iura quoque parochialia. Porro exemptio ab Archiepiscopi iurisdictione posset intelligi tantum quoad forum externum, seu externum regimen, minime vero quoad pastoralem iurisdictionem fori interni quam et Archiepiscopus et parochus exercent in foro interno.

Ad rem iuvat recolere, quoad iura exemptionis tres distingui species Praelatorum inferiorum quas species ita describit Benedictus XIV De Syn. lib. II. cap. 11, a. 2. << Prima est eorum qui certo praesunt generi personarum existentium intra septa alicuius Ecclesiae, monasterii, seu conventus cum passiva exemptione a iurisdictione Episcopi. Eiusmodi sunt Superiores Regulares et nonnulli Praelati saeculares qui una cum Ecclesia, eiusque Ecclesiae clericis et administris quibus praeficiuntur, subsunt immediate Romano Pontifici. Secunda species est Praelatorum habentium iurisdictionem activam in clerum et populum certi loci qui tamen locus est intra Episcopi dioecesim qua undique circumscribitur. Et eiusmodi Praelati improprie tantum et lato quodam loquendi modo dicuntur esse Nullius. Tertia species est Praelatorum, qui iurisdictionem activam habent in clerum et populum alicuius loci seu oppidi aut plurium locorum et oppidorum quae omnino avulsa et separata sunt a cuiuslibet Episcopi dioecesi».

Atqui Decanum Ecclesiae S. Michaelis ad primam horum classem spectare, exploratissima res est. Vi autem exem

ptionis passivae a potestate Episcopi obtinent quasi-Episcopalem iurisdictionem videlicet ordinariam in utroque foro in certum personarum genus intra septa alicuius Ecclesiae habitantium, minime vero in clerum et populum extra illa septa degentes, prouti observatur in Superioribus Regularium. Imo etiam in themate hoc factum fuisse patet et sedulo advertendum est. Siquidem quamvis Litterae Privilegii exemptionis edicant: « Decanus Sedi Apostolicae dumtaxat, canonici vero et capellani et clerici.... decano et Sedi praedictae dumtaxat subiecta et subiecti quoad omnia existant », nihilominus quia intra septa Ecclesiae commorari non solent, tum Decanus tum singuli canonici, capellani subiecti fuerunt iurisdictioni parochorum in quarum paroeciis sedem fixerunt uti testatur Decanus in allatis animadversionibus. Ad rem De Prosperis De territorio separato, quaest. 7, n. 4 docet Praeterea privilegia eximentia monasteria ac alia loca ecclesiastica et eorum membra non eximunt castra cum clero et populo ideoque non concludunt territorium separatum, sed exempti dicuntur habere tantum iurisdictionem in personis existentibus intra septa monasteriorum non autem in locis per cap. 9 Per exemptionem tit. De privil. in 6 ».

Verum est adesse veluti quartam speciem, Praelatorum qui in personas sibi subiectas iurisdictione quasi-episcopali potiuntur, quam exercent in quocumque loco istae personae existant et eiusmodi sunt Vicarii Castrenses sive Cappellani maiores quorumdam exercituum v. g. in Austria, in Hispania. Ast huic speciei sane accenseri non potest Decanus S. Michaelis; quandoquidem neque in Bulla ista iurisdictio personalis conceditur, neque in praxi unquam fuit executioni demandata, prouti advertebam. Ceterum, neque in alumnos Seminarii concessam fuisse Decano hanc iurisdictionem in personas, patet aperte ex Bullis Institutionis sive Sixti V sive Leonis, qui Pontifices plenam tribuerunt ordinariam iurisdictionem, immunem a potestate Episcopi, in Seminarium quando istam non exercebat et ne exercere qui

.

dem poterat Decanus in alumnos Seminarii, utpote qui communem vitam in Sede Seminarii non agebant.

Inde sua argumenta deducit parochus ad S. Mariae Forisportam, contendens Seminarii exemptionem coarctari ad eius ordinationem, regimen, disciplinam quoad studia, aliaque necessario connexa cum disciplinis sive prophanis sive ecclesiasticis in Seminario tradendis, minime vero producendam eiusmodi potestatis exemptionem esse ad munia parochialia; quae reapse parochus exercuit in Seminarii clericos alumnos sive seorsum degentes sive cum Moderatore Seminarii in conventum adunatos. Posse vero conciliari loci alicuius exemptionem cum iuribus parochialibus exercendis a parocho in personas hac exemptione, una vel alia de causa, non fruentes, videtur posse deduci ex quadam causa Viennensi lurium parochialium in qua agebatur de domo conducta a Commendatario Ordinis Theutonici, et ab eo inhabitata. Cum autem inter parochum S. Stephani in cuius paroecia, Commenda sita est et commendatarium exortae fuerint controversiae circa ius administrandi Sacramenta et alia iura parochialia exercenda intra dictae Commendae septa, proposita fuerunt haec dubia: I. An et cui competat ius administrandi Sacramenta et alia iura parochialia exercendi in domo et intra septa commendae Sac. Ordinis Theutonici Civitatis Viennen. tam quoad familiam Commendatarii quam quoad subditos, vassallos, et colonos Commendae et alios inquilinos eiusdem domus in casu. Et quatenus affirmative, respectu parochi quoad meros inquilinos, II. An parochus teneatur petere licentiam a Commendatario pro tempore ad effectum ingrediendi domum et septa Commendae ibique administrandi eisdem inquilinis sacramenta et alia iura parochialia exercendi in casu; S. C. C. die 13 Iulii 1725, rescripsit: Ad primum, Competere parocho quoad inquilinos et quoad reliquos scribatur Nuntio et Archiepiscopo iuxta Instructionem. Ad secundum Negative.

Alumnos autem Seminarii modo inibi ducentes vitam communem revera parochus habet quasi inquilinos, quippe

qui prouti antea cum Moderatore aliam domum conduxerant ita nunc novam incolunt sedem Seminarii utpote magis amplam.

Illud sane extra dubitationem versatur, nempe Decanum nunquam in suos sive canonicos sive clericos curam exercuisse animarum et modo exercere contendit ea tantum de ratione quia Seminarii domus est exempta. Verum quoad Decani instantiam adverti debet, Seminarii exemptionem fuisse concessam et confirmatam a SS. Pontificibus seiunctam a cura animarum. Nam a sua institutione usque ad hos postremos annos Seminarium extitit exemptum sed in suo conceptu separatum a communitate alumnorum ; quocirca huiusmodi Seminarium proprius academia seu Lyceum clericis instituendis destinatum appellari oporteat.

Proinde si hodie Decanus in clericos sibi arrogat plenam iurisdictionem quasi-Episcopalem et hinc etiam ad curam animarum, recurrit ad suam Ordinariam iurisdictionem acquisitam per Bullam Leonis X et munitam clausula sublata adversus contrarias consuetudines. Nihilominus iterum advertitur, hanc iurisdictionem exerceri tantum intra septa Ecclesiae, prouti eamdem exercebant Canonici Lateranenses, quibus suffecti fuerunt Decani et Canonici Ecclesiae Collegiatae Saecularis S. Michaelis prouti narrant documenta. Quamobrem perpendendum est an hodie isti clerici dici possint ingressi fuisse septa Ecclesiae; quia Seminarium est Ecclesiae exemptae pars et accessorium, et accessorium sequitur principale.

At versamur in materia odiosa quia agimus de privilegio exemptionis, proinde quantumvis admittamus, Decanum esse Ordinarium suorum Canonicorum et Clericorum eamque iurisdictionem eum minime extinsisse per non usum ob clausulam sublata irritantem; et ponamus in clericos iurisdictionem parochialem non administrasse quippe eosdem coadunare Decanus non valeat in Seminarii Sedem; et exinde impedito tempus non decurrisse: nihilo secius nemo non videt rem premi pluribus difficultatibus et in dubio forsan ius

commune praevaluisse privilegio. Nimirum in praesentiarum obversatur novus casus, quem neque prae oculos habuisse neque intendisse Pontifices ius exemptionis concedentes, asserere 1. cit.

Quocirca subiit mentem decisio S. Cong. EE. et RR. iam citata, diei 3 Sept. 1864 in causa cuius haec erat factispecies. Aderat aedificium in urbe una cum publico templo a loci municipio in usum Clericorum Regularium aedificatum, iisdemque irrevocabili donatione concessum. Adveniente Regularium suppressione istud in usum Seminarii dioecesani fuit concessum, atque parochus loci sua iura parochialia in eo Seminario exercuit. Regulares in pristinum restituti, aliquo post tempore, ab Episcopo rogati ut Seminarii curam susciperent, morem gerentes, idem aedificium numero duodecim inhabitarunt ac Seminarii regimen et institutionem susceperunt. Cum autem loci parochus antea iura parochialia exercuerit, nominatim vero ius extrema sacramenta administrandi, funus peragendi, atque benedicendi Seminario Sabato Sancto, passus non est ut, Clericis Regularibus advenientibus, ab his iuribus exercendis repelleretur, et formalem promovit quaestionem apud S. C. EE. et RR. Res fuit ex una et ex altera parte diligentissime discussa; cum vero Regulares visi sint non satis evinxisse suam intentionem adversus parochum, Pater Generalis quaestionem definiri petiit ex venia Pontificis qui ita rescripsit : « SSmus annuit iuxta preces cum exemptione tam Seminarii quam adnexae Ecclesiae ibi erectae a iurisdictione parochi, salva tamen favore parochi quarta funeraria in casu obitus alumnorum et Seminario actu inservientium dummodo intra eiusdem Seminarii septa resideant ». Uti patet in rescripto, non tantum ratio habita est alumnorum, sed laicorum quoque hominum Seminario inservientium; et de his cavendum est quoque in themate, eo magis quod ad eiusmodi personas difficilius pertrahitur nativa Decani iurisdictio.

Denique advertere praestat, Decanum ius tumulandi et funerandi libenter concedere parocho; ait enim in libello:

« ÖncekiDevam »