Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Ecclesiae. Aliquid vero singulare , iam a sua institutione, habuit hoc Seminarium quod suis aedibus instructum fuit ubi tamen alumni non agebant vitam communem, sed inibi dumtaxat constituta erant gymnasia , academiae et oratorium quae statis horis frequentabant clerici alumni. Hi vero pro victu et habitatione morabantur seorsim apud privatos cives.

Quum hoc vitae genus parum responderet, nostra praesertim aetate, moribus Clericorum instituendis ; a. 1873 Seminarii Moderator, domi apud se, non in Seminario, retinere coepit duodecim alumnos. Res successit, quamobrem in dies auctus est numerus clericorum qui cum Moderatore vitam agebant communem. Praeterea quo alumni commodius accederent ad Seminarii aedes, prope Ecclesiam Collegiatam S. Michaelis sitas, Moderator Fanucci a paroecia S. Frediani in qua hactenus moratus fuerat convictus clericorum, se una cum clericis transtulit in paroeciam S. Michaelis a. 1881.

Denique hodiernus Decanus a. 1898 veterem Seminarii sedem dereliquit, atque in Palatio, quondam Manzi , valde amplo, comprehenso in limitibus paroeciae S. Mariae Forisportam, constituit tum gymnasia, Oratorium, lycea Seminarii, tum communem Clericorum habitationem certa et perpetua ordinatione tunc primo constitutam.

Inde orta est hodierna controversia. Nam parochus ad S. Mariae Forisportam ratus est sibi in alumnos omnesque incolas Seminarii competere, munia exercere parochialia

, prouti facere adortus est occasione benedictionis domorum in Sabato Sancto a. 1899. Ast contradixit Decanus asserens, Seminarii immunitatem a parocho loci, quia cum hac immunitate expresse donata fuerit Ecclesia Collegiata, hoc iure fruitur etiam Seminarium, quippe accessorium sequitur principale; et Leo XII cum Seminarium in pristinum restituit, initio saeculi XIX eversum", ob communem rerum publicarum subversionem, inquam, Leo XII in suis litteris postquam innuerit iam pridem, Seminarium moderari Decanum, adhibito canonicorum et opera et consilio, subiungit:

Quoniam in praesentia ullam ipsi Seminario (canonici) opem ferre nequeunt, voluntati nostrae profecto acquiescunt, dum rei christianae, literariae, et domesticae illius Seminarii supremam unam eorum Collegii dignitatem nempe Decanum praeficere statuimus et volumus ut ibidem ordinarii iurisdictione fruatur ».

Quanta vero sit haec immunitas desumit Decanus ex bulla fundationis Leonis X statuentis : « Quod Ecclesia S. Michaelis et eius bona quaecumque... a loci Ordinario et aliis quibuscumque tam ordinaria, quam delegata et mixta auctoritate fungentibus... penitus et omnino exempta est ». Inde enim infert Decanus, alienum esse a quacumque constitutione, Seminarium exemptum ab Ordinario loci, seu ab Episcopo eiusque delegatis nec non, in genere, a delegatis S. Sedis, esse obnoxium parocho loci. Nam hac ratione Seminarium subderetur Ordinario loci, cui subditur parochus; quippe nihil praestare valet parochus quod aeque Ordinarius praestare non valeat. Ad rem De Prosperis De loco exempto

ad Decisionem 24 n. 31 referens duas decisiones Rotae Rom., alteram diei 29 Decemb. 1596 et alteram 1 Iunii 1708 ita commentatur: « Nulla persona vel dignitas valeat exercere ordinariam iurisdictionem super illo loco , super illa persona quae sub tegmine B. Petri et S. Sedis custoditur ». Item : « Exemptus aequiparatur non subditis ». Ricci Decis. Curiae Archiep. Neap.p.l. Dec. 163 n. 12: « Locus exemptus et locus extra dioecesim iudicantur a pari ». Rota Rom. dec. 107 n. 3.

Non secus, advertit Decanus, regulares exempti sunt a potestate Ordinarii loci et per consequens, a parochis locorum.

Ad diluendam vero difficultatem a parocho motam ex eo quod usque parochi exercuerunt iurisdictionem in alumnos clericos dum seorsim morabantur aut dum vitam agebant communem in paroecia S. Frediani aut in paroecia

ܕ

S. Michaelis, reponit Decanus, tunc alumnos iure merito fuisse obnoxios parochorum iurisdictioni quippe seiuncti vivebant extra Seminarii domum. Semel ac vero in Seminario instituta est Clericorum vita communis, hi nacti sunt exemptionem quam obtinet ipsum Seminarium. Haec sunt verba Decani qui notat Seminarii domum revera semper obtinuisse exemptionem a parocho loci, quamvis ageretur de parocho ad S. Michaelis et ait: « Quindi l'antico locale del Seminario di S. Michele ora è rappresentato da questo nuovo locale che è posto appunto entro i confini della parrocchia. di S. Michele Forisportam. Ciò per amore di chiarezza notato, è verissimo che i parroci locali esercitarono la giurisdizione parrocchiale nelle due case dei Rettori Nannini e Fanucchi, ma esse non erano il Seminario, sebbene le private abitazioni di due Rettori. E certo non si pretende da nessuno che le case appartenenti a S. Michele (sieno Canonici, Beneficiati, Seminaristi o Superiori del Seminario) siano esenti dalla giurisdizione dei parroci locali: ciò non è detto nella Bolla di Leone X ma i beni appartenenti alla Chiesa Collegiata sì, e questo è detto nella Bolla: Et quod Ecclesia S. Michaelis et eius bona quaecumque... a loci Ordinario et aliis quibuscumque tam ordinaria quam

delegata et mixta auctoritate fungentibus... penitus et omnino exempta etc. ».

Ex adverso parochus ad S. Mariae Forisportam advertit, ei consuetudinem certe suffragari quia parochi semper exercuerunt suam iurisdictionem in alumnos clericos sive seorsim commorantes sive in convictum adunatos.

Deinde notat, exemptionis privilegium non observari nisi apertissime probetur, utpote contrarium iuri communi seu Concilio Tridentino in Sess, 23 cap. 18 De ref. quod iussit, Seminaria subesse Ordinariis locorum. Exinde recolit parochus in quadam causa - Seminarii - agitata apud S. Congr. EE. et RR. die 3 Sept. 1864 quum Clerici Regulares sibi vindicarent plenam immunitatem etiam, quoad munera parochialia, favore Seminarii in earum aedibus erecti et pro

[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]

babilissimas ediderint rationes, nihilominus Pontifex magis quam recognoscere hoc privilegium, ex novo concessit, tamen appositis limitibus, nimirum : « SSñus annuit iuxta preces cum exemptione tam Seminarii quam adnexae Ecclesiae... salva tamen eidem parocho quarta funeraria in casu obitus alumnorum etc. ».

Praeterea probat parochus, expostulari expressum concessionis decretum ad constituendam controversam immunitatem, ex ratione agendi Pii IX qui Const. Cum Romani a. 1853 disertis verbis tum Seminarium Romanum tum Seminarium Pium a cuiuslibet parochi iurisdictione immunia voluit et exempta.

Ad rem, notat parochus, immunitatem Seminarii eo spectare tantum ut Decanus ipse moderetur Seminarium tum in administratione bonorum tum in re litteraria , philosophica et in sacris disciplinis ordinandis, sed eiusmodi immunitatem non pertingere ad munia parochialia quia nullibi cavetur. Neque immunitatem evinci posse contendit ex eo quod Seminarium adnectitur Ecclesiae Collegiatae S. Micharelis, quia ait, canonicorum aliorumque immunitatem intelligendam esse quoad forum iudiciale, nimirum in causis beneficialibus, spiritualibus, criminalibus, civilibus et aliis quibuscumque, iuxta Bullam Leonis X et concludit : « Ma tale esenzione non ha che fare colla giurisdizione parrocchiale. Salvo il diritto di sepoltura nella propria Chiesa, i Canonici sono parrocchiani delle parrocchie in cui hanno domicilio e non è mai avvenuto che si siano fatti amministrare i sacramenti dal Parroco di S. Michele o da alcuno del loro Collegio, o da loro designato, escludendo il parroco locale. La giurisdizione del Decano e l'esenzione di lui e della Collegiata dall'Ordinario locale non arriva alla cura delle anime per la quale la stessa parrocchia di S. Michele, come è deciso dalla S. Sede, il Decano e i Canonici sono soggetti all'Ordinario Diocesano ».

ANIMADVERSIONES EX OFFICIO. Modo pro meo munere aliqua advertam in utramque partem quaestionis. Iam vero de exemptione Seminarii Decanalis S. Michaelis, alia vice, apud S. C. C. agitata est controversia. Nam volutans S. C. C. Thesaurum Resolutionum, reperi a. 1852 die 15 Martii et 29 Maii ad S. C. C. discussam et resolutam fuisse controversiam Archiepiscopum inter et Seminarium Decanalem excitatam de Seminarii exemptione a iurisdictione Archiepiscopali ; et S. C. C. l'escriptum diserte asseruit Seminarii exemptionem. Nam propositis rogandi formulis, in Lucana, Exemptionis - I. An alumni Seminarii Decanalis legibus ac mandatis Episcopi dioecesani subiaceant in casu. II. An Episcopus dioecesanus dictos alumnos a sua dioecesi et ab Ordinibus excludere possit quia non obediunt suis legibus et mandatis quotiescumque in iis requisita a SS. Canonibus ac praecipue a Concilio Tridentino concurrant in casu. Et quatenus negative, III. An excepto examine coram Ordinario, iudicium de reliquis conditionibus respective necessariis pro suscipiendis orilinibus specialiter quoad doctrinam et mores ad Archiepiscopumi, seu potius ail Decanum pertineat in casu ; IV. An et quonam numero admitti debeant alumni in eodem Seminario independenter ab Archiepiscopi auctoritate in casu; V. An, praeter scholas Grammaticae et Musices superiorum etiam ac sacrarum facultatum instituta tradi possint in eodem Seminario in casu. S. Congregatio die 13 Martii 1852 respondit : - Dilata ad primam omnino et infallanter. Repropositis hinc iisdem dubiis, S. Congr. rescripsit: Ad primum – Negative, exceptis dispositionibus Tridentinis super exemptis. Ad secundum Provisum in primo. Ad tertium Affirmative ad primam partem, negatire ad secundam. Ad quartum Arbitrio Decani. Ad quintum - Affirmative, die 29 Maii 1852.

In folio autem huius causae duo referuntur quae maximi ponderis sunt. Primo, advertitur Bullae Leonis X concedentis exemptionem, fuisse adiectam clausulam - sublata irritantem contrarias consuetudines.

Secundo, refertur, olim dubium ortum fuisse an Decanus foret nec ne Ordinarius in supradicta Ecclesia , et sub die

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
« ÖncekiDevam »