Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed]
[graphic]

SANCTAE SEDIS

IN COMPENDIUM OPPORTUNE REDACTA ET ILLUSTRATA

STUDIO ET CURA

VICTORII PIAZZESI

IURIS UTRIUSQUE DOCTORIS

SEU

Acta juridica et solemniora ex Supremo Romano Pontifice immediate dimanantia: acta inter ea quae publici fieri possunt iuris, sive sint Decreta, sive Instructiones, sive Responsa, et alia huiusmodi; praesertim vero Causarum expositiones et resolutiones ex variis EE. Cardinalium Sacris Congregationibus, ad ecclesiastici iuris accuratam intelligentiam et observantiam conferentes, in compendium diligenti studio redactae: alia denique iuridica, quibus opportune illustrantur quae in expositis actis vel difficultatem parere possint, vel ad vigentis iuris notitiam ulterius conducant: in utilitatem eorum, qui in Ecclesiae legibus studiose dignoscendis, et in regimine christiani gregis, vel in colenda Domini vinea

sedulo adlaborant.

Volumen XXXV.

ROMAE

EX TYPOGRAPHIA POLYGLOTTA

S. CONGR. DE PROPAGANDA FIDE

1902-1903.

[ocr errors][ocr errors]
[blocks in formation]

COMPENDIUM FACTI. In civitate Lucana Ecclesia parochialis et regularis a S. Michaele in foro nuncupata in Ecclesiam Collegiatam secularem erecta fuit a Leone X Pontifice maximo a. 1518, attributo exemptionis privilegio his verbis: « Et quod Ecclesia S. Michaelis et eius bona quaecumque nec non Decanus, Canonici, Cappellani, Clerici et personae quaecumque eiusdem Ecclesiae S. Michaelis tam in beneficialibus, spiritualibus, criminalibus, civilibus, vel quasi, et mixtis, quam aliis quibuscumque causis etiam ratione. delicti... a loci Ordinario et aliis quibuscumque tam ordinaria quam delegata et mixta auctoritate fungentibus iudicibus et personis penitus et omnino exempta et exempti... et deinde Decanus Sedi praedictae dumtaxat, Canonici vero Cappellani et Clerici et personae praedictae eorumque familiares Decano et Sedi praedictae dumtaxat subiecti quoad omnia existant ».

Eiusmodi exemptionem iterum iterumque confirmavit Leo X et Pontifices Eius successores, nempe Paulus III die 12 Nov. 1535 et Pius IV die 6 Ian. 1559. At harum Constitutionum in actis non extat nisi textus quem supra attuli e Bulla Leonis X; quemque affert Decanus sibi vindicans omnimodam exemptionem nedum a iurisdictione fori externi, sed etiam a fori interni iurisdictione seu a parocho locali.

Collegiatae ita constitutae Sixtus V a. 1588 adiiciebat Seminarium, inde a S. Michaele, etiam hodie, nuncupatum, pro instituendis clericis qui servitio addicerentur eiusdem

« ÖncekiDevam »