Sayfadaki görseller
PDF
ePub

EX S. CONGREGATIONE RITUUM

LIVERPOLITANA. Dubium quoad Ecclesiam propriam cuiusvis Patris Abbatis Benedictini.

Rmus Dñus Episcopus Liverpolitanus Sacrorum Rituum Congregationi humiliter exposuit, Rmis Patribus Abbatibus e Congregatione Anglo-Benedictina haud dudum benigne concessum fuisse privilegium, ut in Ecclesiis propriis usu pontificalium in Missarum solemniis gaudere valeant. Quum autem non plane constet quaenam Ecclesiae tanquam ipsis propriae intelligendae sint, Rmis Episcopis Angliae opportunum visum est, ut Episcopus supradictus, in cuius dioecesi multae existunt Ecclesiae patribus Anglo-Benedictinis addictae, nomine omnium Episcoporum Angliae, dubiorum sequentium solutionem postularet, nimirum:

I. Utrum tamquam Ecclesia propria cuiusvis Patris Abbatis intelligenda sit sola Ecclesia monasterii cui ipse praesit?

II. Utrum cuivis Patri Abbati competat ius pontificalium in omnibus Ecclesiis quibus praesint terni, bini vel singuli patres sub eius iurisdictione constituti, curam vero animarum exercentes? et quatenus affirmative:

III. Utrum ad usum pontificalium talibus in Ecclesiis sub cura Patrum Anglo-Benedictinorum constitutis licite exercendum requiratur consensus Episcopi Ordinarii?

IV. Utrum Patres Abbates in Ecclesiis aliorum regularium cuiusvis Ordinis vel Congregationis, vel in Ecclesiis saecularium usu pontificalium sine consensu Episcopi Ordinarii gaudere valeant? et quatenus negative:

V. Utrum in talibus Ecclesiis sive regularium sive saecularium usum pontificalium de consensu Episcopi Ordinarii gaudere valeant.

Et Sacra eadem Congregatio, referente subscripto Secretario, exquisito etiam voto Commissionis Liturgicae, omnibus accurate perpensis, rescribendum censuit:

Ad I. Affirmative, nisi et aliae sint filiales Ecclesiae quibus et ipse praesit, seu illius iurisdictioni subiectae.

Ad II. Affirmative, dummodo agatur de Ecclesiis propriis, et detur Decretum N. 2080, Fesulana, 1 Octobris 1701.

Acta, Tom. XXXV. fasc. CDIX.

Ad III. Negative, si agatur de Ecclesiis propriis, uti supra. Ad IV. Detur Decretum N. 2923, Ordinis Monachorum Saneti Basilü, 18 Decembris 1846.

Ad V. Iam provisum in praecedenti.

Atque ita rescripsit. Die 13 Iunii 1902.

L. S.

D. CARD. FERRATA, S. R. C. Praef.

D. PANICI, Archiep. Laodicen. Secret.

LITTERAE ENCYCLICAE quoad mentem SSmi. Patris Leonis XIII quum iuberet novendialem supplicationem ad maiorem S. Spiritus gloriam.

Reverendissime Domine,

Ad fovendum in christiano populo pietatis studium erga divinum Spiritum, Sanctissimus Dominus Noster Leo PP. XIII, die Ix Maii an. MDCCCLXXXXVII ad universos Episcopos, uti nosti, Litteras dedit encyclicas Divinum illud munus, apostolicae caritatis sapientiaeque plenas.

Plura in ipsis Beatissimus Pater de mysterio Trinitatis augustae, ac praesertim de praesentia et virtute mirifica Spiritus Sancti opportune edocuit; tum omnes e clero, nominatimque concionatores sacros animarumque curatores maiorem in modum hortatus est, ut quae ad Spiritum Sanctum pertinent, diligentius atque uberius christiano populo traderent. Quo magis enim excitetur vigeatque in animis de ipso fides, eo facilius christiani homines assuescent divinum Paraclitum, altissimi donum Dei, et amare ardentius et impensius implorare. — Adventantibus insuper sacrae Pentecostes sollemnibus, Summus ipse Pontifex per easdem Litteras decrevit et mandavit, ut per orbem catholicum universum supplicatio novendialis in omnibus curialibus templis, et si Ordinariis locorum utile videretur, in aliis etiam templis sacrariisve fieret. Plura demum de thesauro Ecclesiae benigne in perpetuum largitus est sacrae indulgentiae munera, etiam per octavam solemnitatis a fidelibus lucranda.

Iam vero Sanctitas Sua vehementer exoptat, ut quae tunc, monendo hortandoque, edixit, ea in omnium animis, diligenti Cleri opera, et viva insideant, et perennes uberesque ad maio

rem divini Spiritus gloriam afferant salutariter fructus. Hanc ipsam ob causam exemplar earumdem Litterarum, iussu eiusdem Beatissimi Patris, ad Te una mitto. - Quoniam vero decursu temporis, ut alicubi accidisse constat, a nonnullis existimatum est, decretum de ea novendiali supplicatione, ad supra dictum tantummodo annum MDCCCLXXXXVII spectasse, magni refert ut sit apprime cognitum, quae in memoratis Litteris sunt praescripta, tum de eadem supplicatione tum de sacrae indulgentiae muneribus, pro singulis in perpetuum annis sancita fuisse. Quam quidem novendialem supplicationem eo magis Summus Pontifex vult omnibus enixe commendatam, quod ad finem sane praestantissimum, scilicet ad maturandum christia nae unitatis bonum, de quo tantopere sollicita est Sanctitas Sua, eam ipsam praecipue ordinaverit.

Haec habui quae mandato augusti Pontificis Amplitudini Tuae praescriberem. Ipsa vero Sanctitas Sua spem certam fovet, Episcoporum hac etiam in re navitati et industriae alacritatem Cleri, Deo bene iuvante, responsuram.

Interim Amplitudini Tuae fausta cuncta ex animo adprecor. Romae, ex Secretaria SS. Rituum Congregationis, die 18 Aprilis 1902.

Amplitudinis Tuae

uti Frater addictissimus

D. CARD. FERRATA, S. R. C. Praef.

L. S.

D. PANICI, Archiep. Laodicen. Secret.

DECRETA NOVISSIMA

LABACEN. Dubia plura circa Missas de requie etc. aliaque etc.

R. D. Iosephus Erker, Canonicus Cathedralis Ecclesiae Labacensis, de consensu Rmi sui Episcopi, a Sacra Rituum Congregatione sequentium dubiorum solutionem humillime flagitavit; nimirum:

I. Privilegium circa Missas de Requie concessum Sacellis sepulcreti ex Decreto n. 3903, diei 8 Iunii 1896, et Ecclesiae, vel Oratorio publico ac principali ipsius sepulcreti, ex Decreto n. 3944, diei 12 Ian. 1897 ad 1 favetne etiam Sacellis, Ecclesiis

et Oratoriis publicis sepulcreti, in quo olim cadavera sepeliebantur, quod sepulcretum tamen hodie quacumque ex causa derelictum est, ita ut defuncti in eo non amplius sepeliri soleant?

II. Praefatum privilegium favetne etiam Ecclesiae parochiali, quae circumiacens habet coemeteriuin, quum in casu Ecclesia parochialis revera evaserit Ecclesia sepulcreti?

III. In anniversariis stricte sumptis laicorum, quae fundata sunt extra diem vere anniversariam ab obitu vel depositione, potestne sumi Oratio « Deus indulgentiarum Domine » ?

IV. Anniversaria late sumpta, quae ex Decreto generali diei 2 Dec. 1891 pro fidelium pietate infra octavam Omnium Fidelium Defunctorum locum habent, suntne adeo praecise adstricta ad dictam octavam, ut aliis temporibus, e. g., infra octavam Dedicationis Ecclesiae, vel Titularis eiusdem, vel in uno ex Quatuor Temporibus non permittantur?

V. In Ecclesiis ad chorum non obligatis, plures Missas habentibus, in die Commemorationis Omnium Fidelium Defunctorum debetne esse una saltem Missa cum cantu de Commemoratione Omnium Fidelium Defunctorum, an omnes possunt esse lectae?

VI. Quaenam Missa de Requie sumenda est in Ecclesiis unam tantum Missam habentibus, quando in die Commemorationis Omnium Fidelium Defunctorum occurrit alicuius defuncti dies depositionis?

VII. Ex Decreto n. 3944, diei 12 Ianuar. 1877 ad 3, et 3 April. 1900 ad 3 et 4 in una Vicen. Missae privatae die, vel pro die obitus, seu depositionis, in Ecclesiis et Oratoriis publicis fieri permittuntur, si in iisdem etiam fiat funus cum Missa exequiali cum cantu, servatis servandis. Quaeritur: An funus cum Missa exequiali in cantu fieri debeat etiam in Oratoriis semipublicis, ut fieri inibi possint praefatae Missae lectae de Requie?

[ocr errors]

VIII. Iuxta praefatum Decretum, diei 3 April. ad 3 et 4 in una Vicen. in Oratoriis privatis Missae, quae ibidem legi permittuntur, possunt esse de Requie praesente cadavere in domo. Quaeritur: Utrum haec praesentia intelligenda sit de praesentia non solum physica, sed etiam morali in domo, quatenus ex gravi causa, ex. g., ob contagiosum morbum, cadaver vetatur haberi in domo?

IX. Ex Decreto generali n. 3755, diei 2 Decembr. 1891 Missam exequialem solemnem impediunt Festa duplicia 1 classis solemniora, sive universalis Ecclesiae, sive Ecclesiarum particularium ex praecepto Rubricarum recolenda. Quaeritur: Utrum haec ultima verba intelligenda sint tantum de Festis fori recolendis cum feriatione ex parte fidelium, vel etiam de Festis chori sine feriatione, qualia sunt, e. g., anniversarium Dedicationis propriae Ecclesiae, Festum Patroni regionis, dioecesis aut leci, quae non ubique recoluntur a populo?

X. Quaeritur: Utrum Missa de Requie cum cantu, quae ex praefato Decreto generali n. 3755 ad III celebrari potest pro prima tantum vice post obitum vel eius acceptum a locis dissitis nuntium, die, quae prima occurrat non impedita a Festo 1 et 2 classis vel Festo de praecepto, cantari possit Feria IV Cinerum, Vigiliis Nativitatis Domini et Pentecostes, Feria IV, V, VI et Sabbato infra octavas Paschatis et Pentecostes, quum, licet hae dies neque Festa sint de praecepto, neque ritum 1 vel 2 classis habeant, excludant tamen eadem Duplicia 1 classis?

XI. Quaeritur: 1° An in Missis de Requie, quae, abstrahendo a Missa exequiali solemni aliisque, occasione huius lectis, in Semiduplicibus et Simplicibus occurrentibus ab obitu usque ad depositionem alicuius fiunt cum vel sine cantu, adhibendum sit idem formulare ac in die obitus seu depositionis?

2° An idem dicendum sit etiam respectu Missarum, quae celebrantur in biduo post factam ob gravem causam sepulturam, si occurrat Semiduplex, vel Simplex?

XII. In Decreto n. 3822, diei 3 April. 1894, disponitur ut dum corpus Episcopi dioecesani defuncti, sacris indutum vestibus, in propriae aedis aula maiori publice et solemniter iacet expositum, Missae in suffragium animae eius per totum mane celebrari valeant, iis omnibus servatis etc. Quaeritur: An haec dispositio necessario intelligi debeat de Missis de Requie pro defuncto Episcopo dioecesano inibi celebrandis, idque nullo habito respectu ritus aut solemnitatis diei, qua celebrantur, sive sit Duplex maius aut minus, sive classicum vel Festum solemne? XIII. Expositio Sanctissimi Sacramenti publica seu solemnis quae fit de licentia Ordinarii, potestne fieri etiam cum pyxide collocanda in throno tabernaculi?

XIV. Expositio Sanctissimi Sacramenti privata et minus solemnis, quae fit cum pyxide intra tabernaculum, ostiolo pa

« ÖncekiDevam »