Sayfadaki görseller
PDF
ePub

suffragii applicari posse in Domino indulgemus. In contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque. Praesentibus valituris in perpetuum. Volumus autem ut harum Litterarum transumptis seu exemplis etiam impressis, manu alicuius notarii publici subscriptis et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis eadem prorsus fides adhibeatur quae adhiberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae vel ostensae, utque praesentium Litterarum (quod nisi fiat nullas easdem esse volumus) exemplar ad Secretariam Congregationis Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositae deferatur, iuxta decretum ab eadem Congregatione die XIX Ianuarii MDCCLVI latum et a S. M. Benedicto PP. XIV Decessore Nostro die XXVIII dicti mensis approbatum.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub annulo Piscatoris die XII Decembris MDCCCCI, Pontificatus Nostri Anno XXIV.

ALOIS. Card. MACCHI.

Praesentium Litterarum exemplar delatum est ad hanc Secretariam S. C. Ind. S. Rel. praepositae, diei 24 Ianuarii 1902.

F. SOGARO, Archiep. Amiden. Secretarius.

FACULTAS indulgetur Superiori generali Congregationis SS. Cordium erigendi pias uniones sub eodem titulo.

LEO PP. XIII.

Ad perpetuam rei memoriam.

Oblatis Nobis precibus annuentes a dilecto filio Petro Di Nocera Superiori Generali Congregationis SSmrum Cordium, de Omnipotentis Dei misericordia ac BB. Petri et Pauli Apostolorum eius auctoritate confisi, per praesentes ipsi Moderatori Generali pro tempore existenti dictae Congregationis aliisque illius in posterum successoribus facultatem concedimus in perpetuum valituram erigendi, praevio Ordinariorum consensu, pias Uniones sub titulo SSmrum Cordium Iesu et Mariae tam in propriis quam in aliis ubique terrarum Ecclesiis eisque tribuendi omnes et singulas indulgentias aliasque spirituales gratias ac privilegia eidem Piae Unioni olim largita et inserenda in novo

Summario a Congregatione approbando Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praeposita. Verumtamen praecipimus ut omnia de iure servanda in huiusmodi erectionibus rite serventur, ac potissimum Constitutio Clementis PP. VIII Praedecessoris Nostri quae incipit << Quaecumque » et alia Decreta eiusdem Congregationis Sacrisque Reliquiis praepositae. Decernentes praesentes litteras firmas, validas, efficaces existere ac fore suosque plenarios et integros effectus sortiri, atque obtinere, illisque ad quos spectat et in futurum spectabit in omnibus et per omnia plenissime suffragari, sicque per quoscumque iudices ordinarios et delegatos iudicari ac definiri debere ac irritum et inane si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Volumus autem ut praesentium litterarum transumptis seu exemplis etiam impressis manu alicuius Notarii publici subscriptis et sigillo personae in ecclesiastica dignitate praemunitis eadem prorsus adhibeatur fides quae adhiberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae vel ostensae.

Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die XIII Martii MDCCCCII, Pontificatus Nostri Anno vigesimo quinto.

Pro Domino Card. MACCHI

N. MARINI Substitutus.

INDULGENTIA 50 dierum recitantibus Requiem aeternam.

LEO PP. XIII.

Ad perpetuam rei memoriam.

Oblatis Nobis precibus annuentes a dilecto filio Paulo Buguet praeposito generali Piacularis Operis pro animabus derelictis loci << Montligeon » dioecesis Sagien., omnibus et singulis fidelibus ex utroque sexu ubique terrarum degentibus, contrito saltem corde, ac devote qualibet vice recitantibus versiculum cum responsorio « Requiem aeternam dona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis» in forma Ecclesiae solita quinquaginta dierum indulgentiam concedimus, qua tantum liceat functorum vita labes poenasque expiare. Non obstantibus contrariis qui

buscumque. Praesentibus perpetuis futuris temporibus valituris. Praecipimus autem, ut praesentium litterarum (quod nisi fiat, nullas easdem esse volumus) exemplar ad Secretarium Congregationis Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositae deferatur, iuxta Decretum ab eadem Congregatione sub die XIX Ianuarii MDCCLVI latum et a s. m. Benedicto PP. XIV Praedecessore Nostro die XXVIII dicti mensis adprobatum, atque volumus, ut earumdem praesentium transumptis seu exemplis etiam impressis, manu alicuius Notarii publici subscriptis et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus adhibeatur fides, quae haberetur ipsis praesentibus si forent exhibitae vel ostensae.

Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die XXII Martii MDCCCCII Pontificatus Nostri An. Vigesimo quinto.

Pro Domino CARD. MACCHI

NICOLAUS MARINI Subst.

Praesentium litterarum exemplar delatum fuit ad hanc Secretariam S. C. Indulg. Sacrisque Reliq. praepositae. In quorum fidem, etc.

Datum Romae ex eadem Secretaria die 26 Martii 1902.
F. SOGARO Archiep. Amiden., Secretarius.

INDULGENTIAE pro nova iaculatoria.

LEO PP. XIII.

Ad perpetuam rei memoriam.

Supplices ad Nos adhibuit preces Venerabilis Frater Guilelmus Episcopus titularis Porphyreonius Sacrista Noster, ut nonnullis indulgentiis ditare velimus hanc invocationem, Mon Dieu, mon unique bien, Vous êtes tout pour moi, que je sois tout pour Vous. Nos, qui pro Pastorali Nostro officio fidelium pietatem fovere et excitare studemus, piis eiusdem Venerabilis fratris votis libenter obsecundantes, de Omnipotentis Dei misericordia ac. BB. Petri et Pauli App. Eius auctoritate confisi, universis et singulis utriusque sexus Cristifidelibus qui quotidie mense integro, supradictam invocationem quolibet idio

mate, dummodo versio sit fidelis, devote recitaverint, et uno eiusdem mensis die ad cuiusque arbitrium sibi eligendo vere poenitentes et confessi ac S. Communione refecti, quamlibet Ecclesiam seu Oratorium publicum devote visitaverint, ibique pro Christianorum Principum concordia, haeresum extirpatione, peccatorum conversione ac S. Matris Ecclesiae exaltatione pias ad Deum preces effuderint, Plenariam omnium peccatorum suorum Indulgentiam et remissionem misericorditer in Domino concedimus. Praeterea eisdem fidelibus qui corde saltem contriti, quolibet anni die, memoratam invocationem devote recitaverint, tercentum dies de iniunctis eis seu alias quomodolibet debitis poenitentiis in forma Ecclesiae consueta relaxamus. Quas omnes et singulas indulgentias, peccatorum remissiones ac poenitentiarum relaxationes etiam animabus christifidelium, quae Deo in caritate coniunctae ab hac luce migraverint, per modum suffragii applicari posse indulgemus. In contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque. Praesentibus perpetuis futuris temporibus valituris. Praecipimus autem, ut praesentium litterarum (quod nisi fiat nullas easdem esse volumus) exemplar ad Secretariam Congregationis Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositae deferatur, iuxta Decretum ab eadem Congregatione sub die XIX Ianuarii MDCCLVI latum et a Benedicto XIV Praedecessore Nostro die XXVIII dicti mensis adprobatum: atque volumus ut earumdem harum Litterarum transumptis seu exemplis etiam impressis, manu alicuius Notarii publici subscriptis, et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis eadem prorsus fides adhibeatur, quae adhiberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae vel ostensae.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub Annulo Piscatoris, die XIII Martii MDCCCCII, Pontificatus Nostri An. XXV.

ALOIS. Card. MACCHI.

Praesentium litterarum exemplar delatum fuit ad hanc Secretariam S. Congregationis Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositae. In quorum fidem, etc.

Datum Romae ex eadem Secretaria die 17 Martii 1902.

IOSEPHUS M. Canonicus COSELLI, Substit.

EX S. POENITENTIARIA APOSTOLICA

DUBIUM quoad processiones pro lucrando lubilaeo.

Eme Princeps,

Alumni Seminarii, ecclesiastica veste induti, simul universi quas vir unus, praeeuntibus et admixtis rectore et magistris, visitaverunt ecclesias ab Ordinario indictas ad lucrandum iubilaeum. Totum iter conficiendo silebant omnes et orabant. Dubium tamen a quibusdam de tali processione movetur, num processio vere dicenda sit, quum crucis imago delata non fuerit ut vult Rituale, de Processionibus. Variorum autem eorumque probatissimorum auctorum definitiones, dum exhibent processionem ut supplicationem solemnem fidelium iter agentium cum clero ad locum quemdam sacrum, pia insignia non exigunt quasi ad ipsam processionis rationem pertinerent et essentiam.

Ne tamen periclitetur lucrum tanti beneficii, suppliciter petitur, utrum delatio imaginis crucis requiratur in processione ad fruendum privilegio visitantium ecclesias processionaliter ad lucrandum iubilaeum?

Sacra Poenitentiaria perlectis expositis respondit:

Processiones, prout describuntur, valuisse pro lucrando

iubilaeo.

Datum Romae, ex Sacra Poenitentiaria, die 10 Septembris 1901.

A. CARCANI, S. P. Reg.

DUBIUM circa aetatem mulieris pro dispensationibus matrimonialibus.

Eminentissime Domine,

Saepe contingit obtineri Apostolicas dispensationes matrimoniales ex causa (unica vel cum aliis) aetatis oratricis superadultae, sic et simpliciter expressa, vel interdum sic: aetas oratricis annor. 25, aut 30, sive aliter, sed plus quam 24. Cum autem Auctores opinentur causam huiusmodi interpretari quod

« ÖncekiDevam »